FIN DE LA TROISIÈME RÉDACTION
D'après le ms. 1911 du fonds de la reine Christine, fol. 89 r°, colonne 2, à 91 v°, colonne 1.
... et porte ejus excelse igné combuste sunt (27).
(1) Ottob. « Tercuilianum. » — (2) Ottob. « gratuitate. » — (3) Ottob. « factor operis quod scriptor. » — (4) Ottob. « malorum. » — (5) Ottob. « fabcorum. »
— (6) Pér. omet « me. » — (7) Ottob. « proibuit. » — (8) Ottob. « materiam. »
— (9) Ottob. a ascubatur. » — (10) Ottob. « expectant. » — (11) Ottob. « fecerunt. • — (12) Ottob. « scedulis. » — (13) Ottob. « exe. » — (14) Pér. c explicit prologus. » — (15) Pér. « excersi. » — (16) Ottob. « Egisippi. » — (17) Ottob. o Sii, Etonii. » — (18) Ottob. « Aunomi. » — (19) Pér. « exceptons. » — (20) Ottob. « Pamperi Trogi. » Pér. a Pampeii Trogi. » — (21) Ottob. « Friculfi. » — (22) Ottob. « bibliotecarii racione. » — (23) Pér. « Amei. » — (24) Ottob. « Britonum. » — (25) Ottob. « istoriografi. » — (26) Ottob. « istoriographi. »
(27) C'est par ces mots que la Chronique se termine dans la 2e rédaction.
De Henrico apud Londoniam coronato.
Non post multos annos , videlicet MCLXX incarnacionis Domini anno , Henrricus rex Anglorum coronari fecit Henrricum filium suum natu majorent in Anglia, in die nativitatis Sancti Johannis Babtiste apud Londoniam. Post paucos vero dies tradidit nuptui filiam suam Anfors parvo régi Hispanie. Antea quidem copulaverat matrimonio filiam suam Matiliam nomine duci Danorum.
De Sarlatensi submersione.
Interea diebus istis surrexit in pago Petragoricensi res difficillima , nostris temporibus inaudita, in vico qui dicitur Sarllaz. Vicus iste inter médium montium in convallibus positus est. Ibi cenobium monachorum prepotens in honore Sancti Sacerdotis est consecratus {sic). In eodem vico audivimus duas mulieres, de filiabus scilicet Belial, habitaculum habere ; quarum una sortilega , aliisque viciis apud nos inusitatis dedita ,
Sed ejus crimina per sua nomina nolo notare, Que sapiencia vel reverencia nescit amare ;
altéra vero siccaria adulterinoque concubitu polluta , insuper mariti sui violenta interfectrix inventa est , ut sequens pagina legentibus demonstrabit. In predicto monasterio erat quidam cucullatus nobilitatis lampade non obscurus, diviciis affluens, sed incestui atque voluptati carnis deditus. Hic vero monasterium suum corrupit; insuper quicquid erat religionis vel discipline perdidit et confudit. Iste tantus ac talis inter suos siccarius invenitur. Cupiebat enim , ut solitus erat, adulterium adimplere cum supradicta adulterata , et quia non potuit ut voluit , furtivo silencio inter utrumque vii-um innocentem interemerunt , sepelieruntque eum infra septa domus sue. Non post multos dies ipsa mulier posita in patibulo confessa est, unde igné concremanda adjudicata est. Cucullatus inhebrians terrain cruore capitur, vinculis ferreis alligatur, ponitur in carcerem , abbati suo , qui tune Rome erat , ad judicandum tradendus. Igitur antequam prenominate mulieres igni traderentur, ligate sunt ad columpnam marmoream que erat in platea ante ecclesiam Sancti Sacerdotis. Dumque ibi consistèrent ad spectaculum et ad derisionem tocius populi , vindicta Dei venit , non solum super eos, ut disperderet memoriam eorum de terra, sed et super villam et habitatores ejus. Ecce turbo volanx vento similis irruit a regione deserti cum magno impetu aquarum, subvertens a fundamentis domos ipsius ville ad dexteram sive ad sinistram , non solum ligneas , set et lapideas ; heu , pro dolor ! ecclesia Sancti Sacerdotis usque ad IIIIor vel quinque cubitos lignis , lapidibus , terra , sabulo in altum impleta est. Columpna illa marmorea a loco suo evulsa translata est cum duabus sacrilegis mulieribus in locum illum ubi vestigium illius amplius non potuit inveniri. Testati sunt nobis
viri fide digni quod submersione illa pêne trecenti homines utriusque sexus perierunt. Hoc autem totum factum est ad correctionem illorum qui viderunt et audierunt.
De puero monacho a demonio liber ato.
Anno itaque preterito circa translationem Sancti Benedicti evenit in territorio Pictavensi res stupenda nimis et admiranda. Erat quidem in eadem provincia non longe a Carrofio monasterio vallis quedam non maxima , aspectu florida , nimis amena atque frondosa , ac omni religioni grata. In hac igitur valle cenobium est monachorum quod dicitur Nantholium , in honore Sancti Benedicti consecratum. An te fores hujus monasterii fons est premaximus, quadris lapidibus undique circumdatus. Fons iste visu est delectabilis, abilis ad potandum :
Fons tamen hic nitidis ridet salientibus undis.
Ibi multitudo piscium cotidianum victum a fratribus ejusdem monasterii expectancium. Audi nunc mirum , quisquis miracula queris. Erat in eodem cenobio quidam puerulus monachus adhuc sub custodia positus , qui a maligno spiritu invasus factus est quasi mortuus. Quod videntes confratres sui , ad auxilium divinum currentes , psalmis et hymnis , canticis dignis ceperunt implorare misericordiam Jesu Christi , ut sicut ipse demonium mutum ab homine obses[s]o ejecit, ita malignum istum a puero innocente eiceret. Quod senciens hostis perversus , non valens diutius divine resistere voluntati , cepit monachos illos verbis mendosis atque contumeliosis afficere. Monachi vero semper orationi atque obsecracioni instabant , Dei misericordiam expectantes et Sanctorum illorum quorum reliquie in presenti ecclesia habebantur. Iterum atque iterum malignus interrogatus a fratribus quo nomine vocaretur , nominavit se Barachinum. Hic autem Barachinus bis aut ter , ut supra dictum est, invasit puerum illum. Puer vero ad ultimum illustracione divina circumdatus a tanto invasore liberatus est. Inde reversus ad se fratribus interrogantibus eum ita respondit , dicens : Ego autem dum a maligno spiritu obprimebar , eram quasi mortuus , nec alicui respondere valebam ; eram quasi sub molari lapide constitutus. Hec et hiis similia et multa alia puerulus referebat.
De expulsions sive de obitu archiepiscopi Cantuariensis.
Locuturus de archiepiscopi Cantuariensis obitu sive de ejus decollacione, primum de ejus expulsione ab ecclesia sua ut a fide dignis veridica relacione didici explicabo. Notum est per totam Angliam, Galliam atque Aquitaniam , quod rex Henricus maximo furore permotus cucurrit adversus metropolitanum Cantuariensem erecto collo , et pingui cervice contra eum armatus est. Archiepiscopus vero humilitate et paciencia vo-
Ions cjus vasaniam [sic) mitigare , secessit in partes Galliarum , in loco qui dicitur Pontiniacus , non longe ab urbe Autisiodorensi , ubi cum magno honore et reverencia a fratribus ejusdem loci quamdiu voluit susceptas est. Placuit autem Ludovico régi Francorum ut eum a predicto loco revocaret , deditque ei locum ad habitandum infra Senonum civitatem, ubi de mensa régis vixit quamdiu ibi velut exul latitavit. Post multos vero dies reformata formidolosa pace cum rege Heynrrico , ut in sequentibus apparebit, per manum domni Lodovici et aliorum nobilium virorum, ecclesia Cantuariensis pastorem suum recepit. Hiis ita transactis , eodem tempore placuit régi Heynrrico ut coronam tocius Anglie filio suo Heynrrico natu majori imponeret. Sed si verum est quod ait Salomon : We terre cujus rex puer est, et cujus mane principes comedunt, ergo vhe terre Anglie, cujus rex pueriliter egit , fundendo sanguinem metropolitani episcopi. Convocato itaque Eboracensi archiepiscopo cum aliis coepiscopis et abbatibus , imposita est corona predicto puero apud Lundoniam in nativitate Sancti Johannis Babtiste. Et quoniam metropolitanus Cantuariensis ad hoc opus non fuit evocatus , valde displicuit ecclesie sue , cujus boc officium erat. Inito itaque consilio ex precepto Alexandri summi pontificis , qui tune in Apulia apud Beneventum pontificabatur, posuit sub interdictu et justicia archiepiscopnm Eboracensum cum aliis episcopis et abbatibus qui huic operi interfuerunt. Quod ut nunciatnm est régi Heynrrico , qui tune in Normannia morabatur, duplici furore permotus, missis satellitibus suis, precepit ut metropolitanum Cantuariensem convenirent, ut justicia quam posuerat quam cicius ab eo relaxaretur, alioquin ut ubi inveniretur furenti gladio transverberaretur ; quod et factum est. Decollatus igitur IIII kalendas Januarii , et a suis honorifice et laudabiliter in ecclesia sua sepultus , sonitu nefando, clamore horrido repletur Cornubia, repletur et omnis AngHa ; vox in Oriente, vox in Occidente , vox in Meridie, vox in Septentrione audita est, ploratus et ululatus multus. Ecclesia Cantuariensis plorans tanti pontificis decollacionem : Vhe gladiatoribus istis ! Vagi et profugi sint super terram. Obcurentur oculi eorum , ne videant ortum surgentis aurore ; et quoniam ausi sunt mittere manum suam in episcopum Domini, pereat memoria eorum de terra, nec celebretur nomen eorum in plateis ; et quia fuerunt rebelles equitati , et ignoraverunt justiciam, malcdicta sit pars eorum in terra, nec ambulent per viam vinearum.
Honus in Anglia*
Honus in Britannia majori. Jam misterium iniquitatis operatur ; jam , ut ait Ambrosius Merlinus, cultus religionis delebitur, et ruina ecclesiarum patebit. Coronabitur Germanicus vermis , et eneus princeps humiliabitur ; terminus illi positus est quem transvolare nequibit. Populus namque in ligno et tunicis ferreis superveniet, qui vindictam de nequicia illius sumet. Nitentur posteri ejus transvolare superna, sed favor novo-
rum sublimabitur. Vhe régi Heynrrico, quia manus ejus sanguine plene sunt ; vhe ei quia ascendit cubile matris sue , et maculavit stratum ejus , fundendo scilicet sanguinem metropolitani ! Vhe régi Anglorum , quia appropinquat exterminium ejus! Revelabit ecclesia Romana iniquitatem ejus, et ecclesia Gallicana consurget adversus eum , quoniam , ut ait Johannes Oisostomus, prophanavit templum, sacerdocium sustulit, confudit ordinem, temeravit regnum, corrupit quicquid erat religionis, quod legis, quod discipline perdidit et confudit. 0 sancte ecclesie persecutor, ubi est pudor, ubi est lex , ubi ipsius jura nature? Simul omnia te viventc confusa. Te mors tanti pontificis accusât. Te divulgat producta in publicum pena. Ubi , ubi sunt gladiatores tui , Rainaldus scilicet filius Ursi , Willelmus de Trachi nepos ejus , Hugo de Morvilla, Richardus Britto, qui magis impietati quam justicie Dei paruerunt? Ubi est Ramnulphus de Broco , qui exacuit linguam suam ut gladium, incitans eos ad tanti pontificis interfectionem ? Fiat habitacio eorum déserta , nec sit quiinhabitet in tabernis ejus. Vivos absorbeat eos terra, sicut deglutivit Dathan et Abiron , cum fatnilia sua , quia non veriti sunt furenti gladio extinguere lucernam in ecclesia Cantuariensi.
De transitu Henrici Wintoniensis episcopi.
Per hoc idem tempus, eodem scilicet anno quo domnus Thomas prefatus
archiepiscopus sub rege Heynrrico palmam martirii adeptus est, domnus
Heynrricus Wintoniensis episcopus, vir per omnia laudabilis atque op-
timis comparandus, senex et plenus dierum, migra vit ad Dominum; tran-
siit autem apud Wintoniam VIl° idus Augusti, sepultus in ecclesia sua
honorifice , quam per XL annos digne et laudabiliter rexerat. Nullus
ante eum eo nobilior in eadem ecclesia surrexit ; nullus ei potentia, di-
viciis, successibus, strenuitate, largitate equiparari potuit. Pavit stériles,
viduis et orphanis benefecit. Idcirco risu implebitur os ejus, et labia
ejus jubilo. Non aperiantur ei porte mortis, non videat hostia tenebrosa,
sed videant oculi ejus ri vos fluminis, torrentes mellis et butiri. Fuit
precipuus amator Cluniacensis ecclesie matris sue ; multum eam dila-
tavit in auro , in argento et in aliis rébus , ut testantur hii qui viderunt
et audierunt. Hoc testatur vas aureum lapidibus preciosis adornatum ,
quod pendet super majus altare, ubi corpus Domini jugiter conservatur.
Testantur et hoc domus lapidée cum duabus capellis, quas infra claustra
ipsius monasterii miro ordine collocavit. Ipse vero sui non inmemor
sollerti vigilancia instituit ut ejus anniversaria dies octo diebus a con-
ventu Cluniacensi annuatim celebraretur , et de redditibus illis , quos
proprie ad hoc a quodam nobili viro comparaverat apud Laudunum cas-
tellum trans Ararim iisdem diebus fratribus plenaria refectio preparare-
tur ; verum ut ipse disposuit ita Cluniacus tenet, semperque tenebit. A
passione Domini usque ad obitum ejus annus millesimus CLXXI com-
putatur.
De viro hospitalitati dedito et de paupercula contracta.
Circa hec tempora evenit in terra nostra res quedam satis admiranda atque omnibus fidelibus amplectenda. In provincia Sanctonensi, in finibus tanien territorii Alniacensis, est insula quedam nomine Re. Insula hec miliario uno a continenti terra scjuncta, habet in fronte nemus Furiacense et linguam maris patentem usque ad introitum Rochelle prolatam. In hac insula est quedam parrochialis ecclesia in honore Sancti Martini fundata, in cujus diocesi vir quidam provecte etatis, Willelmus Maurum nomine , habitabat. Vir iste misericordie visceribus affluens , hospitalitati pauperum semper erat deditus. In domo ejus quedam paupercula mulier precibus ejus victa quasi peregrina habitabat. Illa vero infirmitate que paralisis vocatur valde constricta etattenuata alecto suo moveri per se non poterat. Prefatus siquidem vir quicquid sibi necessarium erat sub Christi titulo ei administrabat. Mira dicturus sum : ipse vero , ut sui testantur , eam in ulnis suis ad necessaria nature sepius portabat et reportabat. Hujus hospitalitatis preconium a vicinis suis ubique recolitur et divulgatur. Venit enim dies quo prefatus vir de presenti seculo nequam eripitur. Tota domus ejus ploratu et ululatu repletur. Paupercula vero mulier audito clamore interrogavit quid hoc esset. Responsum est ei quod bajulator ejus ex hac vita transiret. Illa econtra clamavit : « Et ego eum sequar quocumque ierit, quia Deus ejus Deus meus. Terra que eum morientem susceperit , in ea moriar, ibique cum eo locum sépulture accipiam. » Et continuo spiritus ejus discessit ab ea. Quid plura? Eorum corpora ibidem feretris coaptata ad ecclesiam delata sunt , ubi peractis oûïciis que in agendis mortuorum soient fieri , amborum corpora ibidem in pace sepulta sunt, et, ut credimus, nomina eorum vivunt in secula.
MORCEAUX QUI, DANS LE MS. DE LA REINE CHRISTINE, TERMINENT LA LISTE DES CARDINAUX ET LE CATALOGUE DES PAPES.
Dans le ms. 1911 delà reine Christine, la liste des cardinaux est placée avant le catalogue des papes, au lieu de se trouver après lui comme dans la deuxième rédaction ; de plus, l'un et l'autre se terminent par les passages que Ton va lire. Nous indiquons par des lignes de points les parties déjà connues.
Christine , 1911, fol. 97 v°, colonne 2 : De VII episcopis qui sunt vicarii domini pape. Noverit universalis ecclesia (cf. Muratori, Antiquitates , tome IV, colonne 1112)... sicut a sanctis patribus inibi constitutum est.
98 v° : De abbati[ï\s que sunt Rome. Isti sunt abbacie (sic) que sunt
Rome : S. Pauli apostoli via Hostiensi ; S. Laurentii via Tiburtina ; S. Agnetis via Numentana; S. Pancracii via Aurélia; S. Cesarii in palatio LXX»a regum; S. Gregorii ad clivum Scauri, ibi habetur pars quedam brachii Sancte (sic) André ; S. Marie in Monte Adventino; ibi habetur de corpore Sancti Savini episcopi; S. Alexii in eodem monte; ibi corpus ejus et Sancti Bonefacii martiris habetur; S. Prisce et Aquile , ubi sunt corpora eorum partim ; S. Sabe Celle Nove , ubi est capud Sancti Tiburtii; S. Silvestri in vico Aureo inter duos ortos; hanc edificavit Dionisius papa ibique requiescit ; S. Marie in Capitolio , ubi ara est filii Dei ; S. Blasii juxta palacium Trajani imperatoris; S. Agathe, que est sub Subure monte; S. Laurencii in Pariperna (sic), ubi fuit positus in craticula; S. Thome juxta formam Claudiam ; S. Blasii inter Tiberim et pontem Sancti Pétri; S. Trinitatis Scotiorum ; S. Valentini juxta pontem ; S. Marie in Castro Aureo ; S. Marie in Pallata (sic) ; ibi sagitatus est Sanctus Sebastianus; S. Marie in monasterio juxta Sanctum Petrum ad Vincula.
Cathalogus Romanorum pontificum. Beatus Petrus... surrexerunt non minima.
Anno itaque XI pontificatus hujus, Cantuariensis ecclesia sub Henrico impiissimo rege a nefanda trinltate suo antistite privata est sub die IIIIto kalendarum [sic) januarii mensis; unde eadem ecclesia merore confecta conqueritur dicens :
De profundis clamito
Nec solito Luctu se vox exerit,
Nec deserit
Dolorem.
Fontem fundo lacrimis
Ab intimis , Cor expavens scaturit,
Et parturit
Merorem.
Eodem vero anno quo bec facta sunt domnus Heynrricus Wintoniensis episcopus iturus ad Dominum quievit in pace ; precipuus enim ecclesie Cluniacensis benefactor, unde benedicat eum (103 r°) Dominus ex Syon et videat omnibus diebus bona que sunt in Jherusalem.
De obitu Stephïïni Cluniacensis abbatis. Anno igitur incarnacionis Domini nostri Jhesu Christi millesimo GLXXII1 , pridie k. augusti , pontificatus vero Alexandri XIII anno, obiit domnus Stephanus abbas Cluniacensis , sepultus in eadem ecclesia quam ipse rexerat per annos XI. Huic successit domnus Rodulphus , prior de Caritate , nobili génère ortus.