VII. Ecclesiastici secundi ordinis idem juramentum
emittent coram auctoritatibus civilibus a Callicano Gubernio designatis.
VIII. Post divina officia, in omnibus catholicis Galliae remplis, sic ofabitur :
Domine, salvam fac Rempublicam ;
Domine, salvos fac Consules.
XI. Episcopi, in sua quisque diœcesi, novas parœcias circumscribent ; quae circumscripti(j suum non sortietur effectum, nisi postquam Gubernii consensus accesserit.
X. lidem Episcopi ad parœcias nominabunt ; nee personas seligent, nisi Gubernio acceptas.
XI. Poterunt iidein Episcopi habere unum capitulum in cathedrali ecclesia, atqtie unum seminarium, in sua quisque diœcesi, sine dotationis obligatione ex parte Gubernii.
XII. Omnia templa metropolitana, cathedralia, parochialia, atque alia quae non alienata sunt, cultni necessaria, Episcoporum dispositioni tradentur.
XIII. Sanctitas Sua, pro pacis bono felicique religionis lestitutione, déclarât eos qui bona Ecclesiae alienata acquisiverunt, molestiam nullam habituros, neque a se, neque a Romanis Pontîficibus successoribus suis, ac consequenter proprietas eorumdem bonorum, redditus et jura iis inhaerentia. immutabilia penes ipsos erunt atque ab ipsis causam habentes.
XIV. Gubernium Gallicanae Reipublicae in se recipit, tum Episcoporum, tum parochorum, quorum diœceses atque parochias nova circumscriptio complpctetur, sustentationem quœ cujusque statum deceat.
XV. Idem Gubernium curabit ut catholicis in Gallia liberum sit, si libuerit, ecclesiis consulere novis fundationibus.
XVI. Sanctitas Sua recognoscit in primo Consule Gallicanae Reipublicae eadem jura ac privilégia quibus apud Sanctam Sedem fruebatur antiquum regimen.
XVII. Utrinque conventum est, quod in casu quo aliquis ex successoribus hodierni primi Consulis catholicam religionem non profiteretur, super juribus et privilegiis in superiori articulo commemoratis, necnon super nominatione ad archiepiscopatus et episcopatus, respectu ipsius, nova conventie fiet.
Ratificationum autem traditio Parisiis fiet quadraginta dierum spatio.
Datum Parisiis die i5 mensis julii 1801.
Hercules cardinalis GONSALVI (L. S.)
J. Bonaparte (L. S.).
J. archiep. Corinthi (L. S.).
Cretet (L. S.).
F. Carolus Caselli (L. S.).
Bernier (L. S.).
Pie VII confirma le concordat par bulle du mois d'Août 1801 « Ecclesia Christi. » Le même pontife mit la première main à l'exécution du concordat par sa bulle : « Qui Christi « Domini. »
Articles organiques de la convention passée a
PARIS, LE 26 MESSIDOR an IX, ENTRE LE GOUVERNEMENT FRANÇAIS ET LE PAPE PIE VII.