MISCRLLANEA M ETA PH Y SIC A
quôd aliquod Deo placet; itaque ipsa, ut ità dicam, voluntas divina est rerum existentia.
DEMONSTRATIO CONTRA ATOMOS SUMPTA EX ATOMORUM
CONTACTU.
SCHEDA I. — DEMONSTRATIO.
Definitio. — Res duobus modis ab aliâ distinguer : vel per se ipsam, vel extrinsecùs. Per se ipsam ab aliâ distinguitur, quandô per solam rei considerationem habetur distinguendi modus, nullâ operatione nullâve in re mutatione facta. Extrinsecùs, quandô applicato externo, aliquid novum in re producitur, quod in aliâ non prodit.
Ità sphæra et cubus, tùm consideratione, tùm et operatione, dislingui possunt. Consideratione, quia in illâ nulli inveniunlur anguli, quorum in cubo sunt octo. Operatione, lit si ambo piano inclinato imponantur, ubi volvendo sphæra dependet cubus planurn vadendo en glissant.
Âxioma A : Quidquid ab alio extrinsecùs distinguibile est, etiam per se ipsum distinguibile est.
Exempli causâ, sint duo nummi ab eodem typo, unus ex auro novo, alter ex sophistico, qui extrinsecùs facile distinguuntur mallei ictu. Aio etiam antè ictum attentà consideratione discrimina in compositione ipsa uniuscujusque deprehensum iri, nudo oculo vel armato, et licet oculorum acies eo pertingere non posset, tamen esse intùs, et à perspicaciore quâdam creaturâ (veluti ab angelo) posse deprehendi.
Observatio. — Corpora quædam à se invicem divelluntur.
MISCELLANEA METAPHYSICA. 173
llypothesis concessa : Materia est uniformis, seu, excepto motu et figurâ, ubique sibi similis.
Definitio IL — Atomus est corpus quod frangi non potest.
Postulatxim. — Si dantur atomi, liceat eas assumere figuræ et magnitudini cujuscunque et in situ quocunque.
THEOREMA.
Fieri non potest ut omnia corpora ex atomis ^ constent. Àssumantur per posé-rj tulatum très atomi ABC, ex qui-
^ bus A sit cubica, sed B et C
sint prismatica, triangularem -, cubum componentes D priori A
J ( j j similem et æqualem.
j) Cubus D a cubo A per se distingui non potest per hypothesim concessam. Ergônecpoteruntdistingui extrinsecùsperaxioma i . Si ergô corpora alia impingant in cubum D, vel separare poterunt atomos B et C, vel non poterunt. Si poterunt separare, tune eadem corpora eodem modo impingentia in cubum A, divellere poterunt eumdem in parte; alioqui enim A et B extrinsecùs distinguerentur per delinitionem cujus contrarium est ostensum. Sed si cubus A divelletur in parte, utique per defînitionem 2, non erit atomus, ut supponebatur. Sin corpora alia cubum D in parte componentes, ilerùm dissolvere non possunt, sequitur ex non atomo facta m esse atomum per contactum; idemque locuin habebit cujuscunque figuræ atomi assignentur. Undè sequitur atomos quæ semel se tetigerint, divelli rursùs non posse.
174 MISCELLANEA METAPHYSICA.
Jam si omnia corpora componuntur ex atomis, corpora non nisi per atomos seso tangunt. Ergô nec divelli possunt post contactum , nisi atotnus unius ab atomo alterius divellatur. Qnod fieri non posse ostendimus; sed corpora non divelli constat observatione. Itaque corpora omnia ex atomis componi ver uni non est.
SCUEDA II. — scholio ad demoxstrationem. %
Non video quid ei démonstration! responderi possit, nisi negationem postulat! : si dantur atomi, posse cas assumifiguræ etmagnitudini, cujuscunque in situ quocunqnc. Id unum ergô cum aliquâ ratione dici posse videtur; non posse dari atomos quarum partes tantum puncto aut lineâ connectuntur. ltaque non posse, exempli causa, dari atomum similem composito ex duabus sphæris sese tangentibus. Quod si ergô dantur atomi sphæricæ aut aliis quibuscunque superficiebus curvis terminatæ, nunquàm sese aliter tangent, quàm in puncto; itaque nunquàm component corpus atomo simile.
Hic aliqua replicari posse arbitror. Primo, si contactus in superficie est causa firmitatis, sequetur majorem esse firmitatem cum major est superficies. Undè atomi non essent æqualiter firmæ. Itaque esset vis quædam determinata divellendi, quâ possent mensurari firmitates. Quam vim non video tibi possimus invenire , si non est in corporurn motu, nisi spirituales quasdam potentias advocemus, quætamen quomodô in corpora agant, intelligi non potest. Quod si a*qualis est firmitas omnium atomorum, nec refert quantus sit contactus, etiam suffecerit contactus in lineâ, imô in puncto.
MISCELLANEA METAPHYSICA. 175
Alterum quod replicari potest, hoc est saltem demonstratum esse à nobis, non posse corpora componi ex atomis per hedras planas terminatis. Sed præterquàm quod dubitari potest, utrùm revcrà dentur curvilinea propriè dicta, non videtur exceptio hæc consentanea rationibus reruin, ut si compositio ex atomis possibilis est, necessariô fieri debeat, per corpora planitiei expertia. — Tertia replicatio hæc est ; Non tantùm atomos planarum superficicrum, sed et concavarum, tollendas esse ex nalurà. Alioqui ex non atomo licebit facere atomos, quotiescunquè contingetconcavamsuperficiem nnius atomi applicari ad alterius convexam ; idque tamdiù fîet, donec omnes atomi concavarum superficierum crunt impletæ quantùm per convexas cxistentes in naturâ fieri potest. Sed hæc quoque restrictio non videtur consentanea rationibus rerum. Et in universum, si quis neget alias dari atomos quàm perfectè sphæricas, ut vim demonslrationis effugiat, ea comminiscitur quæ quidem posterioribus ac- .commodata sunt, sed primis rationibus amplitudinique naturæ non respondent. Breviter : ex atomorum hypothesi possum absurdum deducere, modo mihi concedatur atomis magnitudinem, figuram et motum assignare quem volo.
Aliud argumentum institui posset taie : si dari possent atomi , possent dari corpora similia et æqualia, et tamen diversa inter se ut forent duæ spbæræ æquales. Si darentur atomi, nulla in ipsis intelligi posset causa reflexionis , quippequæ ab elaterio sumenda est, nec atomi sese ferientes, à se invicem dissilirent. Item contactus superficialis est causa cohæsionis, duæ atomi hedris vel superficie-
176 MISCELLANEA METAPHYSICA.
bus concurrentes non dissilient , ità si æqualis utriusque celeritas occursu iota vis periret.
SCIIEDA III. — appendix ad demosstiutiose*.
Si quis neget dari posse atomos quarum partes sese in puncto tantùm aut lineâ tangant, adeoque contact us in superficie requiritur ad cohæsionem, ut demonstrationis nostræ vim evitet, is in alias novas difïicultates sese inducet.
Nam si cohæsio oritur à contactu superficiali, casus intelligi potest in quo nequeat atomus radere A A • A atomum.Ubi enim parshedræatomi
LJ | ! [ ] B congruet parti hedræ atomi A,
, ! non tantùm non poterunt dissilire,
B et itaque divelli, sed etiam una non
poterit super aliâ labi [nam anguli sunt in superficie] imô quod est mirabilius, atomus A motu suo veniens ex loco A in locum 2 A, ità situm ut progredi ultra nequeat, quin atomum Bradât, ibisistetursine ullo obslaculo quasi iucantamento objecto. Necsufficit dicere nullas dari atomos taies nec alias in naturâ nisi sphæricas, aut saltem convexis superficiebus terminatas exstare. Sufficit enim esse possibiles atomos planis aut concavis hedris terminatas. Si possibiles sunt terminât® convexis, et ex possibilitate earum suppositâ absurdum sequi, undè nec convexas admittendas sequitur.
Quôd si quis his animadversis jam non ampliùs contactum superficialem tantùm, sed etiam quietem tangentium sese, ad cohæsionem requirat, ne scilicet atomus una super alia labi prohibeatur, issententiæ suæ probationem afîerre nequit; nec apparet cur natura et vis præsentis status qui est contactus,
* 41 -•* ' MISCELLANE/V METAPHYSICA . 177
pendere debent à statu præterito, ut scilicet præsens contactus cohæsionem operetur ; si aliquandiù duravit in eodem loco, quasi assuefactione quâdam sit opus : undè etiam sequeretur firmitatem dura- * ' / .
. % ' tione augeri, et novè natas atomos eè esse firmiores, - '* * \ *
quo diutiùs cohæsêre, quod nemo facilè dixerit.
... Scd nec assignari potest momentum quo incipiat - cohæsio duarum atomorum, quia tota simul per- >V1 * fecta est. Et sinon incipit nisi aliquandô duraverit, incipiet nunquàm, foret enim prior se ipsâ : prætereà omnis quies intelligi potest ex duobus motibus composita, ut si corpus simul ducatur à duobus moventibus, atque ità quiescat per accidens; an tune quoque parietibus alterius quod radit adhærescere intelligetur ? Itaque quocumquè nos vertamur, in ôwtopa ineidimus; quod mirum non est , quia sumpsimus hypothesim ra tione carentem, firmitatem scilicet summam, sine intelligibili causâ.
Quod si quis atomos saltem decreto Dei fieri posse arbitretur, ei fatemur posse Deum efficere atomos, sed perpetuo miraculo opus fore ut divulsioni obsistatur, cùm in ipso corpore principium perfectæ firmitatis intelligi non possit. Potest Deus præstare quidquid possibile est, sed non possibile est ut potentiarn suam creaturis transeribat, ut ipsæ per se possint quæ solâ ipsius potestate perticiuntur.
Quidquid per se ipsum distinguibile est, etiam extrinsecùs distinguibile est. Si duo corpora siat similia, per unum similedistingui non possunt. Si duo corpora sint similia sed inæqualia, per se invicem extrinsecùs distingui possunt, nullo vel tertio assumpto. Corpora similia et æqualia extrinsecùs discerni non possunt; imù nulio modo, adeèque sunt unum idemque.
DE LIBERTATE
DE LIBERTATE (‘)
Vetustissima generis huma ni dubitatio est, quomodô libellas et conlingentia, eum sérié causarum et providentiel stare possint. Etaucta estrei ditïicultas, christianorum disquisitionibus de justitià Dei in procurandà hominum sainte.
Ego ciim considerarem nihil casu fieri aut per accidens, nisi respeetu ad subslantias quasdam partieulares habito , et forlunam à fato separatam inanc nomen esse et nihil existere, nisi positis singulis requisitis, ex his autem omnibus simul yicissim eonsoqui, ut res existât, parùm aberam ab eorum sentenlià, qui omnia absolutè necessaria arbitiantur, et libertati suffieere judicant ut à coaetione tuta sit, etsi necessitati submittatur, neque infallibile seu verum certo cognitum à necessario discernunt.
Sed ab hoc præcipitio retraxit me consideratio eorum possibilium quæ nec sunt, nec erunt, nec fuerunt; nam si quædam possibilia nunquàm existunt, utique existentia non semper sunt necessaria, alioqui pro ipsis alia existere impossibile foret, adeôque omnia nunquàm existentia forent impossibilia ; (*)
(*) luter miscellanca metaphysicn, in bibliolheca Hannoversnsi servata, hoc de Libertate fragmentum invenimus, magni quidem momenli, quia Leibnizius ipse quà via ex fato ad libertalera emerserit, etsemetipsum ab hoc præcipitio relraxerit, iudicat.
(Nota ab editore addita.)
» ' . DE LIBERTATE. 479
v neque vcro negari potest fabulas complures primis quales Romaniscorum nomine censentur esse pos. sibiles ; et si inveniant locum in hac sérié universi, quam Deus delegit, nisi quis sibi fingat in tantâ magnitudine spatii ettemporis aliquas esse regiones poetarum, ubi etregem Artum magnæ Britanniæ, et Amadissam Galliæ, et illustratum figmentis GermanorumTheoderieum Yeronensem perorbem errantes videre possis ; à quâ opinione insignis quidam nostri sæculi philosophus non multùm abfuisse videtur, qui alicubi expressè affirmât materiam omnes successivè formas suscipere quarum estcapax, Princip. philos ., parte III, art. 47, quod minimè defendi potest; ità enim omnis pulchritudo universi etrerum delectus tolletur, ut alia nunc taceam, quibus contrarium evinci potest.
Agnita igitur rerum contingentia, porrô considerabam quænam esset notio liquida veritatis ; indè enim non absurdè aliquod huic argumento lumen sperabam, ut veritates necessariæ à contingentibus discerni possent. Yidebam autem commune esse omni propositioni veræ affirmativæ universali et singulari, necessariæ vel contingenti, ut prædicatum insit subjecti, seu ut prædicati notio in notione subjecti aliquâ ratione involvatur; idque esse principium infallibilitatis in omni verilatum genere, apud eum qui omnia à priori cognoscit; sed hoc ipsum difficullatem augcre videbatur, nam si prædicati notio pro dato tempore in subjecti notione inest, quomodo sine contradictione ab impossibilitate prædicatum à subjecto tune abesse potest, salvà ejus notione ?
Tandem nova quædam atque inexspectata lux
DE LIBERTATE
oborta est undô minimè sperabam : ex considerationibus scilicet mathematicis de naturâ i nfiniti . Duo sunt nimirùm labyrinlhi humanæ mentis , unus circà compositionem continua alter çircà naturam libertatis, et ex eodem infiniti fonte oriuntur. Et ambos sanè nodos idem illc insignis philosopbus quem paulô antè citavi, cùm solvere non posset, aut sententiam suam aperire nollet, gladio scindere maluit; nam de Princip part. I, art. 40 et 41, ait facilè nos magnis difficultatibus inextricari, si Dei præordinationem cum libertate arbitrii conciliare conemur, sedab illis discutiendis abstinendum esse, quod à nobis Dei natura comprehendi non possit. Et idem, parte II, art. 35, de materiæ divisione in infinitum, ait dubitari non debere, si à nobis capi non possit. Sed hoc non sufficit, aliud enim est nos rem non comprehendere, aliud est nos comprehendere ejus contradictoriumjitaquesaltcm nccesse est responderi posse illis argumentis, quæ inferre videntur libertatem aut divisionem materiæ implicare contradictioncm.
Sciendum igitur estomnes creaturas characterem quemdam impressum habere divinæ infinitatis, atque hune esse multorum mirabilium fontem, quibus liumana mens in stuporem datur.
Nimirùm nulla est portio materiæ tam exigua, in quâ non sit quidam infinitarum numéro creaturarum muudus, neque ulla est substantia individualis creata tam imperfecta, quin in omnes alias agat, et ab omnibus aliis patiatur, et notione suâ completâ (qualis in divinâ mente est), complectalur totum universum, et quidquidest, fuit, eritve, neque ulla est veritas facti seu rerum individualium, quin
DE LIBERTATE
ab infinitarum rationum sérié dependeat ; cui seriei quidquid inest à Deo solo pervideri potest. Quæ etiam causa est, quôd solus Deus veritates contingentes à priori cognoscit , earumque infallibilitatem aliter quàm experimento videt.
His atlentiùs consideratis, patuit intimum inter veritates necessarias contingentesque diserimen. Nempè omnis veritas vel originaria est, vel derivativa. Veritates originariæ sunt quarum ratio reddi non potest, et taies sunt identicæ sive immediatæ, idem de se ipso affirmantes aut contradictorium de contradictorio negantes. Veritates derivalivæ rursùs duorum sunt generum : aliæ enim resolvuntur in originarias, aliæ progressum resolvendi in infini— tum admittunt. Illæ sunt necessariæ, hæ, contingentes. Nimirùm necessaria propositio est cujus eontrarium implicat contradictionem , qualis est omnis identica aut derivativa in idenlicas resol ubilis ; et taies sunt veritates quæ dicuntur metaphysicæ vel geometricæ nécessitâtes. Nam demonstrare nihil aliud est, quàm resolvendo terminos proposition^ et pro definito definitionem aut ejus partem substituendo, ostendere æquationem quamdam seu coincidentiam prædicati cum subjecto in propositione reciprocâ ; in aliis vero saltem inclusionem, ità ut quod in propositione latebat, et virtute quâdam continebatur, per demonstrationem evidens et expressum reddatur ; exempli causâ, si numerum ternarium vel senarium vel duodenarium, etc., intelligamus qui dividi potest per 3, 6, 12, potest hæc demonstrari propositio : omnis duodenarius est scnarius; nam omnis duodenarius est binario-binarius ternarius (qui est resolutio duodenarii in suos pri-
DE L1BERTATE.
mitivos 12= 2, 2. 3, scn. duodenarii definitio), et omnis binario-binarius ternarius est binarius ternarius (quæ est proposilio identica), et omnis binarius ternarius est senarius ( quæ est definitio senarii 6=2.3); ergô omnis duodenarius est senarius (12 est idem quod 2, 2. 3), et 2, 2. 3 divisibilis est per 2, 3, et 2. 3 est idem quod 6 ; ergô 12 est divisibilis per 6).
Sed in veritatibus contingentibus, etsi prædicalum insit subjecto, nunquàm tamen de eo potest demonstrari, ncque unquàm ad æquationem seu identitatcm revocari potest propositio, sed resolutio proeedit in infinitum, Deosolo vidente non quidem finem resolutionis qui nullus est, sed tamen connexionem [terminorum] sic involutionem prædicati in subjecto, quia ipse vidct quidquid seriei inest; im<> ipsa bæc veritas ex ipsius partim intellectu, partim voluntate nata est. Et infinitam ejus perfectionem, atque totius rerum seriei harmoniam, suo quodam modo exprimit.
* Nobis autem duæ sunt viæ relictæ veritates con-
tingentes cognoscendi, una experientiæ, altéra rationis ; experientiæ quidem, quandô sensibus rem satis distinctè percepimus; rationis autem ex hoc ipso principio generali, quod nihil fit sine ratione, seu quod scmpcr prædicatum aliquà ratione subjeclo inest; itaque pro certo habere possumus omnia à Deo fieri perfcctissimo modo, neque quidquam ab eo præler rationem agi, neque usquàrn evenire aliquid quin ab eo qui intelligit, ejus ratio intelligatur, cur nempè sic potiùs quàm aliter sese habeat rerum status : peccata oriuntur ex originali rerum limitatione : Deus autem non tam peccata de-
DE LIBERTÀTE.
cernitquàm certarum substantiarum possibilium, peccatum [liberum in notione suâ complété] sub ratione possibilitatis jam involventium , totamque adeô rerum [seriem cui inerunt connotantium, admissionem ad existendum : ] neque dubium etiam esse debet quin rationes sint arcanæ omnem ereaturis captum transcende nies, cur una rerum sériés (licet peccatum includens) alteri à Deo præferatur : cælerum à Deo discernitur nonnisi perfectio, seu, quod positivum est, limitatio autem nascens ex eà, peccatum eo ipso permittitur, quia decretis quibusdam positivis stantibus , rejectio ejus absoluta locum non habet, neque aliud ex sapientiæ rationibus superest, quàm ut majori bono aiioqui non oblinendo redimatur; yerum ista hujus loci non sunt.
Sed quo magis figatur animi attentio, ne per vagas diiïicultates exultet, venit in mentem analogia quædam veritatum cum proportionibus , quæ rem omnem mirificè illustra re et in clarâ luce ponere videtur. Scilicet quemadmodùm in omni propositione numerus minor inest majori vel æqualis æquali, ità in omni veritate prædicatum inest subjecto. Et uli in omni proportione (quæ est inter homogeneas quanlitates analysis quædam æqualium vel congruentium institui polest, detrahique minus à majore tollendo scilicet à majore partcm minori æqualem; et similiter à detracto detrahi potest residuum) et ità porrô vel ubique usque, vel in infinitum ; ità in analysi veritalum quoque semper pro lermino substituitur æquivalens, ut prædicatum in ea resolvatur quæ subjecto continentur. Sed quemadmodùm in proportionibus aliquandè quidem
1 84 DE LIBERTATE
exhauritur analysis et pervenitur ad communem mensuram, quæ scilicet repetitione sua perfectè utrumque proportionis terminum metitur; interdùm vero analysis in infinilum continuari potest, ut fit in comparatione numeii rationalis et surdi, velut lateris et diagonalis in quadrato; ità si militer veritates interdùm demonstrabiles sunt, seu necessariæ, interdùm liberæ vel contingentes, quæ nullâ analysi ad identicitatem, tanquàm ad communem mensuram, reduci possunt. Atque hoc est discrimen essentiale tàm proportionum quàm yeritatum.
Intérim quemadmodùm propositiones incommensurabiles subjiciuntur scientiæ geometriæ et de seriebus quoque infmitas habemus demonstrationes; ità multo magis veritates contingentes seu infinitæ subcunt scientiam Dei et ab eo non quidem demonstratione (quod implicat contradictionem ), sed tamen infallibili visione cognoscuntur. Dei autem visio minime concipi, ut scientia quædam experimentalis quasi ille in rebus à se distinctis videat aliquid, sed ut cognitio à priori (per yeritatum rationes), quatenùs res videt ex se ipsâ possibiles quidem consideratione suæ naturæ existentes autem accidente consideratione suæ voluntatis liberæ decretorumque quorum primum est omnia agere optimo modo, et summâ cum ratione; scientia autem media quam vocant, nihil aliud est quàm scientia possibilium contingentium.
His autem probè consideratis, non puto diffîcul— tatem in hoc argumento nasci posse, cujus non solutio ex dictis derivari queat. Admissâ enim hâc notione necessitatis quam admittunt omnes, quod scilicet ea demum necessaria sint, quorum contra-
DE LIBERTATE
rium implicat contradictionem, facilè apparet naturam démonstrations atque analysim consideranti ne dari posse, imô debere veritates quæ nullâ analysi ad veritates identicas vel contradictionis principium reducuntur, sed infinitam rationum seriem suppeditant uni Deo perspectam, atque eam esse naturam omnium quæ libéra et contingents appellantur. (Sed maximè eorum quæ locum et tempus involvunt) ex ipsâ infinitate partium universi rerumque mutuâ permeatione ac nexu, satis supra ostensum est.
\ 86 AD H0BBES1UN
EPISTOLÆ AD HOBBESIUMC1).
Yir amplissime, cùm nuper ex amici Angliam lustranlis literis vivere te adliuc et valere ei\ ætate maximâ animæ voluptate intellexissem, non potui me à scribendo retinere, quodsi impestivum factum est, silendo punire poteris, mihi nihilominùs salis erit, affectum testari. Opéra tua partim sparsim, partim junelim édita pleraque me legisse credo, atque ex iis, quantum ex aliis nostro seculo non multis, profiteorprofecisse. Nihil auribusdare soleo, sedagnoscunt hoc mecum omnes, quibus tua in civili doctrinâ scripta asscqui datum est, nihil ad admirabilem in tanta brevitate evidentiam accedere posse ; definitionibus nihil et rotundiùs et usui publico consentaneum magis; in theorematis indè deductis surit qui hæreant; sunt qui iis ad malesana abutunlur, quod ego in plerisque ex ignoratâ applicandi ratione evenisse arbitror. Si quis generalia ilia motus principia: nihil moveri incipere, nisi ab alio movealur; corpus quiescens quantumcunque à quantulocunque levissimo motu impelli posse, aliaque, intempestivo saltu rebus sensilibus applicuerit, nisi præparatis animis demonstraverit, pleraque quæ quiescere videnlur, insensibilité!* moveri, vel à plebe deridebitur. Simililer si quis tua de civitate vel Republicâ demonstrata omnibus cœtibus, qui vulgô ilà appellanlur, tua summæ potestatis attributa omnibus regis, principis, monarchæ, majestalis nomen sibi
(*) Primus duas hasce lilteras ad Hobbesium delexil Guhrauer.
EPISTOLÆ
vindicantibus ; tua de summâ in statu naturali licentiâ omnibus diversarum rerum publiearum civibus negotia aliqua inter setractantibusaccommodaverit, is, si quid conjicio, etiam tuâ sententià magnoperè falletur. Agnosco, multas esse in orbe terrarum respublicas, quæ non sint una civitas, sed pluræ confœdcratæ, multosque esse titulo monarehos, in quos cæteri voluntatem suam nunquàm transtulerint : nec diftiteris, supposito mundi rectore nullum esse posse hominum statum purè naturalem, extra omnem rempublieam, eùm Deus sit omnium monarcha commuais : ac proindè non rectè nonnullos hypothcsibus tuis licentiam impietatemque impingere. Ego qui tua ità, ut dixi, semper intellexi, fateor, magnam in iis lucem accensam ad persequendum, quod molior cum amieo, opus jurisprudenliæ rationalis. Cùm enim observarem, jurisconsultes Romanos incredibili subtilitate ac dicendi ratione luculentà tuæquevaldè simili, sua quæ in Pandectis conservata sunt responsa condidisse; cùm cernerem magnam eorum partem ex mero naturæ jure pœnè demonstrando collectam, reliqua ex principiis non multis, quanquàm arbitrariis, plerumquè tamen ex usu Reipublicæ sumtis eâdem certitudine deducta : igitur cùm primùm in jurisprudentiâ pedem posui, jam à quadricnnio circiter consilia agilavi, quâ ratione paucissimis verbis (ad modum yeleris edicli perpetui) elernenta juris ejus, quod Romano corpore continetur, condi possint, ex quibus deindè liceat leges ejus universas velut demonstrare. Quamquàm autem mulla intercèdent, præsertim in imperatorum rescriptis meri juris naturalis non futura ; hæc tamen luculenter à eæteris
AD HOBBESIUM
discernentur et reliquorum multitudine pensabuntur. Præsertim cùm asserere ausim dimidiam juris Romani partem meri juris naturalis esse; etconstet, totam pœnè Europam eo jure uti, cui ei disertè locorum consuetudine derogatum non est.
Has tamen curas prolixas, fateor, ac lentas aliis nonnunquàm amœnioribus interstinguo, soleo enim et quædam quandoque de naturâ rerum, quanquàm velut peregrinum in orbem delatus, ratiocinari. Ac de abstractis motuum rationibus, in quibus jacta à te fundamenta mihi se mirificè approbant, interdùm cogitavi ; et tibi quidem prorsùs assentior, corpus à corpore non moveri , nisi contiguo et moto, motum, qualis coepit, durare, nisi sit, quod impediat. In quibusdam tamen fateor me hæsisse, maximè autem in eo, quod causam consistentiæ, seu quod idem est, cohæsionis in rebus liquidam redditam non deprehendi. Nam si reactio, ut alicubi innuere videris, ejus rei unica causa est, cùm reactio sit motus inoppositumimpengentis, impactus autem oppositum suî non producat, erit reactio etiam sine impactu. Reactio autem est motus partium corporis à centro ad circumferentiam , ille modus autem non impeditur, et tune exibunt partes corporis, ità corpus suum deserent, quod est contra experientiam ; aut impeditus, et tune cessabit motus reactionis, nisi externo auxilio, quale nullum hic commune reperias, resuscitetur. Ut taceam vix explicabile esse, quam ob causam unumquodque corpus in quolibet puncto sensili à centro ad circumferentiam conetur : item quomodô sola reactio rei percussæ efficiat, ut tantô major sit resultantiæ impetus, quanto major fuit incidentia. Cùm tamen
EPISTOLÆ. 189
rationi consentaneum sit, majorem incidentiam minuere reactionem. Sed hæc dubitatiunculæ meæ fortè ex tuisnon satis intellectis profîciscuntur. Ego crediderim ad cohæsionem corporum effieiendam sufficere partium conatum ad se invicem, seu motum, quo una aliam prenait. Quia quæ se premunt sunt in conatu penetrationis. Conatus est initium penetratio unio. Sunt ergô in initio unionis. Quæ autem sunt in initio unionis, eorum initia vei termini suntunum. Quorum termini sunt unum seu tà E<r/aTa ev, etiam Aristotele definitore, non jam contigua tantùm, sed continua sunt et verè unum corpus, uno motu mobile. Has contemplationes, si quid veri habent, non pauca in theoriâ motus notare facilè agnoscis. Restât probem, quæ se premunt, esse in conatis penetrationis. Premere est conari in locum alterius adhuc inexistentis, conatus est initium motus. Ergo initium existendi in loco, in quem corpus conatur. Existere in loco in quo existit aliud, est pénétrasse. Ergo pressio est conatus penetrationis. Sed hæc à te, vir magne, exactiùs dijudicabuntur, quo in examinandis demonstrationibus nemo facile accuratior.
Quid verô de cil. 8. 8. Hugenii et Wreni circà motum theorematis sentis? Quid de Mesolabo doctissimi Slusii? De origine fontium addam, quod suecurrit : Tua est et acutissimi Isaaci Vossii de origine eorum sententia, oriri ex aquâ pluviâ vel nivali in montium cavernis collecté; et sanè magnam partem ibi nasci largior, non omnes cujus rei sequens non procul Moguntiâ experimentum non ità dudùm cœptum accipe : fontem quemdam novum repertum dominus fundi perficere cogitabat. Jubet igitur,
AD HOBBESIUM
lutum omne efTodi : quo facto, in arenam incidit nullius sensibilis hnmidilaiis ; fons plané evanuit ; mane locus vaporibusè sabulo assurgentibus appletus erat, luto crgo rursàm supejecto et solidatofons rediit, quod yidetur confirmare sententiam Basilii Valentini, magni inter chymicosnominis scriptoris, vaporibus fumisque è terræ penetralibus surgentibus, et fontes et metalla mineraliaque gigni, illas verô exhalationes ad continuandam naturæ circulationem, aere (ex cxhalationibus) et mari (è fontibus collecto) in terram redestillantibus matri suæ reddi, solis prius sulphnre repetendi aliquandô, cùm novam in terræ visceribus reaetionem sive displosionem fecerint, ascensus causâr imprægnalas.
De cætero utinàrn post opéra tua édita specilegium adhùe aliquid meditationum tuarum sperare liceat, præserlini cùm non dubitem , tôt novorum experimentorum, quoi ab aliquot annis vestri aliique sanè egregii prodûxere, plerorumque exeogitatas te rationes habere, quas non perire interest generis humani. De naturâ mentis utinàrn etiam aliquod dislinctiùs dixisses! Quanquam enim rectè definieris sensionem reaetionem permanentem, tamen, et paullo anlè dixi, non datur in rerum merè corporearum natura reactio permanens vera , sed ad sensu m tantum , quæ reverà discontinua est, novoque aliquo externosemperexcitatur.Utproindè verear, ne, omnibus expcnsis, dicendum sit, in brutis non esse sensionem veram, sed apparentem, non magis quàm dolor est in aquâ bulliente : et veram sensionem, quam in nobis experimur, non posse solo corporum motu explicari.Præserlim cùm ilia propositio : « omnis motor est corpus, » quà sæpô
EPISTOLÆ
uteris, non sit, quod sciam, unquàm demonstratus. Sed quousquè te nugis meis onerabo ? Desinam igitur, cùm illud teslatus fuero, et profiter! me passim apud amicos etDeodante etiam publicè semper professurum, seriptorem me, qui te et exactiùs etclariùset elegantiùs philosopbatus sit, ne ipso quidem divini ingenii Cartesio demto nosse nullum. Idque me, amice, opture, ut quod Cartesius tentavit magls, quàm perf’ecit, felicitati generis humani infirmanda immortalitatis spe, tu qui omnium mortalium optime poteras, eonsuluisses. Cui rei Deus te quàm diulissimè servet. Vale faveque.
Mogunt. 15-22 juî. 1670.
Vir amplissime, Cultori nominis tui
Gottfuedo Guilielmo Leibnitio J. U. D. et Coasii. Mogunlioo.
Viro A M. P“»
D° Thomæ IIobbesio Philosopho in paucis magno.
Lutetiæ Parisiorum, 167 . .
lllustri Yiro Thomæ Hobbesio G. G. Leibnitius S.
Non tam miraberis, credo, vir elarissime, compellari te ab ignoto, suetus ad omnia humanitatis officia, quàm à me, id est, quandô nullà alià re tibi cognitus sum, ab harum litterarum auctore, quas non diffiteor rudes, neque te dignas : addo et festinatas, quod non negabit lator earum, vir optimus, qui eodem mecum hospitio Parisiis aliquamdiù usus, pridiè abitus sui inter cœnandum rogavit, haberemne aliquid perferendum ad te? nam ali-
AD HOBBESIUM
quoties jam antè tuum nomen inter nos frequentatum erat multo cum honore, quem virtutibus tuis debere constat. Ego eo velut ictu cxcitatus, cùm ille præsertlm professus esset, notitiam tecum jam à multo tempore contractum , impetum scribendi de improviso sumsi , de quo prout videbitur statues, nam si notitiam meam rejicis, non vitabis cultum.
Equidem diù est, quôd scripta tua versavi, digna seculo , digna te, qui primus illam accuratam disputandi ac demonstrandi rationem veteribus vel per transennam inspectam, in civilis scientiæ clarâ luce posuisti. Sed inlibeilodeCivete ipsum superasse videris, iis rationum nervis, eo sententiarum pondéré, ut sæpè oracula potiùs reddere, quàm dogmata tradere credi possis. Ego quem neque paradoxa deterrent, nec novitatis illecebræ abripiunt, credidi operæ pretium me facturum, si ipsas filenas interioris doctrinæ tuæ radicibus scrutarer, neque enim ad conclusiones resistere meum est , neglectis demonstrationibus, quibus ab auctore muniuntur.
Principio igitur à naturæ humanæ contemplatione orsus, illud observo, non hominibus minùs quàm bestiis impetum quemdam esse in obvia quæque appetita involandi; banc spem solo metu frenari, quem facero possunt tôt aliorum concurrentes in idem vires. Nam cùm illud posuisses, id cuique jus esse , quod necessarium factu videalur ad incolumitatem tutandam, et unumquemque necessitatum suarum judicem statuisses, facili concludisti, justum omnibus in omnes bellum eo rerum statu conseculurum. Quod cùm internecinum esset futurum eâ virium paritate, ut fortissimus à debilissimo occidi possit, indè pacis consilia agitari
KPISTOLÆ. 1 93
cœpta. Hactenùs nihil habeo, quod resistam, neque enim illud objiciam, ferendas potiiis bu jus vitæ injurias quàm periculo futuræ repelle ndas, quæque alia Theologi ae Jurisconsulti in te congressere; salis enim video, demonstrationes tuas esse in geometricâ universales et à materiâ abstraetas, quare, etsi cuique jus tribuis, quidvis faciendi sui causâ, non negas, si quis sit Omnipotens, si qua futura vita præmiis pœnisque destinata, non tàm veritatem theorematum desiisse,quàm applicationem cessare; incolumitatem enim cujusque, bis positis, in vitæ melioris expectatione silam; et justum fore, quidquid cuique ad eam obtinendam utile videatur ; denique neque hujus vitæ defensionem jure divino dcnegatam, etsi desinat in eâ consistcre summa rerum.
Illud ergô quærendum est, quâ ratione pax inita firmetur, nam si nulla est pacis securitas, restât status belli et jus cuilibet adversarium occupandi. In eum ergô usum Respublicas, ais, inventas, quæ mutuo complurium consensu armatæ, tutos omnes præstare possint. Etsi autem videaris asserere, jus omne à subditis in Rempublicam translatum , reetè tamen alibi agnoscis, etiam in Republicà jus restare, consulendi rebus suis, ubi periculi metus, sive in Republicà sive abipsâ Republicà immineat ; quare si quis jussu eorum, penes quos rerum summa est, ad supplicium trahatur , jus ipsi utique esse iniscendi ima summis, salutis causâ ; sed cæteros ex vi prioris pacti, quietem reetoribus debere. Sed quæro à te, V. G., nonne fateberis non minus in Republicà, quàm in statu illo rudi, quem naturalem vocas, suspicionem validam periculi ingentis justam
AD HOBBESIUM EPISTOLÆ..
esse præveniendi mali causam ? Quèd si ergô manifesté appareat innocentes plecti, si sæpè, si indiscriminatum sævit tyrannus, non diflitibere opinor, jus esse, ex tuæ quoque philosophiæ decretis, coeundi in fœdera illis qui periculi propinqui videntur. Nam illud libi facile assentior, plebem promiscuam rectiùs facturam, dum vivere commodè liceat, indignationi suæ aut miserationi aliisque animi motibus, extra metum, posthabeat quietem suam. Quare su mm a eorum omnium , quæque summa potestate tu te concludis, hoc redire videtur : in Republicâ neque tam facilè, neque ob suspiciones tam leviter abrumpendum fœdus, quoniam major in eo securitas præstetur : ut major longe Christianorum veterum patientia fuit, qui quamdam, ut ita dicam, irresistibilatem tribuebant Reipublicæ.