PIÈCE N' XIII
Du 11 AU Si NovEM' Littera Guidonis Episcopi Cameracensis super mutatione monetanim.
BRB 1299. Guido, miseratione divina Cameracensis Episcopus. universis présentes litteras inspecturis salutem in
Domino. Licet nos jure nostro monetam in nostro Comitatu qualem nobis placuerit cudi fecere valeamus et fecerimus ac continue faciamus, attendentes tamen quod nostri subditi, occasione monet» quam nunc fabricari facimus, ut asseritur, dispendium patiuntur, volentes ad praesens utilitatem publicam propriae ante ferri, piacet nobis et Tolumus quantum ad praesens a fabricatione dictae monetae supersedere , volumus quoque quod moneta nostra icilicet medailla argentea pro quinque turonem, tantum curât per totum Gomitatum nostrum Cameracensem. Piacet quoque nobis qnod nostri subditi etiam alia moneta quacumque uti valeant prout eorum cuilibet videbitur eipedire, donec super praemissis aliud duxerimus ordinandum. In cujus rei testimonium prcesentes litteras fieri fecimus et nostro sigilio muniri. Datum anno Domini millesimo CC<> nonagesiroo nono in octavis Beati Martini '.