PIÈCE N« LI
COMMISSIO PRiEFECTI MONETARUM.
18 Mars 1572. Ludovicus de Berlaymont, etc., omnibus has visuris salutem in Domino. Notum facimus quod nos de fide.
integritate et industria dilecti nostri Liberti Van Valchenborg in Domino confidentes eundem magistrum monetarum nostrarum curiae civitatis Cameracensis et comitatus Gameracesii cudendarumjuxta rescriptum per conclusionem ordinum Imperii novissime Francofordie habitam, in meliore modo quo potuimus et possumus, fecimus, creavimus, deputavimus ac facimus, creamus et deputamus, dantes eidem Liberté facultatem. potestatem et mandatum spéciale monetam seu monetas nostras praidictas in curia, civitate et comitatu praefatis. iuxta recessum pnedictum , sub nostris nomine et insigniis secundum facultatem a dictis ordinibus Imperii nobis concessam, cudendi et cudi faciendi aliaque omnia faciendi quae ad probi et fidelis magistri monetarum officium spectant, consuetudine vel de jure, ita tamen ut conditiones contentas in recessu et conclusionem
inviolabiliter observare debeat, easque transgredi vel omittere uullo modo possit quodque in manibus
magnificorum et nobilium Dominorum comissariorum ad hoc deputatorum, ex parte ordinum Girculi Wesphalici Germaniae Inferioris, (quos nos quoque requirimus ut idipsum recipere dignetur), pérsonnale praestare debeat juramentum. Quocirca fidèles nobis dilectos pra^ectum comitatus nostri Gameracesii et praspositum civitatis nostrae Gameracensis omnesque alios officiarios, justiciarios , et subditos nostros hortamur, atque nihilus sub paena gravis indignationis nostrae mandamus quatenus dictum Libertum magistrum monetarum nostrarum pro tali habeant ac teneant ipsumque omnibus et aiugulis privilegiis, libertatibus et immunitatibus uti. frui et gaudere permittant, quibus alii in hujus modi ofBcio uti, frui et gaudere soient; ita enim est séria nostra
* Cartulcdre ntmittntUique.
Probablement DU 18 Mars 1572.
intentio, pneseatibus usque ad beneplacituro voluntatis duntaxat duraturus. Datum in oppidb nostro Castrf Cameracesii sub nostris signatura et sigillo consuetis, anno Domini roiUesmio quingentesimo septuagesima primo, stiio nostro Cameracensi , mensis martii die décima octava, régnante Maximiliano seeuaA) Rom»norum Imperatore semper Augusto Domino nostro Glementissimo*.