IX. — In Fontani mortemK
Heu! fuit vir ille facetus, /Esopus aller, nugarum laude Phaedro stlperior, per quem brutae animantes, vocales farta;, humanum genus edocuere sapientiam. Heu! Fontanus interiit. Proh! dolor! interiere simul Joci di'-.aces, lascivi Risus, Gratiae décentes, docta) Camenae. Lugete, o qu;bus cordi est ingenuus lepos, natura nuda et simplei , incompta et sine fuco elegantia! Illi, illi uni peroinnes doctos licuitesse negligentem. Politiori stylo quantum pracstitit aurea negligentia! Ta m caro capiti quantum debetur desiderium ! Lugete, Musarum alumni. Vivunt tamen, aeternumque virent carmini jocoso commissae vénères, dulces nugae, sales attici, suadela blanda atque parabilis; nequeFontanum recentioribus juxta temporum seriem, sed antiquis, obamœnitates ingenii adscribimus. Tu vero, lector, si fidem deneges, codicem aperi. Quid sentis? Ludit Anacreon. Sive vacuus, sive quid uriturFlaccus, hic fidibus canit. Mores hominnm atque ingénia fabulis Terentiusad vivum depingit; Maronis molle et facetum spirat hoc in opuscule Heu! quandonam mercuriales viri quadrupedum facundiam asquiparabunt!
t, Nous ne donnons qu'un seul exemple des sujets de version latine composes par Fénelon pour le duc de Bourgogne. Ce très-court morceau suffira pour prouver que Fénelon écrivait le latin avec infiniment de correction et de grâce.