AD PERPETUAM REI MEMORIAM
In supremo militantis Ecclesiæ solio per ineffabilem divinæ Clementiæ abundantiam constituti, ea quæ pro salubri personarum Religiosarum sub suavi Christi jugo, arctiorisque disciplinæ Instituto vota sua Deo reddere, uberesque bonorum operum fructus, aspirante superni favoris aura, proferre Jugiter satagentium directione provide constituta, atque ordinata esse noscuntur, ut firma atque inviolata persistant, Apostolici muniminis nostri, cum id a nobis petitur, præsidio libenter constabilimus. Cum itaque, sicut dilectæ in Christo Filiæ, Superiorissæ et Moniales sub invocatione Beatæ Mariæ de Caritate nuncupatæ, Ordinis Sancti Augustini, nobis nuper exponi fecerunt, earumdem Institutum multis abhinc annis in oppido Cadomi Bajocensis Diæcesis primum fundatum, deinde perquam plurimas Regni Galliarum Diæœceses diffusum et propagatum fuerit, a felicis recordationis Alexandro PP. VII Prædecessore nostro approbatum confirmatumque fuit, et alias prout in ipsius Alexandri Prædecessoris litteris desuper in simili forma Brevis die 2 Januarii M. DC. LXVI expeditis, quarum tenorem præsentibus pro plene et sufficienter expresso, et inserto haberi volumus, uberius continetur. Præterea felicis etiam recordationis Innocentius PP. XI itidem Prædecessor noster, per alias suas in simili pariter forma Brevis die VII, mensis Maiïi anno M. DC. LXXXI, eidem Instituto, ut pro votis monasticis emittendis, omnes
quotquot illud profiteri, et habitum ïillius sumere voluissent, in ætate decem et septem annorum constitutæ esse eberent, permisit, et alias prout in præfatis ipsius Inno- “centii Prædecessoris litteris, quarum etiam tenorem præsentibus pro plene, et sufficienter expresso et inserto haberi volumus, uberius similiter continetur. Quoniam autem ipsius Alexandri Prædecessoris ad hæc usque tempora pro uberiori utilitate, ac feliciori regimine totius dicti Insituti quam plurimæ conditæ fuerunt Constitutiones,quarum onnullas etiam pro temporum vicissitudine et necessitate mutari contigit, et alias Constitutiones magis opportunas ac proficuas edi, quæ quidem ab ipsis Episcopis, in quom Diæœcesibus Mcnasteria Instituti ejusmodi reperiebanfur, etiam approbatæ fuerunt : hasce quidem Constitutiones um cognovissent ipsæ exponentes longaexperientia et usu Dutares esse, atque utiliores, in unum volumen redigendas curarunt. et in Comitio generali dicti Ordinis et Instituti in “Monasterio Cadomensi dictæ Diœcesis Bajocensis die IX
mensis Octobris anno M.D.CC.XXXIV habito, sibi ser- Myandas proposuerunt. Sed quo firmius subsisterent, et serarentue crus DO HIAUbnEr hujusmodi , Apostolicæ
licari fecerunt. Nos igitur special=m ipsis Exponentibus ratiam facere volentes, et earum singulares personas a Qquibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, “aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris et pœnis, a jure vel ab homine, quavis occasione vel causa latis, si ibus quomodolibet innodatæ existunt, ad effectum præ-
48 RÈGLES ET CONSTITUTIONS DE N.-D. DE CHARITÉ SU negotium examinandum ab eisdem Cardinalibus deputati perpenderunt Consilio ; Constitutiones, seu Ordinationes, vel Statuta pro Monialium prædictarum Instituto condita, auctoritate Apostolica tenore præsentium APPROBAMUS, ET CONFIRMAMUS, ILLISQUE INVIOLABILIS APOSTOLICÆ FIRMITA- TIS ROBUR ADJICIMUS; salva tamen semper in præmissis” auctoritate Congregationis eorumdem Cardinalium, decer-. nentes Constitutiones, seu Ordinationes, vel Statuta hujus-. modi, ac præsentes litteras firma, valida et efficacia existe-" re et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et” obtinere, ac ab omnibus et singulis ad quos spectat, et spec-. . tabit in futurum inviolabiliter observari ; sicque per quoscumque Judices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii apostolici Auditores judicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigeritattentari. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. | Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem, sub Annulo Piscatoris, die XXVI Septembris M.D.CC.XXXXI,
Pontificatus nostri anno secundo.
CARDINALIS PASSIONEUS
: : . ? . É Vidimus die Decembris decima octava, anno millesimo septingentesimo quadragesimo primo.
+ Paurus, Episcopus Bajocensis.
Renatus Lezineau, Advocatus Consiliarius Regis et Romanæ Curiæ Expeditionarius, Parisiis, in via des Massons, prope Sorbonam commorans, Romæ expediri curavit et
tradidit.
LEZINEAU.