V. — ViSITATIO PERSONALIS
Visitationem quoque personalem Emus ac Rmus ünus Archiepiscopus, UDa cum suo Illmo ac Rmo vicario generali, habuit, atque omnes ecclesiasticos sæculares oppidi interrogavit de suo nomine et cognomine, patria, studiis, ordinatione, occupatione, beneficio, deque his omnibus quorum fit mentio in Notificatione quæ sub die 4 Maii præsentis anni typis consignata, sanctam visitationem præcessit. Presbyterorum responsiones in fine hujus relationis referuntur.
Illmus autem ac Rmus Dnus vicarius generalis ad examen vocavit Dnam N. N., adolescentularum N. educatricem ac magistram ab Universitate stipendio conductam : examinavit etiam obstetrices N. N. et N. N., atque sufficienter instructas invenit.
YI . — Reliqua in S. Visitatione N. peracta
Vespere diei quinti junii, Rmus Dnus canonicus N. N. solutionem dedit casus moralis propositi ab Rlmo ac Rmo vicario generali, qui postea allocutionem habuit toto clero ibi collecto, atque eos de bonis ac spectatissimis moribus, quibus informandi sunt ecclesiastici ; de scienlia, qua præditi esse debent ; de zelo pro salute animarum, quem incessanter enutrire debent, admonuit vehementer.
Mane diei septimi, Emus Dnus sacramento confirmationis conferendo finem fecit, confirmatis, toto tempore S. Yisitationis N., 513personis.
Denique ab Emi principis convisitatoribus omissum non est confessiones tam virorum quam mulierum excipere, ac pueros de rebus fidei examinare atque instruere.
Yll. —Décréta prolata tempore S. Yisitationis terræ N.
In visitatione locali.
Visitantes ecclesiaset capellas, intra et extra oppidum N., mandavimus et decrevimus : Ut, postquam consumptæ fuerint mappæ altarium, albæ et âmictus, quæ ex lino non sunt, quarum tamen usus ultra biennium ab hac die decurrendum extendi non debet, ceteræ in posterum semper
ex lino fiant, prout a rubrica præcipitur; corporalia vero, pallæ et purificaloria quæ linea non sunt, interdicta censeantur.
1. Circa ecclesiam abbatialem. — 1° Ut pyxis iterum inauretur. 2° Ut portula tabernaculi altaris majoris accommodetur. 3° Ut in altari S. Joannis Baptistæ sacer lapis reuovetur. 4° Ut reuovetur supellcx altaris cruci’ iixi, et instauretur basis quæ cruci subest. 5 Ut intra duos menses a familia N. assignetur dos altari S. Stanislai Kostkæ, quod est sui jurispatronati, alias ipso facto altare Ecclesiæ devoluturn censeatur. 6o Ut novum fiat conopeum pro fonte baptismali, cura vêtus a nobis interdictum sit. 7° Ut reliquiæ sanctorum, quæ adhuc sigillum integrum habent, novis authenticis muniantur. 8° Ut renoventur crates sedis confessionalis, quæ est prope altare SS. Sacramenti. 9° Ut renoventur tabellæ onerum missarum, quæ sunt in sacristia ; veteres autem in archivio serventur. 10° Ut duo missalia accommodentur circa canonem et communia. 11° Ut ecclesiæ fornix instauretur.
2. Circa sacellum SS. Sacramenti. — 1° Ut altari S. Philumenæ sacer lapis adnectatur. 2° Ut sedes confessionalis reficiatur, ac portula, qua caret, ditetur.
3. Circa ecclesiam parochialem SS. Barth. et Nicolai. — 1° Ut fiat clavis tabernaculi, ac totum altare exacte poliatur. 2° Ut nisi Dnus N. dotem altari S. Alphonsi de Ligorio intra duos menses assignet, altare ipso facto devoluturn Ecclesiæ censeatur ; ipsum insuper reficiat, atque fenestram quæ super altari sita est, removere faciat. 3° Ut in sacristia apponatur tabella onerum missarum. 4° Ut duo calices circa pedes inaurentur, quorum unus etiam interius. 5° Ut archivium meliori modo disponatur ac diligentius custodiatur.
4. Circa capellam B. M. Virginis Suffragii. — 1° Ut auferatur sacer lapis in altari S. Emygdii superpositus. 2* Ut sedes confessionalis in posteriori parle claudatur. 3° Ut sacristiæ janua accommodetur ita ut possit bene ciaudi. 4° Ut scabellum cum tabella præparationis ad missam renovetur. 5° Ut in sacristia numquam desit mappa ad tergendas manus sacerdotum. 6° Utcalix inauretur. 7° Ut vélum humerale reficiatur. 8° Ut vélum cum bursa nigri coloris interdictum reputetur.
5. Circa capellam S. M. Virginis ad Nives. — Ut calix inauretur.
6. Circa capellam S. Donati. — 1° Ut tota fabrica reficiatur. 2° Ut reficiatur etiam ædicula S. Donati, atque altare novo acdecenti paramento ditetur. 3° Ut sedes confessionalis interdicta existimetur ac altéra ipsi substituatur. 4° Ut calix cum patena inauretur.
7. Circa ecclesiam Antonii. — 1° Ut sacer lapis bene ac firmiter allari majori inhæreat. 2® Ut in eodem altari, pariter ac in aliis duobus, secunda et tertia mappa apponantur. 3° Ut sepulchrum omnino claudatur, ita ut amplius aperiri non possit. 4* Ut reuovetur scabellum cum tabella præparationis ad missam. 5#Ut in sacristia pendeat mappa ad abstergendas manus sacerdotum .
8. Circa capellam S. Laurentii ad Nemus. — 1° Ut mensa altaris exacte reficialur, absque periculo remotionis ita ut execrari possit. 2° Ut fenes- Iræ vitris muniantur. 3° Ut pila ad sacerdotum manus abluendas munialur clavi. 4° Ut genuflexorium etsedes confessionalis renoventur. 5° Ut mûri accurate dealbentur, tota autem ecclesia decentius custodiatur. 6* Ut apponatur super ecclesiam tintinnabulum, quo possint fîdeles de sacris cæremoniis ibi peragendis animadverti.
Eorum omnium execulionem committimus admodum Rdo Dno vicario foraneo N. N. , ut quamcitius quæ jussa sunt confîci curet, et ad S. Visitationis secretarium de executione vel omissione suo tempore référât. Et ita.
Datum in S. Visitatione oppidi N., die 6 junii 1845.
In Visitatione reali :
1. Pro libro baptizatorum eccl. abb. — Præsens liber renatorum exhibitus et recognitus est in prima S. Visitatione ecclesiæ abbatialis curatæ terræ N., habita ab Erao ac Rmo Dno card. archiepiscopo Garafa de Trajecto die 5* junii anni 1845 ; et adinonitus fuit admodum Rdus Dnus abbas, ut semper servelur formula relata in Appendice Synodicon diœcesani, in lib. 21, pag. 233, et ejus ténor retineatur. In reliquo vero laudavimus. Et ita.
2 . Pro libro baptizatorum ecclesiæ S. Bartholomæi. — Præsens liber renatorum exhibitus et recognitus est in prima S. Visitatione ecclesiæ parochialis SS. Bartholomæi et Nicolai terræ N., habita ab Emo ac Rmo Dno card archiepiscopo Garafa de Trajecto die 51 juniianni 1845; et admonitus fuit admodum Rdus Dnus parochus N. ut semper servetur formula relata in Appendice Synodicon diœcesani, ad lit. 21, pag. 233, et ejus ténor retineatur. Et ita.
3. Pro libro mortuorum ecclesiæ abb. — Exhibitus et recognitus præsens liber in prima S. Visitatione ecclesiæ abbatialis curatæ terræ N., habita ab Emo ac Rmo Dno card. archiepiscopo Garafa deTrajecto die 5 junii 1845; et admonitus admodum Rdus Dnus abbas N. ut in posterum strietim relineat formulam habitam in Appendice Synodicon diœcesani, ad tit. 21, pag. 233, quæ in inilio præsentis libri relata est. Regestum vero defunctorum fiat indicate cum literis quæ extra folium designentur, ne facile eveniat aliqua omissio. Et ita.
4. Pro libro mortuorum ecclesiæ paroch, SS. Barth. et Nie. — Exhibitus et recognitus præsens liber in prima S. Visitatione ecclesiæ parochialis Srum Bartholomæi et Nicolai terræ N., habita ab Emo ac Rmo Dno card. archiep. Carafa de Trajecto die 5 junii anni 1847; et admonitus admodum Rdus Dnus parochus N. ut in posterum strietim retineat formulam habitam in Appendice Synodicon diœcesani, ad lit. 21, pag. 233, quæ in initio præsentis libri relata est. Regestum vero defunctorum fiat indicate cum literis, quæ extra folium designentur, ne facile eveniat aliqua omissio. Et ita.
5. Pro libro matrimoniorum paræciæ SS. Barth. et Nie. — Præsens liber matrimoniorum exhibilus et recognilus est in prima S. Yisitalione ecclesiæ parochialis sanclorum Bartholomæi et Nicolai terræN., habita ab Emo ac Rmo Dno card. archiep. Garafa de Trajecto die 5 janii 1845 ; et admonitus Rdus Dmis parochus N. ut servetur formula relata in App. Syn. diœcesani, ad tit. 21, pag. 233. Regestum vero conjugatorum fiat indicate cum litteris alphabeti in initio libri, quæ extra folium designentur. In posterum vero addatur in formula nomina patrum çontrahentium et testium; et inde vernacula lingua : Avendo interrogato i sudettiN N. ed avulo il loro libero ed espresso consenso per verba de præsenti vis etvolo, li ho congiunti solennemente . Et ita.
6. Pro libris matrimoniorum, confîrmatorum et status animarum ab abbate N. in S. Visitatione non exhibitis. — Abbatialera ecclesiam (erræ N. Nobis, prima vice præterito anno, visitantibus, libri matrimoniorum hujus paræciæ, libri confîrmatorum et status animarum a Rmo abbate N. N. nequaquam, prout oportebat, exhibiti sunt, quia nondum confecti fuerant ; ideoque decrevimus et mandavimus ut quaincitius confecti Nobis mittendi essenl. Ast quoniam hactenus frustra hos libros expectavimus, jubemus ut intra spatium duorum mensium ab hac die decurrendorum libri matrimoniorum et confîrmatorum juxta formulam Synodicon diœcesani exacte conficiantur, et ad S. Visitationis secretarium mittantur: quod si, temporc definito transacto, hæc quæ jussimus neglecta fuerinl, illi, per quos steterit quin prædicti libri confecti fuerint, ipso facto suspensionem ineurrant. Mandamus insuper ut quotannis status animarum ad normam Ritualis Rom. efficiatur, et cum ceteris libris in archivio servetur. Et ita.
Datum Beneventi, exNostro Archiepiscopio, die 21 julii anni 1846.
D. card. archiep.
7. Pro legatis missarum ecclesiæ abbatialis. — Visitantes libros legatorum piorum ecclesiæ abbatialis N. invenimus sequentes missas non celebratas fuisse :
A. 1836. Pro anima N. N 14
A. 1837. Pro an. N. N 4
Pro an. N. N 3
Pro an. N. N 3
Pro an. N. N . 1
Pro populo Rdus Dnus N. N omisit missam 1
Pro an. N. N ‘ ...... 30
A. 1838. Pro an. N. N 1
Pro an . N . N 1
Pro an. N. N 5
Pro populo Rdus N. N. omisit missam 1
Pro an. N. N 5
A. 1839. Pro populo Rdus Dnus N. N. omisit missas 7
Pro an. N. N 26
A. 1840. Pro populo missas 5
Pro canonicis benefacforibus 18
Pro an. N. N. missas 24
A. 1841. Missæ. 28
A. 1844. Pro an. N. N 1
Pro animabusN. JN. N., etc.,' etc 2
Visitantes libros legatorum piorum ecclesiæ receptitiæ S. Nicolai oppidi N., invenimus sequentes missas non celebratas :
A. 1837. Ex missis Dni N. N., addictis altari B. M. Virginis Dolorosæ,
missam 1
A. 1838. Ex missis ejusdem N., addictis altari confraternitatis B. Virginis
suffragii, missam 1
A. 1841. Pro animabus N. N., etc., etc.
Decrevimus itaque et mandavimus, ut omnes supradictæ missæ per totum mensem Augusti celebrentur sumptibus eorum quorum interest, atque in posterum quisque curet missam in ecclesia vel altari a legatorum institutoribus designato celebrare, ac quotidie in libro ad hoc destinato missam adnolare.
Mandamus insuper ut, eodem tempore elapso, Rdus clerus receptitius doceat adimplementum missarum, quarum celebratio injuncla fuit per decretum Emi ac Rmi Archiepiscopi Bussi fel. rec., sub die 28 maii 1836.
Denique jubemus ut admodum Rdus Dnus vicarius foraneus N. N., cui executionem præsenlis decreti commitlimus, curet ut missæ, quas celebrare tenebantur sacerdotes jam defuncti, celebrentur sumptibus hæredum suorum ; deinde vero ad S. Visitationis secretarium de adimplemento vel omissione référât. Et ila.
Duplicemvero punctaturam in eccl. receptitia S. Nicolai hactenus servatam, Nos, visa Rdi cleri participantis petitione, sperantes ipsos in posterum diligenliores ac magis assiduos fore in omnibus quæ in servitium ecclesiæ cedunt, abrogamus, atque ad pristinam simplicem punctaturam reducimus ; illius tamen ecclesiæ rectorem monemus, ut illos, qui absque justa causa pluries a choro abfuerint, muleta punire non omittat, prout ipsi videbitur, ne proprii muneris officia negligantur.