‹ Œuvres complètes de BoileauChapitre 206 sur 492 · V. N. NIC. REMUNDO, PARLAMENTI CONSILIARIO S.J · texte numérisé non relu

V. N. NIC. REMUNDO, PARLAMENTI CONSILIARIO S.J

Adhortatus es me sæpius, V. I. (vir inclyte) ut amicum nostrum e gravi morbo recreatum latino carminé compellarem ; quod item a me meus in ilium amor flagitabat. Feci igitur ,* ut potui , ne

4. a Viri clarissimi Nicolai Boileau Despréaux. » — 2. o Salutem. »

VERS LATINS

desiderio tuo, ne voluntati meæ deessem; et hoc qualecumque carminis est ante pauculos dies effudi potius quam limavi. Fugio enim laborem, eum præsertim eu' in locandis componendisque verbis ut tesserulis positus est. Aaae , quod non ignoras , me longe alio studiorum genere, horrido illo atque inculto detineri. Sed nihil ad rem. Versuum enim, si mali sunt, stulta excusatio est. Atque hoc totum tolline an relinqui debeat , judicium tuum esto. Mihi perinde est, dummodo vobis persuasum sit nihil esse quod vestrl causa non sim facturus , qui versus fecerim. Vale.

iv. Kal. Feb. cio. locci.

AD V. C. N.' BOLÆUM ,

E GRAVI MORBO RECREATUM.

Sola suburbani ru ris 5 te detinet umbra Assidue, sacrumque nemus fontesque morantur Laxantem curas , et carmina docta canentem ,

Non secus ac vitreas Permessi Phœbus ad undas Errât, et attentos cantu demulcet olores.

Dicite, quis vatis vestri Deus otia rupit,

Aonides, morboque virum violavit acerbo?

Invidia erectis frontera vallata colubris.

Sensit enim pulchro vatem indulgere labori ,

Dum toties laudata reûngit carmina lima Impiger , et libro diversa recolligit uno 3 ,

Unde per ora virum magna cum laude feratur.

Sensit opus prodire novum , quod livida frustra Mordeat; et meminit Musis irrisa, quod hujus Nuper ubi extremis operum defigere dentem Quæreret, offendit solido, et rabiosa recessit.

His super infrendens , mediis e faucibus Orci Tartaream excivit febrem, quam lurida flamma, Lurida flamma , nigrisque agitant insomnia monstris ; Si posset duro famam prævertere leto.

Ilia tibi accensas igni depasta medullas ,

Quam prope te eripuit nobis , divine poeta !

Tecum artes ipsasque involvens funere Musas Impia, quas lacrimas, quæ non suspiria movit!

Ipsa etiam in tenebris et amictu noctis opacæ , (Horresco referens) Orci longæva sacerdos,

Mors aderat , dirasque manus falcemque parabat ; Nequicquam : neque enim tanto in discrimine vitæ

Page 1