PARS PRIMA
CAPUT PRIMUM
De primo postulato nostro.
Hoc ergo postulatura sic habet : ne quid postuletur ad ineundam pacem quod ipsius pacis ineundue rationes conlurbet. Res clara per sese : unde prima consecutio, seu potius ejusdem postulati explicatio : ne quid liât quod ecclesiasticorum decretorum stabilitatem aut lirmitudinera infringat; si enira décréta omnia sunt instabilia, profeclô erit instabile hoc nostrum quod postulant de pace decrelum.
Jara applicatiû ad rem nostram tam clara est , ut ipsa per sese occurrat animo. Si enim, ut Confessionis Auguslanœ postulant defensores, anteactorum conciliarurn decretorum nuUa jam ratio habeatur, nihil erit quod posteritas nostri hujus decreli rationem habeat; nihil cur nos ipsi haîreamus, ac pro sacrosancto inviolatoque rcputemus , aut dissentientes pœnis ecclesiasticis coercendos putemus.
Este sanè consenserimus in id quod inaximè volunt, nempe ut Goncilium Tridentinum post eorum secessionem celebratum in suspenso sit, eu maxime quod absque Lutheranorum operà sit geslum (quâ de re quœremus postea), nihil agunt; cùm certum sit articules fere omnes, certè quoscumque pra-cipuos in Goncilio Tridentino detinilos , ex prislinis Gonciliis in pace habitis fuisse repetitos ; puta ex Laterauensibus, Lugdunensibus, Constantiensi ipso et aliis; neque de hàc nova Synodo, quam nunc haberi volunt, major erit consensio quàm de anterioribus fuit; atque ut rem subjiciamus oculis : praidictas Synodos, quœ Tridentinis definitionibus prœluxerunt, irritas aut suspensas haberi volunt, ideo quod illis conlradixerint Hussitai, Wicleflta', Valdenses, Albigenses , ipse Herengarius sacraraenlariœ hiureseos, Lutheranis exosa;, dux et magister, alii in aliis Gonciliis condemnali. Id si con-
B. — T. IV
cedimus, nempe eo nobis redibit res, non modo ut infanda proscriptaque nomina reviviscant; verùm etiam ut nihil pro judicato haberi possit, nisi litigantes consenserint, aut etiam in quœstionibus adversùs illos constitutis ipsi judices sedeant : quod unum eOiciet ut omnis judiciorum ecclesiasticorum auctoritas concidat, nostrumque Goncilium, aut qualecumque fuerit de pace decretum , in arenâ , imô in antecedentium Conciliorum ruderibus collocatum, facile collabatur.
Rogo enim , an consensionem in hsec nostra de pace décréta majorera ac certiorem futuram putent, quàm eam, verbi gràtiâ, qua; in Lateranensibus, Lugdunensibus, denique in Gonstantiensi Synodo valuit adversias Joannem Wiclefum et Joannem Hussum?Res facti omittamus, de quibus vana esset litigatio, ciim agaraus de fide quœ non his nititur. An ergo his Synodis non aderant omnes lune catholicœ nationes , ac vel maxime inclyla Germanica natio"? An non Gonslantiœ gesta ac décréta de Ode adversùs illius temporis hœreses , Sigismundi maxime Imperatoris ac Germanicœ nationis ductu processerunt'? An non recentissimâ operà per Germanos Protestantes, gesta Gonstanliensia tôt voluminibus édita ac Leopoldo Augusto commendata prodierunt ad gloriam Germanicœ nationis? Ac n» illorum temporum schismacausentur ad elevandam Synodi auctoritatem , extat in actis, Martine V jam electo, tribus, ut vocabant, obedientiis adunatis , sacro denique, approbante Concilio , Bulla Inter cunctas* : in quà, decretis omnibus repetitis, addilisque perspicuis de fide profitendà interrogationibus, miro unanimique consensu flnitœ de seplem Sacramentis, atque adeo omnes sacramentariae quœstiones : flnitœ imprimis maxime controversiœ de invisibili prœdestinalorum Ecclesiâ , deque primatu Pétri ac Romanœ Ecclesiœ super alias Ecclesias particulares : cœtera denique omnia quibus hodie quoque controversiarum summa constat. Et lamen hœc omnia tantà consensione gesta decretaque, nec modo Constantiensia, sed etiam anteriora pari consensione constituta per sexcentos coque amplius annos unà cum Goncilio Tridentino , non modo suspendenda, verùm etiam retractanda atque antiquanda proponunt : tanquam Ghristus per lot sœcula obdormierit, aut promissorum immemor, Ecclesiam non modo fluctibus tundi , verùm etiam pessumdari ac mergi perraiserit : quà spe futurorum; cùm nuUa alla nobis quàm antecessoribus nostris auctoritas relinquatur?