TERTIA CLASSIS
In qua recensentur novemdecim articuli, partim
ab arbitris ex utraque parte selectis concilian-
di, partim ad futuram synodum remittendi-
Horum ultimus de concilio Tridentino ejusque anathematismis , argumento et exemplo Êasileensis aliorumque conciliorum seponendis usque ad iteratam concilii œcumenici de~ cisionem , longe erit difficillimus, ut infra dicetur. Quae hujus rei exempla vir amplissimus memorat infra perpendemus i , et si quœ hue conferunt exempla quaereremus , nihilque omittemus quod ad pacem conducere posse speremus.
Jam ad singula circa tertiam partem a clarissimo auctore proposita veniamus. Ac primum de arbitris ex utraque parte selectis. Credo virum doctissimum non eos velle arbitros qui de fide summa auctoritate décernant. Nihil autem œquius ac prœslabilius quam seligi arbitros hujus generis quos amicales competitores vocamus, summos theologos atque moderatos , qui res , ut aiunt , prœparent atque inter se prospiciant quousque pars quœque progredi possit, et, quam fieri poterit, rationem instituant qua difflcultates pervinci queant.
De articulis per arbitros coraponendis, ac primum de trdDssubstantiatione.
Recte vir amplissimus Lutheri commémorât sententiam ; addemus et apologiam. Quae autem hic inducitur ab omnibus agnita protestantibus conversio in pane, ut de communi fiât sacer sacroque usui destinetur, nec zuingliani refugerint; neque erit accidentalis, qualem eam appellat vir doctus, sed metaphorica et figurala mutalio. Merito ergo addit ea quae mihil a nostra sententia distent nisi verbis , ut infra ostendemus2.
De invocatione sanctorum.
Hac de re viri clarissimi postulata jam a
1 Inf., p. 547 ; Decl. fid. orth. — 2 Inf., DecUfid. orth., c. 2.