‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 37 sur 851 · Ajxjc. xviM, 10, 10, h · texte numérisé non relu

Ajxjc. xviM, 10, 10, h

DE EXGIDIO BABYLONIS.

admeipsimi* : quo Victoria crucis continua fiitura declaratur. Haec ergo vox Ghristi à Jeanne in Evangelio memorata, in ipsâ Apocalypsi, eodem Joanne monstrante^ compléta est; prolatum iliud cito, quod promissis dominicis sine morà adimplendis ex aequo responderet; et draco ille rufus^^ quo nimirum insligante totus terrarum orbis idolorum amore, in diram iliam persecutionera agebatur, omnino devictus , tantà rerum claritudine , ut romanorum deorum , non modo cuitus , sed etiam nomina in ore quoque vulgi obsoleverint; quod exciso demum imperio romano ciaruit.

Haec ergo sunt ab Angelo Joanni proposita ; nec immeritb ab ils exordium duxit, quae cito fieri oporteret ; hoc est profecto , ab iis quae mox inciperent, atque uno deinde tenore de proxirao in proximum ducerentur ; ne totam revelationem suam ad extrema mundi mentis éventa suspenderet.

Hoc igitur argumento à nobis proposito , et ex rébus gestis , jamque clarè adimpletis , revelationis fidem vindicamus , et certam futurorum , nec adhuc impletorum expectationem asserimus , et protestantibus ora occludimus : qui quidem tôt nobilissiniis et jam adimpletis vaticiniis de veteris Romae , idoloruraque ac satanitici regni casu, aliisque suo loco declaratis, insuper habitis ; Christum , si Deo placet , satis superque regnaturum putant , si Ecciesiam romanam inter cliristianos facile eminentem , quam Pétri et Pauli praecipuorum apostolorum prœdicatione fundavit et sanguine consecravit , extinguat.

Jam ad protestantes quod attinet , hos unes post christianismum natum Apocalypsi maxime detraxisse , duabus de causis pronuntiare haud verear ; quarum primam , sui Bullingeri , quàm nostris verbis , audire maluerim. Is igitur haec scribit : « At ut nihil prorsus » hic dissimulem, nonignoro clarissimum D. Martinum » Lutherum in prima editione Novi Testament! germa- » nici , prœfatione acri praemissâ , librum hune velut » obelo jugulasse... Idem rectiùs diligentiùsque perpen- » sis rébus omnibus, dum recognosceret sua Biblia ger- » manica, et anno Domini 1533 Apocalypsi aliam prae- » fixit praefationem paulb circumspectiorem, in quà » reprehensus à multis , relinquit quidem adhuc hujus » libri auctoritatem in dubio ; sed subjungit tamen » nolle cum quoquam concertare , etc. » Dubitare autem , nihil est aliud quàm librum divinissimum è canone amputare. Haec de Luthero novae Reformationis principe ac duce. De Zuinglio verb secundae partis protestantium auctore, sic loquitur. « D. Huldricus Zuin- » glius , beatae mémorise praeceptor noster honorandus, » videtur et ipse non adeo multiàm huic tribuisse » libro^. »

Ecce , post tôt SS. PP. totiusque adeo Ecclesiae elucidationes ac décréta , novae Reformationis auctores , qui scripturas sacras gustu et sapore se nosse gloriantur, seque earum assertores jactant , quam parum tribuant revelationi Joannis , nec ejus divinitatem agnoscant. Sic aperlô incidunt in illud maledictura quod Joanncs pronuntiavit : Contestor enim omni audicnti verba prophétise libri hujus ; si quis apposuerit ad hœc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto : et si quis diminuerit de verbis libri prophétise hujus , auferet Deus partem ejus de libro vitœ '*. Si autem Joannes tam gravi maledicto subdit illum qui aliquid ex hoc libro detraxerit; quanto magis eos qui totum exscindunt librum , ejusque in universum auctoritati detrahunt post firmatam tôt saeculorum fidem? Haec ausi sunt, qui se volunt esse reformationis auctores. Hanc contumeliam haud verentur inferre ei qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi quascumquc vidit^.

Quid caeteri qui librum agnoscunt? pessimi corruptores , qui ut papatum ubique videant, ut libet in gravis-

1. Joan., XII, 31, — 2. Apoc, xii, 3.— 3. In Apoc. Con. i, p. 2. — -i. Apoc, XXII, 18, 19. — 5. Apoc, i, 2.

simo argumente ludunt, sacrâque obscuritate verborum abutuntur ad contumeliam , ac nihil nisi odia, calumniasque contexunt ; quarum pertaesi tandem doctissimi prolestantes à vanis fastidiosisque commentis palam recedendum putarunt.

Hae nos causae impulere , ut olim de Apocalypsi scriberemus : et jam à nobis postulant ut dicta tueamur occasione quam dicam.

SECTIO SECUNDA.

Quid nwper Basilese gestum.

Habita sanè est Basileae nobilis disputatio. ac propositae thèses praefixo libelle qui sic inscriptus est : « Dis- )) sertatio philologico-theologica in sententiam Jacobi- )) Benigni Bossueti, Condomensis olim , nunc Meldensis » episcepi, \ iri clarissimi , de Babylene, bestiis, ac me- » retrice Apocalypsis ; quam , favente Deo , praeside » viro plurimîim venerando, atque eruditionis et ingenii » glorià celeberrime D. Samuele Yerensfelsio , sacrae » theologiae doctore ; locorum communium et contro- » versiarum professere dignissimo , in diem 24 Junii

» anni 1701 Doctorum disquisitioni subjicit, Jaco-

)) bus Christophorus Iselius. Basileae , etc. »

Et quidem Verensfelsius ille , à suis eruditionis et ingenii glorià tantopere cemmendatus , ab ipso dissertationis exordio profitetur, postquam de alla quaestione tractandâ cogitasset, 7iec impetrare à se posset ut argumentum expers elegantioris littercdurx eligcret; hoc tandem elegisse ; multaque de me honorificè praefatus descendit in arenam : cujus ego, non sanè laudibus quas in me cumulatissimè contulit ; id enim levé esset ac vanum, sed humanitate et elegantià plurimùm delectatus, viro rependam vices, ejusque modestiae gratulabor.

Pars etiam humanitatis vel maxima hœc fuit , quod amicorum operà dissertationem suam ad me pervenire curavit , meamque de suis objectionibus sententiam exquisivit; misse etiam libelle ad virum doctissimura Pelrum Varignenium, in régie nec non in Mazarinaeo auditorio mathematicarum scientiarum egregio professere, additisque eà de re litleris. Qui quidem et prefessoribus Basileensibus cemmuni litterarum henestissimarum studio cenjunctissimus, idemque mihi pridem multis de causis amicissimus, libellum, ut erat rogatus, nuperrimè ad me Meldas perferri voluit , ipse intérim quod voluit de antichristianis protestantium naeniis telles recantatis, amicis suis Basileensibus significandum duxit.

Atque equidem eptarem ut ipse Verensfelsius mihi totum hune lecum de papa antichristo tacitum reliquisset, virumque à contumeliis abstinentem et elegantioris, ut ipse prae se fert, iitteraturae studiosum, in hoc luto haesisse vehementer admirer. Quis enim ferat à lali viro , répugnante Jeanne , eum série dictum esse Antichristum , qui Jesum asserat venisse in carne unicum Dei Filium ; aut idola imputari rite ac perpétue credentibus in unum creatorem Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum? Quis autem non molesté ferat à vire humanissimo , veleres cantilenas, ipsis quoque doclioribus et elegantioribus protestantibus. Vessie, Hammonde , Grotio pridem exosas atque derisas , rursus in médium proferri? Haec ergo omittamus. Gertè quae ad nostram interpretationem pertinent quaîrenti et optanti sedulo exponamus.

SECTIO TERTIA.

Quid jam gerendum nobis.

Sanè meminerimus interpretationem nostram in eo versari totam : primum, ut doceat Babyloni Joanni pessimè et inepte alligi ullum christianae Ecclesiae characterem : quo une protestantium, ut aiunt, systema prostratum est. Ac ne magis falso confuLarc , quam \era

1)K EXCIIUO nAllYLONIS.

dcmonstrarc vidorcmur, insupor addita est totius Apocalypjeos interprotaliiV. oa qiux' ot apostolico textiii et rébus iîftitis tam apte congriiorot, ut hacnus intactato et inte^'ra [H'rmanseril. Net' frustra à \iro docto luiH" >t*npta >unt : Ejo sinté vims crtiditos , quos nihil hue us'iuf in isttim clarissimi Bossueti sentcutiam scripsiasc mirvr, si hoc scripto excitavero..., satis ompliim htijus l'il>'jris fructuiH /»//,<>{' »ie' gloriabor. Sic ille oonclu(iit, reiquo gra\ itatoiii \ohouiontor inculoat. Cui rcspondori par fsl . no tantum ari^umcntuni , tam scriô inccptum aspernari \idoanuir; alque, ut cerlo ordiiie procedamu> , tn>> >int doinon>trationos nostraî.

l'RiMv Dkmonstrvtu) : Qiàul Habyloni Joannis nullus sit indiius rumanie, seu cujuscumque Ecclesiae chrisUianse character.

Secinua Demoxstr-vtio : Quôd Babyloni Joannis clams cl certus sit inditus character ronïanae quidem urbis. scd \ctust;p iilius, quae Joannis ipsius tompore \isol»atur, gentibus imperantis, siuvientis insanctos, ot falsis numinibus inhaerentis, ideoque cum suo suporbissiino ot crudolissinio imperio excisîB.

Tertia Demonstratio : Quôd nostra interpretatio apta Mt et conirrua textui, rebusque gostis , atque ab auctoris objeclionibus undecumque tuta : quae ciim demonslra>ero, perorabo.

PRIMA DEMONSTRATIO.

iJU'j-l Habyloni Joannis mtllus sit inditus romanœ , scii cujusrumijue Ecclesiœ christiunae character.

AnvERSis syntagma protestantiuni de romanà Ecclesià, I{ab\lone, bestià, meretrice ; argumenlum noslrum primum'et inviclum fuit : quod Babvion Joannis ubique projKtnatur sine loge , sine fœdere, tota à Deo extranea ciulas, nulio uncpiam polluti fœderis, aut abjectœ sanctitatis ac \orae religionis indicio. Taiis crgo eral iila ci\itas, cujus spcciem sub Babylonis nomine Joannes ioformare voluit : haec sa?pe prosecuti sumus, argutTi' ' ' ' -. objecta diluimus.

niiur (juid ipse Joannes edixerit : Bestia " 'I ixjrians, hahet cnpita septem... septem ca-

pi: ■ ■ j.:.in montes sunt... et rcges septem siintK En ipsisàinia Roma seplicollis tam ciarc designata, ac si 1' ■ •' nuncupata ; cùm Roma et septem colles,

••i .-. - l'Jnc tem[)oris latinilatis auclores, \occs

synonymx sint. Quid autem ibi ecclesiasticum? seplemne reges, an vcro septem colles alitpiid chrislianum «onanl? riim pr.-f«'rlim septem colles suis quosqueno- '' > dedicatos esse conslel , ut suo loco

f I 1 - ■ii'Jr. Vides ergo, ubi primùm à Joanno

clans vorbis de-ignata est romana civitas, eam apparuisèc plané non ut eccie-iam, sed ul civitatem. Videamu-i otiam duorum leslium. qualoscumcpie fuerint, ca3sa '" la rorjiora ubi jacuerunt? Nempe in magnâ

c...... . uliquc m im|)erio romano uhi elium îiouiinus

eontm crudfLnu est^, nenqiè ipse Christus in imperio '' ■ . pra,'«ide romano passus. iNc-

'i . 'i'iofiue apostolicorecensilum,

rwtc Pi online, ul id quâ civitate crucifixus est Dominus. m eâdern ojus testes, sive martyres [taterentur. Nc^juo ab oâ sontoniiîî absccfiunt protestantes, Bullin- ' ad\ersario non ignotus, cùm in ne locum' et in ipsa praîfatione nat, Chrislum in Cal\ari;i} cpiirorrifino et l'ontio l'iluto irtnusin romanâ ci\italc, M *ane in Kccle^ià romanil. Iterum •' '"ann(«, non Kcclesiam romalam im()erium, ul jactanl [tro- ■'•i inflirio,sed aperlis \(!i- , , ' i orfinii»uH notum, impe-

riom , Miti ipio Jodrim-n quwpj» passuB Ci*t,

1 4|W., »»ii, 7, ». - 2, Hem , XI. H. - 3. Conc. 47 in Aj.oc.

geni-

prrf^

cl-,

ftOAiUTrt. <

nam, au'

tfvlanu-^

bw. roni :

Addit quoque Apostolus , magnam illam civitatem, voeari spiritualitcr Sodomitm et /Eguptiim ', non ullam cum Doo fœderatam gentem , sed alionigenas lanlùm , eoscpio velerum Romanorum more in Dei populum sae- \ientes. De .^gypto notum : de Sodomis vcrb non minus diserte PetVus, Lotum habitasse apud cos qui de die in diem animam jiistam iniqiiis opcribus cniciabant ^. Pessimi scilicet\in, qui et Angelis, Loti bealis hospitibus, vim immanem intentabant , et ad Lotum eliam sic loquuiitur : Te ergo ipsum magis quùm hos affligemus ^ : qub magis liquet à Joanne persecutores designatos esse eos qui nullis alius comparandi essent , quàm Sodomis et^gypto, alienissimis à Dei legs et fœdere gentibus; neque sanctum Apostolum quidquam aliud cogitasse.

Sanè haec omnia passim in A|)ocalypsi nostrà objecimus. Quid ergo vir doctus? an aliquid reponendum putavit? Plané nihil. Quid enim responderet ? Nempe plana, perspicua, aperta sunt omnia.

Quid, quod idem Apostolus casum impiiu civitatis legentium oculis subjecturus , non de Samariâ , non de Jerosolymis, sacris quondam urbibus , quod facillimè poterat; sed de Babylone, de Sidone, de Tyro, adduxit in exemplum antiqua vaticinia prophetarum , ut profectb constaret, nihil aliud animum induxisse, quàm ut vastatas urbes, et eversa imperia proponeret; et in hanc formam redigeret, seu stahtem, seu ruentem, eam quam describere voluit perditatem civitatem.

Respondet vir doctus '' : mullis argumentis à se affirmari posse Romam hodiernam Bahjloni esse similli- »n«m, eique haud immerilb comparari potuisse. Atqui h;ec responsio nequidem difficultatem attingit ; neque ullam ralionem attulit, cur Roma hodierna christiani per baptismum nominis ac fœderis , nusquam Samariae, nusquam Jerosolymis à fœdere dcficientibus, sed tantùm ^Egypto, Babyloni, Tyro alienissimis ab omni fœdere et lege civitatibus, comparetur. Joanni certe non deerant propheticœ voces, quibus Ecclesiœ romanse infractam fœderis exprobraret fidem; quod ad declarandam immanitatem flagitii nerlineret. Cur aut Apostolus, aut etiam ipse Christus reoelli et infidoli romanœ Ecclesiae, ut antiquo populo , nunquam objecit cervicem durissimam , pacla mendacia humerum recedentem? an ignorabat

istud : Vœ, filii desertores popidus ad iraciindiam

provQca7is , filii mendaces , filii nolentes audire verbiim Dci^'f aut etiam istud : Transgressi sunt leges, midaverunt jus , dissipavcrunt fœdus sempiternum "^ ? Quœ et alla ejusmodi si exequi aggrediar, omnia prophetarum dicta exscribi oportcret.

Hœc inter prophetarum tcstimonia, quorum admonitum volui lectorem Apocalynsis "^ , ea sunt vel splendidissima, ubi in Israele et Juclâ, Samariâ et Jerosolymis arguunt violatam conjugii fidem. Expandi amictum meum super te; hoc est, introduxi in lectum nuptialem, et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta csmihi, et lavi te aquâ, et emitndavi te, et einxi te b)/sso , et ornavi te ornamento , niiptiali .scilicet , et dedi inaures super aures tuas ^ ete.^. Et iterum : Vidit prœvaricatrix soror ejus Juda, qida pro eo quôd mxchata esset aversatrix Israël, dimisisse mcam et dedissem ei liljellum repudii; et non timuit prxvari-

entrix Juda, etc. '■> Judicate matrcm vestram Israeli-

liiletn quonium ipsa non uxor mea et ego non vir ejus... et dieet : Vadam ad virum meum priorem,, etc. '".

Piget recensere nota et pridom recitata. Leganl et agnoscanl Israeli et Judfc ab anti(iuis prophctis lœsi tôliers conjugii fidem exprobralam; ac demum ex|)onant cur sanclus Joannes omnium prophetarum spiritu plonus, in simili argumento eadem [)rœtermiserit.

Miiltùm laborat \ir dodus in concpiirendis locis, (piibus aduIlcrtB, scorti, seu irieretricis nomina confundan-

1. Conc. 47, Apoc— 2. //. Petr., ii, 8, — 3. Gcn., xix, 9. - 4. C'ip. iir, S a5. — 5. /«ot., XXX , 1. — 6. Idem, xxiv, 5. — 7. Avert. sur le» Propli., n. \). — 8. Ezech., xvi , 8, et si-'/. — V. Jvrcm., Ul, 7. 8. — 10. Osée, u, 2, 7.

DE EXCIDIO BABYLONIS.

lur : ac diligenter à me quaerit cur hebraicum textum praetermiserim ; quas interpretationes adhibuerim : versiones, paraphrases, cominentarios hebraicos , chaldaicos, hellenisticos ipse commémorât. Quorsum ista ! cùm ego nullus negaverim , imb plane et rotundè confessus sim haec vocabula non rarb inter se confundi < ? Non ego in his vim feci , aut sectari minutias , ac voculas aucupari libet. Rem ipsam attendito, lector diligens ego sanè contendi Israeli et Judae , Samariae et Jerosolymis ad ingrali ac infidelis animi clariorem significationem, passim objici, irritum memorari et inculcari nuptiale fœdus ; poilutam fidem ; pacta et dona dotalia ; missum repudiiim ; et reliqua omnia qiiœ ad jus connubiale spectant. Non haec ad nudas voces, sed ad rem ipsam perlinere, nemo est qui inficiari possit. Plane sanctus Joannes, si degenerem ecclesiam, si adulteram sponsam adumbrare vokiit, ex his aliquid assumpsisset ; alicubi audiremus aut vestem , aut nuptiale munus,aut ipsam baptismi lolionem, collatamque munditiem, aut alia denique prophetico slylo tam consona. Non autem Joannes aliquid horum attulit. Ergo totum istud de corruptà ccclesià à suis vaticiniis procul abesse volait. Quod aatem memorat utramque vocem p/-o»uscHe /"ère uswpari, non convenire Joanni, luce ostendi clarius ^. In tota enim Apocalypsi tria omnino et sola continua sunt capita, in quibusfrequentissimè, decera scilicet versibus, de meretrice agatur ejusque flagitiis. At semper de his agitur sub solo meretricis titulo, nullà usquam infidi conjugii mentione. Non ergo promiscuè utramque vocem usurpât, cùm ubique alteram studiosè eligat, alteram studiosè devitet, à quà etiam totus hic liber abhorret , ut diximus.

Neque etiam falsi christiani pastoris ullum indicium est : quœ tamen ab Apostolo significantissimè exprimi oportebat, ut gregem christianum contra ipsum deceptionis fontem preemoneret; non autem praemonuit , aut ullum harum rerum , christianae scilicet ecclesiœ ejusque praecipuae , aut pastoris christiani extare voluit indicium. Nedum ergo haec mente gesserit, ab his dedità operà mentem avertit ; totusque in imperio civili defixum habebat animum.

Sensit plané doctus auctor opus omnino esse , ut si meretrici ac bestiae aliquid inesset christianum, id à beato Joanne diligentissimè panderetur, ne apostolico ac prophetico , ex parte vel maximâ , deesset officio. Id etiam se facturum recepit , ut ex ipsâ Apocalypsi ea solùm proferret quse dariora videbuntur'^. Duo autem excogilavit in ipsâ bestià christianitatis indicia quse uno verbo concidant.

(' Primùm, videamus, inquit"^, nihilne totâ Apocalypsi « dicatur quod in degenerem Ecclesiam conveniat? Ouid » igitur quod bestiue illi cornua cornibus agni similia , » tribuuntur? Numquid urbs pagana quae Ghristum ab » omni memorià, aut qualis erat ignoravit, aut contem- » psit certè, et irrisit? Numquid haec urbs Ghristum » majori sollicitudine imitari studet, quàm corruptà « quaedam christiana ecclesia? » De majori sollicitudine^ de quà nihil apud Joannem, taceamus. De paganà urbe Ghristum imilatà , an vir doctus ignorât eum fuisse, persecutiones inter, Christi christianeeque doctrinae splendorem, qui à paganis quoque admirationem et imitationem expresserit? Quis nescit ipsum Julianum apostatam Ghristi hostem infensissimum, ejus discipulorum exomplo extruxisse hospitales domos, et ad suos dérivasse aliquam christianae disciplinae parlem? ut à nobis relatum vir doctus videre potuit^. Vis anteriora? Vide apud Tertuilianum'', referente et approbante Tiberio , quaesitum in senatu de divinis Ghristi honoribus ; apud historicos paganos, sub Adriano principe, constituta Giiristo templa ; in Lazario Alexandri Mammao , Ghristum inter heroas recensitum ; Evangelii sententias ab

1. Avert, sur les Prop., n. 0. —2. Idem, Prœfat., 32. —3. § 16. — 4. § 20. — 5. Vide comment., cap. xia, y. 11, 12. — G. Ajiolog,

eodem principe aureis litteris dignas esse judicatas. Lege apud Eusebium ', narrante seu fingente Porphyrio, de Ghristo inter beatas animas reponendo, deque ejus virtutibus eidem Porphyrio veneranda divœ Haecates oracula ; aliaque ejusmodi in Ghristi gloriam vi veritatis extorta. Sed hœc sufficiant; virum doctum laudabimus candide conGtentem, cunctantem aut haesitantem probationibus obruemus.

Alterura indicium : « Quem tandem paganum totâ » sanctâ Scripturâ Prophetam impostorem diciprohabit » clarissimus Bossuetus? » Ego vero facillimè, ac miror docto viro rem difficilem. Non sola christiana Ecclesia prophetarum nomen officium et agnoscit. HabetPlato, Platonicique , habet Porphyrius ac Pythagorici , philosophice studiosi ; habet ^gyptus aliaeque superstitionibusaddictœ gentes ; falsi scilicet prophetae, prophetarum nomine in Scripturis appellati, clamante Elisaîo ad Joram Achabi filium : Vade ad prophetas patris tui et matris tuse^, ad prophetas Baal, de quibus Elias, p>rophetœ Baal quadringinti quinquaginta », et ita centies : falsi sanè prophetae , falsorum deorum nomine prophetantes; sed distincti ab iis qui in populi Dei, assumpto etiam mendaciter veri Dei nomine, prophetabant. Nec abiudit Paulus de quodam pagano vate è Gretensibus dicens : Proprius eorum propheta^. Vides ergo prophetae nomen etiam gentili homini attribut um : quantb faiso prophetae Joannis, qui falsis doctrinis pravisque prestigiis populos dementabat?

Desinat ergo vir doctus quœrere apud Joannis bestias christianitatis indicia ; nam et spoponderat se clariora dicturum ; et tamen quae attulit apertè vana sunt , et à caeteris allata contempsit.

Hinc exurgit demonstratio. Nihil erat in Apocalypsi clarius explicandum , quàm in ipsâ Babylone ac bestiis, christianitatis indicia : id enim erat omnino quod vei maxime praemonere oportebat, ut diximus. Qubd si praemonere vellet Joannes, prophetico et suo more lectorem à clarioribus ad obscuriora deduceret. Nihil autem praemonuit; quaeque auctor indicavit, nihil esse claruit. Nullo ergo indicio christianam Ecclesiam, nullo pastorem ullius christianae plebis expressit. Ergo doctus auctor, etquotquot ei assentiuntur, nullà, vel tenui conjectura , aut papam , aut Ecclesiam romanam incusant ; totaque accusatio, nullo signo fulta, mera calurania est : quod erat demonstrandum.

APPENDICES QUATUOR AD DEMONSTRATIONEM PROIAM.

Appendix prima. Quod idololatria romanœ urbi à B. Joanue iraputata, non sit , aut esse possit aliud quàm idololatria merè et propriè dicta antiquae urbis Romas, quae ejusdem Apo^toli terapore vigebat, ac deorum eo lempore notissimorum cultus ; non autem cultus sanctorum, aut aliud quidquam quod christianismum sapiat.

Appendix altéra. Quod Joannes eos tantùm canat martyres qui sub imperio romano cum ipso passi sint, et adversùs vêlera itla ac nota idola decertaverint.

Appendix tertia. Quod primatus papoe, aut Ecclesiœ romanae. nec sil, nec esse possit, bestiarum saacti Joannis, aut ejus Babylonis characler.

Appendix quarta et idtima. Quôd bestia, ac meretrix, et Babylon Joannis nequidem ad Anticliristura altineant, aut pertinere possint.

Page 1