Hist. Aug., p
2. Id., p. 187. Cupiditas voluptatis mulierariæ sic perdidit.
3. Scio, commilitones, posse mihi objici artem pristinam, cujus milii omnes testes estis. Sed dicat quisque quod vult : utinam semperferrum exerceam! non vino, non floribus, non mulierculis, non popinis, ut facit Gallienus, indignus pâtre suo et sui generis nobilitate, depeream. Ars mihi objiciatur ferraria, dum me et exteræ gentes attrectasse suis cladibus recognoscant in Italia. Denique ut omnis Allemannia onmisque Germania cum cæteris quæ adjacent gentibus Romanum populum ferratam putent gentem, ut specialiter in nobis ferrum timeant. Vos tamen cogitetis velim fecisse vos principem qui nunquam quidquam sciverit tractare nisi ferrum. Quod idcirco dico quia scio mihi a luxuriosissima ilia peste nihil opponi posse, nisi hoc quod gladiorum armorumque artifex fuerim. (Ici., Trig. Tyran., p. 500.)