‹ OEuvres complètes de F. de la Mennais (volume 3)Chapitre 44 sur 50 · TEKERABILIS FRATER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM · texte numérisé non relu

TEKERABILIS FRATER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Litteras accepimus, tuae in nos singularis observantiae testes, quibus epistolam misisti datam ad nos à dilecto Fili F. Lamenneio. Hanc legimus animo sanè percupido , jucundâ spe illecti , illa ibidem nacturos nos esse luculentiora monumenta quae ab ipso de sincera fide opperiebamur, quâ nostro judicio plenè absolutèque paruerit. Id quidem ipse satis jam se probasse autumabat primo illo actu, quo, illico post acceptas Encyclicas nostras Litteras , ab sua Ephemeride edenda , atque à CalhoUca , quam nuncupabant, procuralione cessatum prorsùs fuisse, publiée denunciavit. Hinc gravatè admodùm se ex nostrâ ad venerabilem Fratrem Arcbiepiscopum Tolosatium epistolâ accepisse scribit, metu adhuc nos affici ob ea, quae perferuntur in vulgus, quasi pristinis molitionibus instet ipse cum suis , animoque adversùs nostrâ judicia obfirmato , amaritudinem nobis amarissimam inferre connitatur.

Page 1