BREF D'INSTITUTION DE L'ORDRE DE LA VISITATION
nium tantum officium beatæ Mariæ Virginis parvum nuncupatum juxta rubricas Breviarii Romani recitare libere et licite possint et valeant, illæque Officium ejusmodi recitando ut præfertur, obligationi Officium divinum juxta statuta ejusdem ordinis apostohca auctoritate confirmata recitandi in omnibus et per omnia satisfaciant, eadem auctoritate concedas et indulgeas. Super quibus omnibus et singulis plenam, liberam et amplam facultatem et auctoritatem auctoritate et tenore similibus tribuimus et impartimur, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, necnon monasterii et ordinis prædictorum etiam juramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis in contrarium præmissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis, quibus omnibus et singulis eorum tenore præsentium pro plene et sufficienter expressis et ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, hac vice duntaxat specialiter et expresse derogamus, cæterisque contrariis quibuscunque.
Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die vicesima tertia aprilis anno millesimo sexcentesimo decimo octavo, pontificatus nostri anno tertio decimo.
S. Card. S. SuzANNE.