BULLE DU
Cu autem, sicut eadem expositio subjungebat, Moniales præfatæ plurimüm cupiant Constitutiones prædictas apostolicæ confirmationis robore communiri, nobis proptereà humiliter supplicari fecerunt, ut su-
per præmissis opportunè providere .
de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur Moniales prædictas specialibus favoribus et gratiis prose qui volentes, et earum singulares personas à quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris et pœnis à jure, vel ab homine, quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatæ existunt ad effectum præsentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutas fore censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, de venerabilium Fratrum nostrorum, S. R. E. Cardinalium negotiis, Regularium Præpositorum consilio, Constitutiones præinsertas hujusmodi Apostolica auctoritate tenore præsentium perpetud approbamus et confirmamus, illisque inviolabilis Apostolicæ firmitatis robur adjicimus, ac omnes et singulos Lam juris quäm facti defectus, si qui desuper quomodolibet intervenerint, supplemus. Decernentes omnes et singulas Constitutiones præinsertas hujusmodi ab omnibus et singulis ejusdem Congregationis Monialibus, nunc et pro tempore existentibus sub pœnis in eis contentis perpetud, et inviolabiliter observari debere, ac irritum et inane, si secus super his à quoquam, quavis auctoritate scienter