ENEIDOS LIBER V
Ex quo rcliquias divinique ossa parentis Condidimus terra , mœstasque sacravimus aras. Jamque dics, ni fallor, adest, quem semper acerhum , Semper honora tum ( sic di voluistis ) habebo. Hune ego Geetulis agerem si syrtibus exsul , Argolicove mari deprensus , et urbe Mycenae ; Annua vota tamen solemnesque ordine pompas Exsequerer, strueremque suis altaria donis. Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis , Haud equidem sine mente, reor, sine numine divum , Adsumus, et portus delati intramus amicos.
Ergo agite , et laetum cuncti celebremus honorera : Poscamus ventos , atque haec me sacra quotannis Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis. Bina boum vobis Troja gênera tu s Acestes Dat numéro capita in naves : adhibete Pénates Et patrios epulis , et quos colit hospes Acestes. Praeterea , si nona diem mortalibus almum Aurora extulerit , radiisque retexerit orbem , Prima citae Teucris ponam certamina classis : Quique pedum cursu valet , et qui viribus audax Aut jaculo incedit melior levibusque sagittis , Seu crudo fidit pugnam committere cestu ;