NEIDOS LIBER VI
Viscera , rimaturque epulis, habitatque sub alto Pectore ; nec fibris requies datur ulla renatis.
n Quid memorem Lapithas , Ixiona , Pirithoumque , Quos super atra silex jamjam lapsura cadentique Iraminet assimilis? Lucent genialibus altis Aurea fulcra toris , epulaeque ante ora paratae Regifico luxu : Furiarum maxima juxtà Accubat , et manibus prohibet contingere mensas ; Exsurgitque facem attollens, atque intonat ore. Hic quibus invisi fratres , dura vita manebat , Pulsatusve parens , aut fraus innexa clienti ; Aut qui divitiis soli incubuere repertis , Nec partem posuere suis , quae maxima turba est ; Quique ob adulterium caesi ; quique arma secuti Impia , nec veriti dominorum fallere dextras : Inclusi pœnam exspectant. Ne quaere doceri Quam pœnam , àut quae forma viros fortunave mersit.
Saxum ingens volvunt alii , radiisve rotarum Districti pendent : sedet aeternumque sedebit Infelix Theseus : Phlegyasque miserrimus omnes