DESCRIPTIO
LUCRET. VI. — V. 11 36. sqq.
Haec ratio quondam morborum , et mortifer sestus Finibu' Cecropiis funestos reddidit agros , Vastavitque vias , exhausir civibus urbem : Nam penitus veniens ^gypti e finibus ortus , Aéra permensus multum camposque natantes , Incubuit tandem populo Pandionis; omnes Inde catervatim morbo mortiqne dabantur.
Principio caput incensum fervore gerebant, Et duplices oculos sufîusa luce rubentes : Sudabant etiam fauces intrinsecus atro Sanguine , et ulceribus vobis via septa coibat , Atque animi interpres manabat lingua cruore, Debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
Inde , ubi per fauces pectus complerat, et ipsum Morbida vis in cor mœstum confluxerat aîgris ; Omnia tum vero vitai claustra lababant : Spiritus orc foras Ictruni volvcbal odorcni ,