CAPUT V
Confirmatur hœc sententia ex ipsis promi&sionis vocibus.
Illi omnes theologi qui primatum hujus sedis tanquamaChristoinstitutum agnoscunt, uno orefatentur, hune primatum iustitutum fuisse per formam inditam universali Ecclesiœ in verbis iironiissionis. Idem est igitur ac si dicerent Christum pollicitum fuisse Ecdesiam in petra , sive in Pétri sede fnndatam, ita hoc fundamento firmari, ut nunquam a portis inferi quati possit. Idem est igitur ac si dicerent, ex ipsa Christi pollicitatione, hanc esse ajternam universalis Ecdesiie formam , ut constans capite, videlicet sede Pétri; et membris, nempe ecclesiis in hoc centro unitis, uunquani possit in fide docenda errare. Idem est ac si dicerent, caput in ea totius corporis compage semper fore caput, et capitis munere perfuncturum, quemadmodum reliqua corporis niembra membrorum officio semper functura sunt. Sin minus, a Cbristo non promitteretur, hanc Ecclesia; formam perpetuo stabilem fore, neque caput capitis officio semper functuruin. Quo posito, nulla esset certa et constans universœ Ecclesia; forma. At vero si ex pollicitatione Christi, certa est et constans universalis Ecclesiœ forma, reliquum est, ut caput sit in singulis temporum punetis verum caput capitis munere fungens, quemadmodum niembra capiti coagmentata membrorum ofûcio semper functura sunt.
Neque dicas Christum minime locutum fuisse de sede Pétri , in ea ultima et prœcipua pollicitatione , qua jamjam in cœlos ascensurus apostolos conipellavit. Euntes ergo docete omnes gentes.... Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationcm sœculi '.
t" Constat Petrum cum caeteris haec pollicitanti Christo adfuisse. Unde luce clarius est Christum id dixisse Petro juxta ac cœteris, imo Petro tanquam primo.
2° Hœc pollicitatio postrema relativa est ad anteriores. Itaque hœc pollicitatio, toti Ecclesiœ corpori facta, supponit corpus Ecclesiœ jam institutum, cum distinctione et proprietate membrorum; unde sequitur hanc pollicitationem factam esse capiti tan*
' Matth. xxviu, 19, 20.