RESPONSIO LEOPOLD
Bavarico, tôt infamibus fartum calumniis, ut vel çxinde appareat, quam omni ratione, aut rationis umbra, ad tegendam infractionis suae joji^stitiam destituta sit Gallia.
Quod egit Coloniae Caesar, jure egit et Sacris Canonibus, justitiae legibus , lmperatorioque suo , et annexae eidem sup&emae Ecclesiarum Advocatiae muneri conformiter : Hortatus est Capitulum, ut meliorem et Ecclesiae utiliorem eligeret, additis rationibus, cur ea qualitas in Cardinalem Furstenbergium non caderet ; reatus ejusdem allegavit veteres, non aliter, quam quatenus novis cumulatif et reiterati sunt, quorum tamen memoriam dudum deposuisset Caesar, si et Furstenbergius veterem animum exuisset, nec prioribuS semper macbinari pejora deprehensus esset. Caeterum libertatem omnem, tam in, quam post élection em Capitularibus singulis reliquit integram; promissis aut pollicitationibus fidem eligentium non corrupit, minus vim ullam intentavk, aut adhibuit ; exteras Copias haud magis in Archidioecesis fines excivit, quam immisit proprias ; sed controversia tota ad Sacrara Sedem Apostolicain, velut unice competentem in hac materia Judicem remissa, ejusdem decisionemquietissime exspectavil. £t hoc Imperator in Imperio. An idem Gallia? sed plus illi juris non tantuin in Regno suo, sed in Imperio Germanico. Nihil illa sacros Canones, nihil Instrumenta Pacis, nihil libertatem suffragiorum ternerabat, dum Cardinalem Furstenbergium, inconsullo et reluctante Pontifice', secretissimis primum artibus, mox et grandi pecunia Coadjutorem jubebat postulari per conjuratos in verbum suum Suffragalores plures :
1MPERAT0R1S. 220
dum Luxemburgi Foedus illicitum inibat, septendecim jam abhinc mensibus , spondebatque se suis sumptibus non immissuram modo , sed alituram etiam in terris Archi-Dioeceseos validissimas copias, quibus praetense postulatus Coadjutor, non confirmâtes, reprobatusque a Vicario Dei, et Deo invito sustentarelur : dum denique horribiles minas maximis Principibus intentàbat, si accédèrent, ipsi si coutrahiscerent , suos illa exercitus admovente unice invigilaturos peccata ista in Âpostolicam Sedem, istaque agendi tem^ritas ; non odium ullum in Galliam, non officia Principum, non conspiratio somniata, zelum Suae Sanctitatis constantissimae adversum Furstenbergio fecerant, permoverantque, ut Bavaricum Principem, decoratum jam Infulis Frisingensi et Ratisponensi adolescentem quidem, sed candi dissi mi pectoris speique almae, et cujus Serenissima Domus de Ecclesia imprimis mérita esset, ipsi antehabendum censeret. An hoc cum Gentium scandalo? Populus Romanus dicat, qui ad fores consistorialis Concilii effusissime applausit, cum ex unanirai totius Concilii sententia Archi-Episcopum Coloniensem futurum intellexit Josephum Clementem, innocentissimum Principem; dicat Italia, dicat Germania, dicat etiam Anglia et Hollandia, ubi et hommes ipsi nomini Papae infensi, Papam hinc Innocentium non prius didicerunt laudare, quam docuerunt.
Lubens equidem fatebitur S. Sacra Gaesarea Majestas, gavisam se, veniente in urnam electionis Coloniensis, tanto Principe, seque libentissime ejuôdem et Serenissimi Electoris Bavariae votis obsecundasse. Factum autem quod fuerit ex improbissima et scelestis-
230 RESPONSIO LEOPOLDI
sima mente, ut facilius periret tota familia Bavarica, Domui Âustriacae suspecta, id, queiftadmodum cogitare nefanda malitia est, ita carniûcum flammis mérite expianda esset hujus Compilatoris audacia, imprudentia, et temeritas, qui haec scribere, vulgare, objicere audeat Imperatoriae Majestati, non cogitât ejusmodi scelera, nec patrat Âula Caesarea. An Gallicana? ipsa sciverit. Nemo id alibi fieri credet. Credent autem omnes, quod res est, voluisse impudentissimum Scriptorem Gallum Domum Austriacam 8U8pectam facere Bavaricae, uti moris est Pseudopoliticae Gallicanae, per Emissarios suos venenare Âulas omnes, seminibus diffidentiarum inspersis, quo demum diviso eorum corde, omnes intereant.
Eo certissime respicit, quod, ex ingenio Galliae, per digressionem exorbitantem conatur insusurrare Electoribus, Principibus et Statibus Imperii, studium hoc Caesari esse, ipsorum sumptibus Bella quaerere, per ruinam Archidioecesis Coloniensis et oppressionem Reb'gionis, Corpnam Romanorum filio adhuc puero vindicare, et Germaniam totam Gallicae amicitiae subductam, in servitutém redigere indecoram et miseram. Suspendere animos gestit, ne conveniant et coëant aliquando ad verum decus, communemque securitatem, fracturo facile singulos Rege, qui praeter ullum laborem propulsaretur ab omnibus ; idque summopere nititur, ut ab Austriacae potentiae clientela et auspiciis Germaniam, quantum maxime valeat, avertat dolo et subtrahat. Sed non ita simplex est Domus Bavarica, vel radis Natio Germanica, ut malas hujusmodi artes, difficiles tegendo, non capiat ; et quemadmodum grata mente agnoscit
Serenissimus Elector Bavariae officia a requisito Caesare Domui suae in Electione Coloniensi commodata, ita ridebit plane pro prudentia sua et perspicacitate ejusmodi suspicionum scintillas, quas jam dudum risit expertus garrulos discordiarum procos, scietque nihil a Gallis sperandum, qui sua denique quaerunt. Germanus au te m, quotusquisque is est, immunis adhuc a jugo ferreo Galli, ex oppressis ipsa in Germania Populis, imo et Subditis ipsis, Nobilibus et Optimatibus Galliae facile dispicere poterit, an sit vicinnius Tyrannidi Âustriacum Regimen, an Dominâtes Gallicus ; gaudebitque profecto Romanam Coronam non eo cadere, quo eam saepius, et tum inprimis ostendit destinatam a spiritu suo Aula Gallicana, dum, priorum temporum morem secuta, nullahonesti, pactorum, famae et conscientiae ratione habita non tantum rebelles in Hungaria subditos, Turcarum asseclas, ducibus, internuntiis, armis, pecunia, promissis fovit; sed etiam, ut fit adhuc hodiedum, ipsosmet Christiani nominis hostes, ad Bellum contra suam S. Caes. Majestatem exstimulavit : prout id ex variis emissariorum Gallicorum et Rebellium, aliorumque authenticis Literis, quae in promptu sunt, manifeste probari potest.
Et haec sunt, quae, quantum fieri potuit, brevissime ad contumeliosum Libellum seu Manifestum Gallicum reponere jussit S. S. Gaesarea Majestas, non ut ipsius Ghristianissimi Régis existimationem suggillet, utpote que m, malitiosis falsi3que eorum, quibus ejusmodi turbae in lucro sunt, suggestionibus, ad iniquam hanc infractionem inductum, neque convitia, in Sacratissimam ejusdem personam irre-
232 RESPONSIO LEOPOLDI
verenter non minus ac improbe congesta, approbaturum crédit; sed ut infamiam sibi Domuique suae Austriacae ah impudenti Scriptore affictam, perque Ministros Gallicos nomine Régis passim disseminatam diluât, suamque tueatur innocentiam.
Et vero, ut hanc ipsam toti Christiano Orbi magis magisque testatam reddat, déclarât publiée, testemque invocat pmniscium Deum, nibil cogitatunv a se de infractione Armistitii, sed fixum animo fuisse semper, et esse verum seriumque propositum illius saqete servandi, si Serenissimo Régi conquiescere tandem Induciarum Pactis et declarationibus anno praeterito Parisiis hinc inde reiteratis, nec novi quicquam moliri, per praepotentiae faclique \ias placuerit. Quod vero ad transitum de Armistitio ad firmam ac perpetuam Pacem : in eo sese persistere, ut exhibitam saepius promptitudinem omnem, facilitatern, et operam candidissime, ac libentissime conférât, quatenus instituta Commissione de finibus dividundis, discutiendisque variorum juribus controversis eo modo et ordine progrediatur, qui publiée imperantium Majestati et Legibus super hoc compactis Impe~ rium inter et Galliam conformis sit. Quam ob rem, si quae apud Serenissimum Galliae Regem, uti speratur, justi ratio est : confiait merito S. Caesarea Majestas, fore, ut sua sponte turpissimi Scripti Gai-, lici calumpias, et venena castiget, retrahat Arma injusta, fumantia damna resartiat, reducat omnia in statum pristinum, Serenissimujn Principem Clementem, a Sua Sanctitate jamdum rite confirmatum, Electoratu et Archi-Episcopatu Coloniensi quiète gaudere sinat, causamque Palatinam ad forum com-
1MPERAT0RIS. 233
petens. in quo absque omni partium studio justitiam sancte et intègre administratum iri spondet S. Caesarea Majestas, remittat ; denique Pacem, quam ait se optare,, tempore, modo et ordine in Tractatu Armistitii delineatis et praescriptis, procurari permitlat. Sin minus ; nullus sane aliam resuscitati hujus a Gai- . lia Belli causam interpretari potest, quam quod ei minus grata in hanc diem accident Divinae providentiae erga Domum Austriacam singularis benevolentia, et prodigiosa tutela ; vel quod Augustae ejusdem Domus enormius aliquod praeconcepta opinione incrementum, et amplitudinem vereatur, ex relatis victoriis, prolatoque jam felicissime ultra Albam Grae.cam imperio, vel quod repressos jam, et depresso8 Ottomannos per diversiones, ut nunciatur, jam promissas, erigere cupiat, ac juvare; vel denique, quod prae nimia cupiditate asserendi non tantum sibi Jure perpetuo-illud quod per mutua Armistitii placita ad tempus concessum est, sed etiam universum Romanum Imperium sibi subjugandi, nullis se Pactorum et Cônventionum vinculis obstrictum esse, eaque sibi quovis tempore pro lubitu dissolvere Hcere autumet. Quidquid sit, turpissimam violatae fidei notam non evitabit gloriosissimus Gallorum Rex, et proinde protestatur Sua Sacra Caesarea Majestas coram Deo et universo Christiano Orbe, liberum esse Régi manus suas extendere ad ignem aut ad aquam, et vel abuti felicitate praesentis potentiae suae, \el provocatas adversitates ab Ira omnipotentis Dei formidare in tempore : se autem utpote adactam ad necessariam tam suarum Provinciarum quam Sacri Romani Imperii Electorum, Principum, ac Sta-
^34 RESPONSIO LEOPOLDJ IMPERATORIS.
tuum defensionem, immunem et puram fore ab omni culpa, tam secuturarum ex hoc Bello calamitatum, et effusionis Ghristjani sanguinis, quam restaurataa et servatae in Europa Superstitionis Mahometicae, née non perditionis tôt Animarum Christianarum sub Jugo Turcieo misère gementium. Jactat quidem et gloriatur Seripti exhibiti Author, probata divinitus justa Serenissimi Régis Arma, quotiescunque illa movit; qua fide, ipse ostenderit. Sacra Caesarea Majestas induxit animum suum, ex sua dubia conscientia id omnino praestare, ut si placuerit Deo etiam nunc Arm^ Gallica prosperis cumulare succès* gibus, adoret, collaudetque arcana Dei consilia, quippe qui et per suos Attilas flagellavit subinde ad correctionem dilectos. Sed juvat illam, in ipsis quoque humanis multo meliora sperare. Infractorem Pactorum Turcam, licet jamjam exspirantium, compescuit ac profligavit Altissimus; compescet item, profligabitque aliquando Pactorum infractorem Gallum, duraturorum adhuc annos sexdecim.