STATUS EUROPE INCIPIENTE NOVO S^CULO
Ex tulogr. nondum edito'quod in BibliotU. regia Hanoverana tertatur.
Finis saeculi novam rerum faciem aperuit. Princeps Bavariae, Electoris principis filius natu major, A. D. 1699, 16 februar., sexennis obierat : ei ex sententia reginœ avise Hispaniarum Indiarumque régna destinabantur a Guilielmo, Magnae Britanniae rege, quasi missus a Deo arbiter venisset. .Carolo archiduci ex , tôt magnis ditionibus unus, si diis placet , Mediolani ducatus servabatur, Galli in aperto refragabantur, Imperator omnibus modis; nam matrem sui pueri filiam suam Hispaniae successioni renuntiasse no ras.
Sed fata intercessere. Ergo Portlandm in Galliam missus a Guilielmo novi fœderis leges molitur, quibus corpus ingens Hispanicae potentiae quasi familiae herciscundae judicio in plures spargebatur. Truncus monarchiae , id est Hispaniae Indiaeque régna cum Belgicis provinciis Carolo destinantur , Neapolis, Sicilia et Tusciae ora delphino , ejusque posteris utriusque sexus, ne Galliae incorporata yiderentur ; Mediolanum Lotharingo. At Galliae Lotharingia, Guipuscoa et alia vicinaPyrenaeis loca attribuuntur. Tune inBeroliniensi aula monstrum vidi, Galliae, Magnœ Britannise. Fœ-
STATUS EUROPjE 1NC1P1ENTE NOVO SiECULÔ. 299
deratorum Ordinum nomine junctim adiri Electorem principem, et ictum fœdus denuntiari. Idem fiebat in aliis passim aulis, quae etiam ad comprobationem consiliorum invitabantur. Nunquam Hispanorum phlegma majori bile incaluit.
Lenti dum sibi et Europae considère debebant , et extraneamjam diu tutelam meriti, nunc magis aliéna injuriae quam suœ negligentiae meminerunt. Sed fatali quadam sive simplicitate, sive ignavia, iram non qua debebant, vertere. Ut canis lapidem mordet, non projicientem ; ita Guilielmum cum fœdere diris devovent, Galliae regem, totius machin» supremum architectum haereditarium gentis hostem , sibi patronum asciscere decernunt, nepotem ejus throno destinant, in\ito rege suo (id erat Hispaniam œmulae Galliœ submittere) ; sed hoc quia delphinus plures genuerat dissimulare posse videbatur.
Neque eos tam stultitia peccasse arbitror quam pejore vitio, cui Latini veteres non satis nomen invenere ; inhonestum est timidftatis genus, quod hodie Itali ex Germanico poltroneriam appellant. Haec non ad nationem pertinent, sed ad eos, qui rempublicam sub rege administraient, qui gaudebant datum sibi colorem immolandi patriam torpori suo : nec dubito quosdam etiam ambitione et avaritia ad scelus impulsos, summa omnia sibi apud regem futurum augurantes, qui regnum ipsis debiturus erat. At imperatorem, amicum régis et gentis, certissimum et optime meritum, a fœdere quod illi abominabantur maxime alienum spernunt , jus ejus sanguine, testaments, pactis^ legibus, sacramentis firmatum proculcant, haud aliam ob causam nisi quod non ipse
igitized by.Vj( QlC
sed Gallus melucbatur. Itaque timiditatc muUorum, corruptione paucorum, Hispania Gallis prodita est.
Imperator ablegatis fœdus n un tiantibus graviter res» pondit : reçis viventis haereditatem secari non debere, suo juri a quoquam derogari non posse, minime au* tem ab illis, qui vix ante decennium pactisÀ.D. 1689, initis, tueri spopondissent. Guilielmo bénéficia exprobravit, quem adolescentem paterne fovisset et sub mole belli Gallici primi laborantem explicuisset. Sed ille sub vit® exitum ab Anglis maie habitas, et Galliae resisti posse desperans, honestas rationes quœsierat, exeundi perplexitate ; quietis eertus si Gallia servaret recentia pacta. Sin minus saltem id lucraturus, ut potius deceptus quam victus viderelur. Crediderim etiam alienatos imperatoris regisque animos, administratorum culpa, et communis amici defectu, cui utrique satis admissionis et fidei esset , ad interio rem communicationem cavendasque offensiones. Ita dum quisque intra suos cancellos stat sep tus, primum frigus obrepsit, deinde in diversa itum est, magno utriusque et Europae malo. Cœsarem auiem sapienter parti tioni restitisse crediderim, quam vis plura offerebantur, quam a bello sperare possent. Prœvidebatenim, quod res erât, partitionem inanem futuram, Hispanosque rei indignitate commotos, in Galliam inclinaturos, quorum perfidiae colorem praebere nolebat.
Interea ^ Carolus II Hispaniœ rex extremis appropinquabat. Is hactenus constans, dum vit» spes erat, imperatorem nuntiis literisque sui animi securum esse jusserat : sed tandem persuasus vel terrore coactus a circumstantibus , sed maxime a cardinal i Toletano,
1NC1P1ENTE NOVO SiECULO. 301
2 Octobris testamentum condit, quod unum totius ejus vitae factum memorabile haberi, quidam irridentes dicebant. Sed hoc quoque alieno jussu non suo afbitrio scripsit. Ajunt Caesaream factionem in Hispania niraiura fixam voluntati infirmissimi principe, reginœ monita sprevisse, quœ occultis Cœsaris sumtibus fidam excubiarura cohortem mistam nationibus ali suadebat; ita facile tumultuantem Madrid plebem, et stimulantes eam Gallicae factionis proceres comprimi posse, regemque sui juris suprema \oluntate riihil ex pristinis decretis mutaturum. Et laborante œrario Austriaco quam facile tantulum sumtus suppeditasset Guilielmus, si amicus mansisset ! Sed fata inexspectatis itineribus salutem nostram per nostros errores moiiebantur. Carolus Philippum ducem Andegavensem, secundum delphini filium, totius Hispanae monarchiœ nulla decerpta particula heredem scribit, Leopoldum cum sobole prœterit; et dictata subtilitate Pyrenœœ paci et tabulis sororis Galliarum reginœ matrimoniatibus hac ratione satis fieri novus (sub nomine Caroli) interpres contenait. Eam enim idco tantum Hispaniœ renuntiasse fingit, ne bina maxima sceptra in unius principis manu essent, Europae nimis formidandi ; quœ causa legis nuoc deficeret, oblitus vel dissimulans, in ipsis tabulis huic captioni obviam iri r nec tantum plures alias rationes lcgis afferri et tantum continuœ potentiœ non tantum in uno homine sed et in una Domo timeri ; sed et tandem diserte pronuntiari, renunciationem tam esse necessariam, ut cessantibus etiam rationibus, quœcunque allatœ easent, s tare tamen deberet.
302 STATUS EUROPjE
His actis Carolus secundus rex Hisparïîae calendis Novembris fato fungitur, princeps nullo vitio culpabilis, nki ipsa animi corporisque imbecillitas in maximo vitio esset. Certe tota vita sub tutela egit. Vix decesserat, cum apertis tabulis, senatus Hispanus summam sibi potestatem ubique arrogat, reginae viduae nomine ex te s ta m en to in speciem ascito. Sceptrum Galliœ régi in nepote Ptilippo defertur. Ludovicus novissime testatus erat, sese ne oblata quidem omni Hispanica potentia a pacto partitionis discessurum. Legati ejus passim decepti terribiles adjurationes adjiciebant, etiam cum mors*Caroli nuntiaretur. Sed mox verba cum animo mutavere. Rex cnristianissimus spiritum et literam in pacto distingua, id quœsitum ait, ut pax in Europa servaretur; creditum a se posse bello occurri per parti tionem. Sed nunc faciliorem quietis divinitus viam ostendi, si omnia in unum volentibus populis conferrentur, itaque verbis fœderis se non teneri, dum mens salva esset. Hœc irritantis magis quam ratiocinantis erant : nam ne id ipsum fieret, fœdere cautum erat, nec qualiscunque pax sed ea quœrebatur qua Au-» striaco quoque juri utcunque consuleretur, et potentia Borboniorum limitibus contineretur. Et insultantis erat, imbecillitatemque aliis aut vecordiam exprobraïitis, pacem futuram dictitare, post tantam injuriam Caesari, Britanno, Batavo illatam, sed Caesaris aetas et cunctatio, Guilielmi domesticse difficultates, fœderatorum ordinum pacificae mentes, usurpatori animos dabant, qui videbat immensas ditiones sine periculo, sine sumtu acquiri, et bellum si nasceretur post tantam virium accessionem facile propul-
INC1PIENTE NOVO &ECULO. 303
sari posse credebat, aut si praeter spem fortuna destituerez semper redimi posse quietem aliqua haereditatis portione; et si pessime omnia cédèrent ad partitionem rediri posse. Itaque nulla jam fidei cura, nulla humani sanguinis, Ludovicus aleam jacitet Hispanicae gentis oblata confœderatorum.administrationibus praefert. Crediturque apud haerentem adhuc et consilii ambiguum plurimum ponderis habuisse, novam ducis Bavari», et Vaudemontii principis voluntatem, quorum il le Belgas, hic Longobardos Hispanis obnoxios regebat. Amboque Castillani senatus sententiam sine haesitatione sequebantur : ita munitissima quœque loca Gallo patebaqjt. Bavarus exulcerato dudum in Caesari animo de quo ita se meritum credebat, ut nihil ambitioni suœ negari posset, indignatus erat, filii sui jus in Hispanias Viennae non admitti, cui tamen ipse cum conjuge, non minus quam Gallus renuntiarat; nunc fatis iratus post amissam cum filio immens» potentiae spem, damnatis prioribus amicitiis, ad florentem Galliam sese applicuit, oblitus Germani sanguinis, et 8uae dignitatis et juris imperium cujus primarium pêne principem agebat. Yaudemonthis Guilielmi commendatione ad gubernationem Mediolanensem provectus erat, ut fidus homo tantœ provinciae praeesset, sed ille indigno transfugio spem destituit. Testamentum defuncti régis et mandata senatus Hispani obtentui sumebantur. Sed non ignorabat uterque gubernator de feudis vasallum testari non posse, nec Hispaniam quicquam juris in Belgiam aut Mediolanum habere ; etsi nuper in unius manu Hispanica régna, et haec imperii feuda fuissent. Cognitîo-
nom autem de jure successionis feudalis ad dominum et quos vacant pares curiae pertinere, Gubernatorem denique non sibi arrogare definitionem tante contro-' versiae, sed rem futuro cuieunque domino integram servare debere.
Hic annus Cœsari ex Josepho filio nepotem dédit média nocte inter 28 et 29 Octobris. Leopoldus Josephus appellatus est, sed annum vit» non absolvit. Pontifex maximus Innocentius XII , ex Pignatellis , 27 Sept, obiit, qui per valetudinem functiones jubilaei Bullianaeo mandarat. Successit Franciscus Albanus Urbinus laudatus ob doctrinam et mores et ab Alexandro VIII, purpura ornatus, qui Clemèntis XI, nomen sumsit, quod die Clemèntis id est 23 Novembres suffragia fratrum habuisset. Jam recens pontificem mira exultatione mutationes Hispanas, et probatum Ludovico Caroli testamentum accepisse ajunt. Âlius ipsi Romae periculosam judicàsset nimiam unius familiae potentiam ; hune credidisse. Oportet rem Romanam, non nisi per Borbonios stare posse et in hos rerum summam fatis conferri, fatis "autem diïsque accedi sapientes suadent. Sed vaticinandi facultate destituais, de divina voluntate non recte conjecerat, deceptus rerum specie, ut plerique per Europam prudentes, qui vix dubitabant Galliam, cœteris populis Hispaniœ conjunctis, hactenus plus quam parem, nunc translata in se omni Hispanica potentia, sine controversia superiorem fore. Sed bellorum eventus, ubi ad prœlia ventum est, humana prudentia gubernari satis non possunt.
Fridericus III, marchio Brandeburgicus, S. R. I. princeps Elector, Borussiœ ducatum, cujus auprema
INClPlEiNTË NOVO SiECULO. 305
jura parens a Polonis Olivensi pacificatione impetrarat; consulte prius Cœsare, et Poloniae rege, quorum propius intererat, Britanno etiam et Dano protante in regnum vertit, et in regio monte suis sibi manibus, inde reginœ imponit diadema.
Et frustra pontifex Romanus, Teutonicus ordo et Poloni quidam contra fremebant ; pleraeque enim per Europam potgstates, Caesaris et Guilielmi exempta paulatim secutae sunt, nisi quae bello dissidebant. Cum Caesare fœdus rex f uturus percusserat : quoad tuendam successionem Hispanicam, cujus mox casus extiturus prœvidebatur, octo millia militum Brandeburgico sumtu promittebantur. Sed et qui res noyas in septentrione contra Sueciam moliebantur, spem Brançleburgici auxilii conceperant eo ad concedendum regium nomen faciliores : Fridericus Augustus rex Polonorum et dux Saxonum , imperii princeps Elector, jam anno superiore bellum Sueciœ régi intulerat, tanquam Livoniam ab oppressione vindicaturus, quam durissime habitam nemo ambigebat. EtLivoni, cum se Suecis olim dédissent, stipulati erant antiqua privilégia salva fore quibus penitus fruebantur, cum Sueci summum in se arbitrium régi dédissent, tamquam incorporatis provinciis regni exemplum oporteret. Laeta invasionis initia successus tandem destituit. Polonus Dunamunda capta regionem vel vastare vel tributo summittere satis habuit. Interea Danus non contentus novas munitiones disjicere, quas Holsatus Sueco fœderatus affinisque struxerat, utendum occasione ratus, Slesvicum sedem ducis occuparat, et unicum provinciae fortalitium Tonningam obsidione premebat. Ea res m 20
Guilielmum excivit, qui Britannorom Batavorumque nomine fidejussorem se Holsato nuper cum Dano pacis constituerai Accessere promtissime Luneburgii Elector et dux quorum eadem quœ Guilielmi obligatio erat. Itaque Luneburgii transmisse Àlbi Tonningam obsidione libérant, Guilielmus autem cl&ssem in mare Balthicum mittit qua fretus Carolus adolescens Sueciœrex inSelandia exsçfnsionemfacit. Fridericus Brttndeburgicus nonnihil tune a Giiilielmo dissidebat, et Dano favere videbatur, militemqud viciniae admoverat. Et eredebant plerique Gallos iii partem venturos classe missa, nec pàssuros ut Britanni Batfttique res septentrionis sua arbitrio oircunïagerent ; ded arcanum fœdus ignorabatur quod tuûc Gallus cum Gullielmo âgitabàt. Ita ille huic minutœ expéditions gloriâm non inédit, quam ab Austriacis distr&ctam, sibiqne ad majora jam bene obnoxiam habebat. Et moî stupentibus omnibus partitioHispanica erupit. Ita Brandeburgicus et quicunque Dano beiie cupiebant intra voluntatem stetere, sed et Luneburgii Danum coërcitum non oppressum volebant ; indignante suis auxiliatoribus Holsato qui res per prœlium iû eitrema impellere maluisset. Ita pax Cdiit, quœ Suecum militiae rudimento felicem ad majora animabat, Danica arma in aliquot annos distulit. Holsatus libertati asseritur, pacta Hazeburgicam munitionem velantia in Luneburgiorum gratiam abolentur. Hsec anno 1699 acta, et tabulse signât® sunt.
At Suecus Danici belli mole liberàtus vim in iiovum hostem yertit. Russoram monarcha, quem vulgo Tzarem vocant, Poloniae régi fœderatus loca olim
1NC1P1ENTE NOVO SjECULO. 307
imperio suo a Suecis ademla repetit, Narvamque obsidione cingit. In itinere quod novo exemplo susceperat legationis propriœ maie dissimulâtes cornes Rigae sese ftpûd Suecos mitaig honorifice habituai querebatur, riec alise deerant hostilis ' animi causas maximaque omnium belli opportunitas dum adolescens rex Polonum et Danum hostem habebat. Sed hic quoque ut saepe alias eventus speciosa consîlia destituit. Rex Sueciae magno animo per Finnonici maris oram mediocrem numéro exercitum sed virorum robore validum , longo ambitu circumducens , liberandaeNarvœ tempestivus advenit. Hostes turbatiobsidionem solvunt, pars intercepta victoris vincula subit. Constat pliures a paucioribus oppressos, etsi tanta virium differentia non fuerit, quanta vulgo jactabatur. Res Russicas absentia domini et non multum dissimilis absentiae ducis inutilitas confuderat, qui linguœ gentis expers a paucis intelligebatur, obsequentem neminem habebat. Victor Suecus etiam Livonia hostem ejicit, tandemque Saxone tract atibus pacis suspenso, quorum spem ablegatus Gallicus faciebatj Dunam flurium improVisus transit. Ex eo Poloniae clades patuit, Saxonibus passim pulsis; fruStraque res publica exsortem sese belli vociférabatur.
contre;