C. Emanuel
Crest.
A l'Evesque de Genève.
Revu sur le texte inséré dans le IId Procès de Canonisation.
(1) Voir tome XI, note ( 1 ), p. 168.
Lettres de quelques correspondants 423
LETTRE DU CARDINAL ROBERT BELLARMIN f> l »
(fragmbnt)
* Quod attinet ad explicationem illam in Apostolum Paulum, cujus * vide Epist. mcccliv, memini in opusculo ad Cardinalem Farnesium*, litteralem, dogma- ! vide^supra.V- 79, ticam et moralem, jam scripseram in primum caput Epistolae ad not- («)■ Romanos. cum animadverti supra vires meas esse laborem illum. Nam praster incommoda senectutis, plurimis urgeoret premoroccupationibus gravissimis
(1) Voir le tome précédent, note ( i ), p. 238.
(2) C'est probablement en novembre ou décembre 1617 que le cardinal Bellarmin répondit à la lettre de TEvêque de Genève, du 12 septembre.
BREF DE SA SAINTETÉ PAUL V <x)
Venerabili Fratri Episcopo Gebennensi
Paulus PP. V.
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem.
* Sacri Apostolatus ministerio, meritis licet imparibus, Divina dis- * vide p. 302, not. (2). positione présidentes, inter caetera cordis Nostri desiderabilia circa ea per quae Majestas Altissimi ubique collaudetur cultusque sui gloriosissimi nominis amplietur, et ad illius laudem et gloriam, Monasteriorum et aliorum regularium locorum ac personarum, praesertim fœminei sexus, sub suavi Religionis jugo studio piae vitae Altissimo
(1) Voir tome XIII, note ( 1 ), p. 69.
424 Appendice
famulantium, numerus augeatur, sollicitudinis Nostrae studium libenter convertimus. Et ut pia Catholicorum Principum id exoptantium vota optatum sortiantur effectum. opem et operam, quantum Nobis ex Alto conceditur, impendimus efficaces, prout ad Divini nominis exaltationem et animarum salutem in Domino conspicimus salubriter expedire.
Cum itaque, sicut ex insinuatione dilecti filii nobilis viri Caroli Emmanuelis, Sabaudiae Ducis, accepimus, in oppido Annecii, Gebennensis diocesis, nonnullae honestas mulieres, studio melioris vitae ac pio religionis desiderio ductae, in quandam domum ejusdem oppidi jam a multis annis se receperint; inibique pie et dévote viventes, Officium parvum Beatae Mariae Virginis singulis diebus recitare consueverint ; si vero domus praedicta ad formam Monasterii reduceretur, et in Monasterium Monialium ut infra erigeretur, ex hoc profecto saluti animarum dictarum mulierum cum Divini cultus augmento et spirituali incolarum dicti oppidi consolatione peramplius consuleretur : Nobis propterea dictus Carolus Emmanuel, Dux, humiliter supplicare fecit quatenus domum praedictam in Monasterium Monialium Ordinis Sancti Augustini erigere *, et alias ut infra in- • Cf. tom. pr*ced., dulgere, de benignitate Apostolica dignaremur.
Nos igitur, qui Divini cultus augmentum et Christianae religionis propagationem sinceris desideramus affectibus, praedictum Carolum Emmanuelem, Ducem, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris et pœnis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum série absolventes et absolutum fore censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, Fraternitati Tuœ per présentes committimus et mandamus quatenus, si est ita, in praedicta domo, si et postquam illa ad formam Monasterii reducta, et débita clausura munita, sacraque et profana suppellectili luculenter instructa, illique tôt census, redditus, proprietates et bona stabilia, quorum annuus valor ad competentem Monasterii dotem, ac illius Abbatissae, seu Priorissae, et Monialium congruam sustentationem onerumque illis incumbentium supportationem sufficiat, perpetuo dotata et assignata fuerint, unum Monasterium Monialium Ordinis Sancti Augustini, cum ecclesia, campanili, campanis, cœmiterio, claustro, refectorio, dormitorio, hortis, hortalitiis caeterisque officinis et membris necessariis pro una Abbatissa, seu Priorissa, et competenti Monialium numéro quae inibi, juxta regularia ejusdem Ordinis instituta, sub illius regulari habitu Altissimo perpetuo famulentur, Divinisque laudibus insistant, ac alias in omnibus et per omnia, ad instar aliorum Monasteriorum Monialium dicti Ordinis, perpetuo, sine alicujus
Lettres de quelques correspondants 425
praejudicio, auctoritate Nostra Apostolica erigas et instituas. Illique sic erecto et instituto, pro ejus dote ac manutentione, ac illius Abbatissae, seu Priorissae, et Monialium aliarumque personarum sustentatione, ac onerum illis incumbentium supportatione, omnia et singula tam mobilia quam immobilia bona quomodolibet nuncupata, perquoscumque Christifidelesipsi Monasterio donanda etassignanda, simili auctoritate etiam perpetuo applices et appropries. Necnon eidem Monasterio, ac illius pro tempore existenti Abbatissae, seu Priorissae, et Monialibus, ministris etpersonis, eorumque rébus et bonis, ut omnibus et singulis privilegiis, facultatibus, praerogativis, gratiis, concessionibus et indultis; tam spiritualibus quam temporalibus, quibus alia Monialium Monasteria dicti Ordinis de jure, usu, statutu, consuetudine aut alias quomodolibet utuntur, fruuntur. potiuntur et gaudent, ac uti, frui, potiri et gaudere possunt et poterunt quomodolibet in futurum similiter et aeque principatiter, absque ulla prorsus difïerentia, uti, frui, potiri et gaudere, ipsisque Abbatissae, seu Priorissae, ac Monialibus; ut ad septennium tantum, Officium Beatae Mariae Virginis parvum nuncupatum, juxta rubricas Breviarii Romani recitare libère et licite possint et valeant*, illaeque Officium * vide p. 188, not.(i; hujusmodi recitando, ut praefertur, obligationi Officium Divinum juxta statuta ejusdem Ordinis Apostolica auctoritate confirmata, recitandi, in omnibus et per omnia satisfaciant, eadem auctoritate concédas et indulgeas. Super quibus omnibus et singulis plenam, liberam et amplam facultatem et auctoritatem, auctoritate et tenore similibus,tribuimus et impartimur. Nonobstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, necnon Monasterii et Ordinis praedictorum, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitatealia roboratis, privilegiis quoque indultis et litteris Apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmais et innovatis. Quibus omnibus et singulis eorum tenore praesentibus pro plene et sufficienter expressis et ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.
Datum Romae, apud Sanctam Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris, die vigesima tertia Aprilis, millesimo sexcentesimo decimo octavo, Pontificatus Nostri anno tertio decimo.
S. Card. S. Susann^.
Revu sur le texte inséré dans les Registres de l'ancien Evêché de Genève.
Appendice
Vide Epist.MCDLxxn.
Vide p. 288, not. (2).