‹ Œuvres philosophiques de Leibniz (volume 2)Chapitre 73 sur 101 · DE COGNITIONE, VERITATE ET IDFIS · texte numérisé non relu

DE COGNITIONE, VERITATE ET IDFIS

tamen hoc licet, vel saltem in quantum licet, cognitionem voco tntutitivam. Notionis distinct:e. primitiv;e non alia. datur cognitio, quam intuitiva, ut compositarum plerumque cogitatio non nisi symbolica est.

Ex his jam patet, nos eorum quoque, qu:e distincte cognóscimus, ideas non percipere, nisi quatenus cogitatione intuitiva utimur. Et sane contingit, ut nos s:epe falso eredamus habere in animo ideas rerum, cum falso supponimus aliquos terminos, quibus utimur, jam 3 nobis fuisse explicatos : nec verum, aut certe ambiguitati obnoxium est, quod aiunt aliqui, non posse nos de re aliqua dicere, intelligendo quod dicimus, quin ejus habeamus ideam. S:epe ienim vocabula ista singula uteunque intelligimus, aut nos antea intellexisse meminimus, quia tamen hac cogitatione c:eca contenti sumus, et resolutionem notionum non satis prosequimur, fit ut lateat nos contradictio, quam forte notio composita involvit. Iltec ut considerarem distinctius, fecit olim argumentum, dudum inter scholasticos celebre, et a Cartesio renovatum, pro existentia Dei, quod ita habet : Quicquid ex alicujus rei idea, sive definitione sequitur, id de re potest pr:edicari. Existentia ex Dei (sive Entis perfectissimi, vel quo majus cogitari non potest; idea sequitur. (Ens enim perfectissimum involvit omnes perfectiones, in quarum numero est etiam existentia.) Ergo existentia de Deo potest pr:iedicari. Verum sciendum est, inde hoc tantum confici, si Deus est possibilis, sequitur quod existat ; nam definitionibus non possumus tuto uti ad eoncludendum, antequam sciamus eas esse reales, aut nullam involvere contradictionem. Cujus ratio est, quia de notionibus contradictionem involventibus simul possent concludi opposita, quod absurdum est. Soleo autem ad hoc declarandum uti exemplo motus celerrimi, qui absurdum implicat ; ponamus enim rotam aliquam celerrimo motu rotari, quis non videt, productum aliquem rot& radium extremo suo celerius motum iri, quam in rot:e cireumferentia clavum ; hujus ergo motus non est celerrimus, contra hypothesim. Interim prima fronte videri possit nos ideam motus celerrimi habere ; intelligimus enim utique quid dicamus, et tamen nullam utique habemus ideam rerum impossibilium. Eodem igitur modo non sufficit nos cogitare de Ente perfectissimo ut asseramus nos ejus ideam habere, et in hac allata paulo ante demonstratione possibilitas Entis perfectissimi aut ostendenda, aut supponenda est, ut recte concludamus. luterim nihil verius est, quam et nos Dei habere ideam, et Ens perfectissimum esse possibile, imo

624 MEDITATIONES

necessarium ; argumentum tamen non satis concludit, et jam ab Aquinale rejectum est.

Atque ita habemus quoque discrimen inter definitiones nominales, qu:e notas tantum rei ab aliis discernend:e. continent, et reales. ex quibus constat rem esse possibilem, et hac ratione satisfit Hobbio, qui veritates volebat esse arbitrarias, quia ex definitionibus nominalibus penderent, non considerans realitatem definitionis in arbitrio non esse, nec quaslibet notiones inter se posse conjungi. Nec definitiones nominales sufficiunt, ad perfectam scientiam, nisi quando aliunde constat rem definitam esse possibilem. Patet etiam, qua tandem sit idea vera, quie falsa, vera scilicet cum notio est possibilis, falsa cum contradictionem involvit. Possibilitatem autem rei vel a priori cognoscimus, vel a posteriori. Et quidem a priori, cum notionem resolvimus in sua requisita, seu in alias notiones cognitæ possibilitatis, nihilque in illis incompatibile esse scimus ; idque fit inter alia, cum intelligimus modum, quo res possit produci, unde pr:e exteris utiles sunt. Definitiones causales : a posteriori vero, cum rem actu existere experimur ; quod enim actu extitit, id utique possibile est. Et quidem quandocunque habetur cognitio ad:equata, habetur et cognitio possibilitatis a priori ; perducta enim analysi ad finem, si nulla apparet contradictio, utique notio possibilis est. An vero unquam ab hominibus perfecta institui possit analysis notionum, sive an ad prima possibilia, ac notiones irresolubiles, sive (quod eodem redit) ipsa absoluta attributa Dei, nempe causas primas, atque ultimam rerum rationem, cogitationes suas reducere possint, nune. quidem definire non ausim. Plerumque contenti sumus, notionum quarundam realitatem experientia didicisse, unde postea alias componimus ad exemplum naturiv.,

Hinc ergo tandem puto intelligi posse, non semper tuto provocati ad ideas, et multos specioso illo titulo ad imaginationes quasdam suas stabiliendas abuti ; neque enim statim ideam habemus rei, de qua nos cogitare sumus eonscii, quod exemplo maxime velocitatis paulo ante ostendi. Nec minus «but video nostri temporis homines jactato illo principio : quiequid clare, et distincte de realiqua percipio, id esl verum, seu de ea ennntiabile. Sivpe enim clara, et distincta videntur hominibus temere judicantibus, quie obscura et confusa sunt. Inutile ergo axioma est, nisi clari et distincti criteria adhibeantur, quie tradidimus, et nisi constet de veritate idearum. De c:etero non coutemnenda veritatis enuntiationum criteria sunt regulx commu-

DE COGNITIONE, VERITATE ET fDEIS 635

nis Logicæ, quibus et Geometr:e utuntur, ut scilicet nihil admittatur pro certo, nisi aceurata experientia, vel firma demonstratione probatum (1) ; firma autem demonstratio est, qui pr:escriptam a Logica formam servat, non quasi semper ordinatis scholarum more syllogismis opus sit (quales Christianus Ilerlinus, et Conradus Dasypodius in sex priores Euclidis libros exhibuerunt) sed ita saltem ut argumentatio concludat vi formæ qualis argumentationis in forma debita concept exemplum etiam. caleulum aliquem legitimum esse dixeris ; itaque nec pr:etermittenda est aliqua pr:emissa. necessaria, et omnes pr;emiss:e jam ante, vel demonstratæ esse debent, vel saltem instar hypotheseos assumtie, quo casu et conclusio hypothetica est. H:eec qui observabunt diligenter, facile ab ideis deceptricibus sibi cavebunt. His autem satis congruenter ingeniosissimus Pasca-

(1) Leibniz a souvent loué dans les Nouveuur Essais ceux qui ont essayé de démontrer les axiomes. Voici encore un passage du méme genre tiré de la correspondance avec Bernouilli, 1i août 1696. (v. Virr. cel. G. G. Leib. et Jo, Bern, Commerce. philos. et math. Lausannæ et Genevæ, 1745. T. I, p. 96.]: « Quod dixi, omnis Axiomatis a me demonstrationem desiderari, non temere dictum est : idque auimadvertis opinor, si quando vacabit inspicere. meditationes quasdam meas de ideis, quie extant in. Lipsiensium Actis, Excipio tamen Axiomata illa, quie sunt indemonstrabilia, ipsas scilieet identieas propositiones. C:ielera omnia, quie scilicet possunt. demonstrari, etiam. utile est demonstrari cum aliqua magnimomenti Theoremata in iis fundantur, Idque etiam veteres videruut. Unde Apollonius fin scriptis deperditis) et Proclus et alii Axiomata ab Euclide assumta demonstrare sunt conati, Eamque rem fructu non carere facile epinor concedes, quem tamen non vident, qui scientiarum utilitatem vulgari modulo metiuntur, Interim vides, ea limitatione, quam addidi et quam addendam esse prievideri poterat. non esse cur progressum in infinitum vereare in demonstrando. Unum addo : multum apud me interesse inter hæc duo, in dubium vocare propositionem, et demonstrationem ejus expetere; quod dum a te hic pro eodem habetur, hine jam video, cur quie dixeram de Axiomatibus demonstrandis mira tibi sint visa. Si Cartesius hoc tantum voluisset, cum de omnibus dubitandum dixit, quod ego desidero, nullo jure reprehenderetur ; sed ille dupliciter peccavit nimis dubitando et nimis facile à dubitatione discedendo. Illud ipsum quod objicis Axioma : Totum. esse. majus. parte, opportune a Te oflertur. 1d certe numquam: in dubium. vocavi et tamen aliquando. demorstralionem ejus expetii; imo. inveni uno syllogismo. comprehensam, innixo definitioni minoris et majoris et Axiomati identico : Miínesenim definio, quod alterius Unajoris) parti quale est, Axioma autem identieum quod. adhibeo est : Unumquodque iequale esse sibi ipsi, seu à — a. Hoc enim tamquam indemonstrabile sunto. Sic ergo argumentor in syllogismo prime figure :

« Quidquid est æquale parti totius, id toto minus est (per Detinitionem Minoris). »

« Pars totius est :equalis parti totius "nempe sibi ipsi per Axioma identicum) »

Ergo pars totius toto minor est. Quod. erat demonstrandum. Ita vides quomodo omnium. demonstrationum a priori duo sint principia ultima, definitiones et Propositiones identicæ, quod etiam alibi a me notatum est. Atque liec. paulo latius deducere operæ pretium putavi ut pro iequitate Tua facilius me absolvas in posterum, si qua forte diea obiter, quie primo aspectu insipidiora videbuntur, aut speciem subterfugii habebuut, cum nihil siut minus,

Pauz JANET. — Leibniz. 1-10

626 MEDITATIONES DE COGNITIONE, VERITATE ET IDEIS

lius in præclara dissertatione de ingenio Geometrico (cujus fragmentuin extat in egregio Libro celeberrimi Viri Antonti Arnaldi de arte bene cogitandi) Geometr:e esse ait definire omnes terminos parumper obscuros, et comprobare omnes veritates parumper dubias. Sed vellem definisset limites, quos ultra aliqua notio aut enuntiatio non amplius parumper obscura, aut dubia est. Verumtamen quid conveniat ex attenta eorum, qu:e hic diximus, consideratione erui potest, nunc enim brevitati studemus.

Quod ad controversiam attinet, utrum omnia videamus in Deo (qu;e utique vetus est sententia, et si sano sensu intelligatur, non omnino spernenda) an vero proprias ideas habeamus, sciendum est, etsi omnia in Deo videremus, necesse tamen esse ut habeamus et ideas proprias, id est non quasi icunculas quasdam, sed affectiones sive modificationes mentis nostr:e, respondentes ad id ipsum, quod in Deo perciperemus : utique enim aliis cogitationibus subeuntibus aliqua in mente nostra mutatio fit ; rerum vero actu a nobis non cogitatarum ide:e sunt in mente nostra, ut figura Herculis in rudi marmore. At in Deo non tantum necesse est actu esse ideam extensionis absolute, atque infinit:e, sed et cujusque figur:e, qu:e nihil aliud est quam extensionis absolut: modificatio. C:eterum cum colores, aut odores percipimus, utique nullam aliam habemus, quam figurarum et motuum perceptionem, sed tam multiplicium, et exiguorum, ut mens nostra singulis distincte considerandis in hoc præsenti suo statu non sufficiat, et proinde non animadvertat perceptionem suam ex solis ligurarum, et motuum minutissimorum perceptionibus compositam esse ; quemadmodum confusis flavi et cærulei pulvisculis viridem colorem percipiendo, nil nisi flavum et cæruleum minutissime mixta sentimus, licet non animadvertenles, potius novum aliquod Ens nobis fingentes.

Page 1