‹ Œuvres philosophiques de Leibniz (volume 2)Chapitre 72 sur 101 · LEIBNIZ · texte numérisé non relu

LEIBNIZ

A Venise, ce 23 mars 1690.

MEDITATIONES DE COGNITIONE, VERITATE ET IDEIS

(Acta Eruditorum Lipsiensum, ann. 1684. Nov., p. 537. — Leibn. Opp. ed. Dufens. T. 1H, P. 1, p. 14.)

Quoniam hodie inter viros egregios de veris, et falsis ideis controversie agitantur eaque res magni ad veritatem cognoscendam momenti est, in qua nec ipse Cartesius usquequaque satisfecit ; placet quid mihi de discriminibus atque eriteriis idearum et cognitionum statuendum videatur, explicare paucis. Est ergo cognitio vel obscura, vel clara ; et clara rursus vel confusa vel distincta ; et distincta, vel inadeequata, vel adæquata ; item vel symbolica, vel intuitiva : et quidem si simul ad:equata, et intuitiva sit, perfectissima est.

Obscura est notio, qu:e non sufficit ad rem repræsentatam agnoscendam, veluti si uteunque meminerim alicujus floris, aut animalis olim visi, non tamen quantum satis est, aut oblatum recognoscere, et ab aliquo vicino discernere possim ; vel si considerem aliquem terminum in scholis parum explicatum, ut eutelechiam — Aristotelis, aut causam prout communis est materkr, formiv, efficienti, et fini, aliaque ejusmodi, de quibus nullam certam definitionem habemus : unde propositio quoque obscura fit, quam notio talis ingreditur. Clara ergo cognitio est, cum habeo unde rem repr:esentatam agnoscere possim, eaque rursum est vel confusa, vel distincta. Confusa, cum scilicet non possum notas ad vem ab aliis discernendam sufficientes separatim enumerare, licet res illa tales notas, atque requisita revera habeat, in quie notio ejus vesolvi possit : ita colores, odores, sapores, aliaque peculiaria sensuum objecta satis elare quidem agnoscimus, et a se invicem discernimus, sed simplici sensuum tesliinonio, non vero notis enunliabilibus ; ideo nec coco explicare possumus, quid

622 MEDITATIONES

sit rubrum, nec aliis declarare talia possumus, nisi eos in rem pr:esentem ducendo, utque ut idem videant, olfaciant, aut gustent efficiendo, aut saltem pr:eterit:e. alieujus perceptionis similis eos admonendo : licet certum sit, notiones harum qualitatum compositas esse, et resolvi posse quippe cum causas suas habeant. Similiter videmus pictores aliosque artifices probe cognoscere, quid recte, quid vitiose factum sit, at judicii sui rationem reddere sæpe non posse, et qu:erenti dicere, se in re, quæ displicet, desiderare nescio quid. At distincta notio est qualem de auro habent Docimast:e per notas scilicet et examina sufficientia ad rem ab aliis omnibus corporibus similibus discernendam : tales habere solemus circa notiones pluribus sensibus communes, ut numeri, magnitudinis, figur:e, item circa multos affectus animi, ut spem, metum, verbo, circa omnia, quorum habemus definitionem nominalem, qu: nihil aliud est, quam enumeratio notarum sufficientium. Datur tamen et cognitio distincta notionis indefinibilis, quando ca est primitiva, sive nota sui ipsius, hoc est, eum est irresolubilis, ac non nisi per se intelligitur, atque adeo caret requisitis. In notionibus autem compositis, quia rursus note singul:e componentes interdum clare quidem, sed tamen confuse cognitae sunt, ut gravitas, color, aqua fortis, aliaque quie auri notas ingrediuntur, liinc talis cognitio auri licet distincta sit, inadæquata est tamen. Cum vero id omne quod notitiam distinctam ingreditur, rursus distincte cognitum est, seu cum analysis ad finem usque producta habetur, cognitio est adæquata, cujus exemplum perfectum nescio an homines dare possint ; valde tamen ad eam accedit notitia numerorum. Plerumque autem, pr:esertim in analvsi longiore, non totam simul naturam rei intuemur, sed rerum loco signis utimur, quorum explicationem in pr:esenti aliqua cogitatione compendii causa soleinus pr:etermittere, scientes, aut credentes nos eam habere in potestate : ita cum chiliogonum, seu polygonum mille :equalium laterum cogito, non semper naturam lateris, et :equalitatis, et millenarii (seu cubi a denario) considero, sed vocabulis istis (quorum sensus obscure saltem, atque imperfecte menti obversatur) in animo utor loco idearum, quas de iis habeo, quoniam memini me significationem istorum vocabulorum habere, explicationem autem nunc judicio necessariam non esse ; qualem cogitationem cecam, vel etiam symbolicam appellare soleo, qua et in Algebra, et in Arithmetica utimur, imo fere ubique. Et certe cum notio valde composita est, non possumus omues ingredientes eam notiones simul cogitare : ubi

Page 1