D. MARGARET^ GALLIC
Juste sed Elis passa sit improba Raptus alumnas, régis et impii
Casum, mala qui fraude Diti.
Tôt generos socer immolasset.
At laie Gallos nil meritos sua Regemve culpa funere regio Mutasse pompas nuptiales Non levis invidia est deorum.
Nam Rex nec illo rege fidelior Hospes, magis nec plebis amans fuit, Qui pacis ultro sanciendae Victima sit generosa factus.
A refricandis Musa sed abstine Saevam vetustis ulceribus manum :
Sat Margaris tune una Gallis Causa superque fuit doiendi.
Regale linquens Margaris atrium, Et fratris aulae transfuga regiae, Et tôt clientes, tôt clientas Efficiens inopes patronae.
Quid nunc misellae, quid facientsua Orbse (inquiebant) matre Camaenulae?
Régi quis ultra, quis benigna Tradet eas ope protegendas!
EGALLIAMIGRATIONE 95
Quod tu solebas, optima Virginum, Ut Virgo quondam, sic quoque fœmina,
Nunc una summe fœminarum
Moribus ingenioque pr^stans,
Proinde et artes ingenuasque tuis Semper tueri prona favoribus,
Quas nunc relinquens, destitutas
Vindicis auxilio relinquis.
Has atque plures his querimonias Tune increpabat Gallia flebilis,
Se clamitans omnes suasque
Funditus interiisse Musas.
At non deis non hac erat invidis Mens, ut farina barbaries genus
Gallorum, ut olim, nec veternus (Turpe nefas) rudis occuparet.
Visum sed illis prsesidii satis In rege et ejus principibus situm, Francisco, aviti non in artes Dégénère, aut animi paterni.
Francisco adultos in puero viros Qui vicit, acres inque viro senes Victurus est, si fata cursu, Quo semel instituere, pergant :
94 D. MARGARETyE GALLICE
Cui Nestorem unum, cui tôt Achilleas De Guisiana dii tribuunt domo, Per quos et armis et salubri Gallia consilio triumphat.
Ergo sat usis palladia Deus CultisqueGallis virgine, sustulit Hanc a suis, et ad féroces Transtulit Allobrogas colendos.
Illic, ut olim finibus in suis Doctos fovebat, sic fovet exteris Et nunc in oris, patriasque Promovet atque propagat artes.
Tu testis unus, tu satis es meis, Buttete, dictis,et tua carmina, Quae Lesbii, non Cambriani Vatis opus neget esse nemo.
Seu tu récentes ferre per orbitas Dignare gressum lege carentibus Rhytmis, catena sive certi Verbo pedis libet alligare,
Tu primus ausus Sapphica Galliae Aptare linguae plectra : viriiiter Tu masculae mas e puellae Fronte rapis meritamcoronam.
E GALLIA MIGRATIONE 9$
Seu facta regum et praelia principum Ingentia aequas comparibus modis,
Seu tu pudicos ludis ignés
Nomine sub mutilae capellae,
Dignus tuae qui de dominas tibi Cornu coronam divite conseras,
Florum quod uber atque frugum
Tu canis uberiore versu.
Per te Sabaudis Gallicus adstupet Nunc et Camaenis et numeris chorus, Et patrios miratur hymnos Tarn cito transiliisse montes.
Istud sed omne muneris est tui Quae rapta in oras Margari dissitas Ronsardum ibi Beliaiumque, Atque alium atque alium creasti.
Nunc ergofamas vecta draconibus Cœlo fereris ceu Ceres altéra Actaea, quae disseminasti Cecropias segetes per orbem.