D. MARGARET^ GALLICE
Juste sed Elis passa sit improba Raptus alumnae, régis et impii
Casum, mala qui fraude Diti.
Tôt generos socer immolasset.
At taie Gallos nil meritos sua Regemve culpa funere regio Mutasse pompas nuptiales Non lavis invidia est deorum.
Nam Rex iiec illo rege fidelior Hospes, magis nec plebis amans fuit, Qui pacis ultro sanciendae Victima sit generosa factus.
A refricandis Musa sed abstine Saevam vetustis ulceribus manum :
Sat Margaris tune una Gallis Causa superque fuit dolendi,
Regale linquens Margaris atrium, Et fratris aulas transfuga regia;, Et tôt clientes, tôt clientas Efficiens inopes patronae.
Quid nunc misellae, quid facientsua Orbas (inquiebant) matre Camasnulae?
Régi quis ultra, quis benigna Tradet eas ope protegendasl
EGALLIAMIGRATIONE 95
Quod tu solebas, optima Virginum, Ut Virgo quondam, sic quoque fœmina,
Nunc una summe fœminarum
Moribus ingenioque praestans,
Proinde et artes ingenuasque tuis Semper tueri prona favoribus,
Quas nunc relinquens, destitutas
Vindicis auxilio relinquis.
Has atque plures his querimonias Tune increpabat Gallia flebilis,
Se clamitans omnes suasque
Funditus interiisse Musas.
At non deis non hac erat invidis Mens, ut ferina barbaries genus
Gallorum, ut olim, nec veternus
(Turpe nefas) rudis occuparet.
Visum sed illis praesidii satis
In rege et ejus principibus situm,
Francisco, aviti non in artes
Dégénère, aut animi paterni.
Francisco adultos in puero viros Qui vicit, acres inque viro senes
Victurus est, si fata cursu,
Quo semel instituere, pergant :
94 D. MARGARET^ GALLlCyE
Cui Nestorem unum, cui tôt Achilleas De Guisiana dii tribuunt domo, Per quos et armis et salubri Gallia consilio triumphat.
Ergo sat usis palladia Deus Cultisque Gallis virgine, sustulit Hanc a suis, et ad féroces Transtulit Allobrogas colendos.
Illic, ut olim finibus in suis Doctos fovebat, sic fovet exteris Et nunc in oris, patriasque Promovet atque propagat artes.
Tu testis unus, tu satis es meis, Buttete, dictis, et tua carmina, Quse Lesbii, non Cambriani Vatis opus neget esse nemo.
Seu tu récentes ferre per orbitas Dignare gressum lege carentibus Rhytmis, catena sive certi Verbo pedis iibet alligare,
Tu primus ausus Sapphica Galliae Aptare linguae plectra : viriliter Tu masculas mas e puellaî Fronte rapis meritamcoronam.
EGALLIAMIGRATIONE 9$
Seu facta regum et prœlia principum Ingentia aequas comparibus modis,
Seu tu pudicos ludis ignés
Nomine sub mutilae capellas,
Dignus tuse qui de dominas tibi Cornu coronam divite conseras,
Florum quod uber atque frugum
Tu canis uberiore versu.
Per te Sabaudis Gallicus adstupet Nunc et Camaenis et numeris chorus,
Et patrios miratur hymnos
Tam cito transiliisse montes.
Istud sed omne muneris est tui
Quas rapta in oras Margari dissitas Ronsardum ibi Bellaiumque, Atque alium atque alium creasti.
Nunc ergo famae vecta draconibus Cœlo fereris ceu Ceres altéra
Actaea, quae disseminasti
Cecropias segetes per orbem.