‹ Origines de la grâce dans le droit pénal romain et français du Bas-Empire à la RenaissanceChapitre 97 sur 98 · Homicida vero fugitivus, si pacem amicorum, occisi · texte numérisé non relu

Homicida vero fugitivus, si pacem amicorum, occisi

acquirat, nichil valet ei, nisi pacem Ducis habeat ; et, si ab utraque parte pacem habuerit, habeat breve Ducis, in quo pax ejus contineatur, et collo illud sigillatum supponat ; quod per unum annum et unum diem portaverit visum ad assisias, et nundinas et fora patrie, ne servientes Ducis homicidam illum absque sigillo Ducis inveniant, et ut omnes et singuli equitatem et legalem justiciam Ducis videant, et hujusmodi homicidium incurrere timeant.

5. Si autem vir ille homicida fuerit comes, vel baro, vel de nobili genere, breve Ducis collo non portabit, sed habebit penes se in secreto ; hujusmodi enim homines magni nominis non possunt soli ire per patriam fraudulenter et latenter ; immo, infra XV. dies, pax eorum erit nota, velint nolint.

6. Homines vero de populo ideo portabunt breve Ducis in collo per diem et annum, ut videantur a viCcinis suis ; quorum testiminio salvus erit homicida, si, per infortunium, infra dictum terminum breve suum perdiderit.

7. Omnis enim homicida, licet pacem Ducis habuerit, hereditatem suam non habebit, nec ipse, nec heredes sui, quam propter homicidium perdiderit ; sed eam habebit dominus fundi. Simile est de singulis fugitivis.

N° % Entre 1218 et 1223.

Le rappel de ban en Normandie.

Le très ancien coutumier de Normandie ; Capitulum LXXXVII, Publicantur res forishbannitorum ; éd. Tardif, p. 99.

3. Forisbannitus autem, vel qui abjuraverit terram, non potest restitui ad hereditatem, neque ad agendum, neque ad defendendum se, qui jam condempnatus est ; sed potest restitui per voluntatem Regis ad redeundum in patriam

PPSISD

suam, vel ad morandum ibi per litteras Regis patentes in hac forma :

Rex ballivis suis Normannie salutem. Sciatis quod nos tali condonavimus forisbanitionem factam de eo pro morte illius ; unde vobis mandamus quatinus pacem nostram ha-

- beat in terra nostra, ita ut pacem cum amicis defuncti faciat, nec clamoren de cetero audiamus.

4. Iste littere sustinent illum in pace in Normannia, quamdiu tacuerint illius amici. Conquerentibus autem :illis de illo, oportet eum exire, datis ei induciis exeundi, nec deinceps valebunt ei hujusmodi littere.

N°5 1310, février

Rappel de ban accordé par le roi Philippe le Bel à un homme soupçonné de meurtre et banni du royaume.

Arch. Nat. JJ 41, fol. 113 v., n° 204.

Littera Felisii dicti le Vert super revocatione ipsius ad regnum. Philippus etc. Notum etc. quod nos Felisium le Vert, alias dictum le Buef de Oiseleto, armigerum, pro eo quod, cum ipse per tres quarentenas et amplius, pro suspictione mortis Margarete, filie quondam Johannis dicti le Buef, detentus fuisset, carceri mancipatus, ipse timens judicis sui seviciem, a dicto carcere illicentiatus, recesserat a regno nostro, diu est, bannitum, ad regnum nostrum, de potestatis plenitudine, ex certa scientia, restituimus in integrum et revocamus ad plenum, annulantes et revocantes dictum bannum de gratia speciali. Quod ut firmum etc. Actum Parisius, mense februario, anno Domini M° CCC° nono.

LANG 2 N° 6 1315, 19 septembre Lettre de rappel de ban accordée par la comtesse d'Artois.

Arch. Nat. JJ 71, fol. 48, n° 61.

(Vidimus de 1338).

Nous Mahaus, contesse d'Artois et de Bourgoigne palatine et dame de Salins, a nostre baillif de Saint Omer et a touz noz autres justiciers de nostre conté d'Artois, salut. Savoir faisons que, a la requeste du doffin de Vyanne, Jehannot du Ploich et Michelet Odoulf, banniz de nostre comté d’Artois pour ce que il furent en la compaignie ceuls qui tuèrent Jehan Roussel de Monnechone, rappellons et voulons qu’il puissent aler pasiblement et sanz nul empèkment par nostre dicte conté, fait gré et pais avant toutes choses aus amis dudit mort. En tesmoing de chou nous avons mis nostre petit scel a ces présentes lettres. Donné à Baupalmes, le XIX° jour de septembre, l’an de grace mil CCC et quinze.

N° 7 1316, 26 octobre.

Lettre de rémission accordée par le régent. Philippe le Long à trois individus bannis pour meurtres.

Arch. Nat. JJ 45 bis, fol. 20 v., n° 26.

Philippus etc. Notum facimus quod nos Florentio de Vulpillariis, Johanne de Piquegniaco et Petro de Roseyo, propter omicidium in personis Hugonis de Calvomonsvillio, Raolini et Theveneti de Vere fratrum, qui ipsos ‘aggressi dicuntur se tuendo, ut accepimus perpetratum, bannitis, et se volentes ad gratiam, liberales et ex causa bannimentum predictum eisdem tenore presentium de gratia remittimus speciali, ad

bona restituentes eosdem. Mandantes universis et singulis justiciariis Franciae quatinus contra hujusmodi gratie nostre tenorem predictos Florentium, Johannem et Petrum in personis, rebus aut bonis ullatenus inquietent, impedient aut malefient. In cujus ete. Datum apud Crucem sancti Audoeni, XXVIa die octobris, anno supra.

Per D. Regententem ad relationem Magistri P. de Campis.

1344, 22 juin.

Levée de la maïn-mise royale sur les biens de l'abbaye de Saint-Faron de Meaux après accord au sujet d'une grâce donnée par le roi à un serf de l'abbé.

“Arch. Nat. X’A 10, fol. 52.

Preposito Meldensi etc. Quia Johannes Saudubois de novo monasterio, in nostra curia constitutus in presentia procuratoris religiosorum abbatis et conventus sancti Faronis Meldensis, consensit et voluit quod manus nostra, in temporalitate dictorum religiosorum ad instanciam dicti Johannis, eo quod prefati religiosi cuidam gracie per ipsum a nobis obtente ratione homicidii in personam defuncti Guillelmi de Atrio, ut dicitur, perpetrati parere recusaverant, ut dicebat dictus Johannes, apposita amoveatur et levetur a temporalitate predicta, et quod dictus Johannes, quem prefati religiosi suum esse asserunt hominem de corpore et ipsorum in omni casu justiciabilem, ad dictorum religiosorum curiam remittatur, recepturus ibidem justicie complementum, mandamus et committimus tibi quatinus dictam manum nostram in dicta temporalitate ob causam predictam appositam ab inde visis presentibus facias amoveri. Die XXII junii.

"488 — N°9 1347, avril.

Confirmation par Philippe VI d’une absolution donnée par l'official de Beauvais à un clerc criminel.

Arch. Nat. JJ 77, fol. 35, n° 64.

Absolutio Reginaldi de Remerangle super certo et abominabili casu per eum perpetrato.

Philippe etc. A touz ceuls qui ces présentés lettres verront salut. Nous avons veu unes lettres contenant la forme qui s'ensuit. Universis presentes litteras inspecturis officialis Belvacensis salutem in Domino sempiternam. Noveritis quod cum dudum Reginaldus de Romerangle, filius Petri de Romerangle, clericus Belvacensis dyocesis, instructu dyabolico, dominum Nicolaum Fame proprium sacerdotem suum curatum parrochialis ecclesie dicti loci de Remerangle, diotesis Belvacensis, in ecclesia predicta ad altare existentem, vestibus sacerdotalibus inductum et missam celebrantem, sacrosanctam Eucaristiam cum calice consecrato et in manibus suis tenentem et de corpore et sanguine Christi communicare volentem, invaserit, percusserit prostraveritque graviter, usque ad non modicam effusionem sanguinis vulneraverit, nedum sacrilegium hujusmodi committendo, et ipsam ecclesiam violendo et polluendo, quinimo ipsum sacratissimum sanguinem Christi in calice consecratum tam super altare quam in terra effundendo, propter quod idem clericus carceribus reverendi in Christo patris et domini nostri domini Belvacensis episcopi, in cujus diocesi predicta facinora commissa fuerunt, intrudi et incarceri meruerit et diutius detineri, quoad, reatum suum cognocens, seque predicta flagitiosa crimina commisisse et perpetrasse animo contritto coram nobis confitens, eadem per eundem si commissa emandavit et propter hoc preter alias penitencias sibi ob hoc injunctas emendam pecuniariam certis piis usibus applicando persolvit, sicut de solutione hujusmodi dicitur in lit-

teris quittacionis eidem Reginaldo super solutione dicte emende ex parte ipsius domini episcopi vel alterius ejus nomine concessis plenius contineri ; quocirca nos, de voluntate ipsius domini episcopi super hoc nobis tam per litteras suas quam per relationem venerabilis viri domini Petri de Masucage receptori ipsius domini certifficata, eundem Regnaudum, quantum tangit curiam predictam Belvacensem, et emendam ejusdem curie nomine ipsius domini nostri episcopi, tam de dicto crimine sic per eum commisso, quam de dicta emenda pecuniaria sicut per ipsum de eadem ne supradictum est satisfactum extitit, necnon a sententia excommunicationis auctoritate nostra ordinaria in eum absentem et contumacem, ejus exigente contumacia lata, absolvimus in his scriptis sentencialiter et quittamus, et a carcere predicto et ejus recredentia eundem cum fidejussoribus suis totaliter liberamus, promotori ejusdem curie Belvacensis silentium perpetuum imponentes, presertim cum nobis constat per litteras venerabilis et religiosi viri fratris Johannis Taurini, domini pape penitenciarii, eundem Reginaldum absolutionis beneficium a generali excommunicationis sententia, quam pro premissis incurrerat, ab ipso domino penitenciario sub certis modis et conditionibus in forma ecclesie obtinuisse, et penitenciam in ipsis litteris contentam ante fores parrochialis ecclesie de Remerangle predicte humiliter complevisse, hoc etiam attento quod, sicut per relationem fide dignorum intelleximus, idem dominus Nicolaus lesus de dicto Reginaldo preter lesionem hujusmodi se tenuit pro contento offensamque suam indulsit et remisit, et nichilominus eidem Reginaldus, auctorizatus per dictum Petrum de Remerangle patrem suum, et ipse pater, ac eorum quibus in solidum promiserunt et super hoc se et bona sua obligaverunt saftisfacere eidem domino Nicolao de injuriis, dampnis et interesse suis per eundem ob hoc passis, prout duxerimus de plano et sine strepitu et figura judicii rationabiliter ordinandum. In cujus rei testimonium sigillum curie Belvacensis presentibus litteris duximus apponendum. Datum anno Domini M° CCCXLVI*®, die XVI* mensis decembris.

Et sur ce nous aït supplié humblement que nous vousis-

sions confermer lesdites lettres dessus transcriptes. Savoir faisons que nous lesdites lettres et tout le fait contenu en icelles .louons, . gréons, ratiffions, approuvons et de nostre auctorité roial et de grace espécial confermons. Si donnons en mandement et deffendons par ces présentes au bailli de Senlis et a touz les autres justiciers et sujets de nostre royaume que ledit Regnaudin de Remerangle il ne arrestent ne empeschent ou molestent en aucune manière en corps ne en biens pour l’occasion du fait contenu es lettres dessus transcriptes, mais l’en tiengnent et facent tenir paisiblement. Sauf en toutes choses nostre droit et l’autre. Et que ce soit ferme chose et estable a touz jours nous avons fait metre nostre seel a ces presentes. Donné à Saint Christofle en Hallate, l'an de grace mil GCCXLVII ou mois d'avril.

Par le Roi a la relation de messire Guerart Quieret et Philippe du Bois. G. Villains.

N° 10 1353, 14 avril.

Grâce des peine et amende criminelles, octroyée par Jean le Bon en forme de petites lettres-patentes.

Arch. Nat. JJ 81, fol. 317, n° 616.

Johannes Dei gratia Francorum rex. Dilectis et fidelibus gentibus presens et futurum parlamentum nostrum Parisiis tenentibus salutem et dilectionem. Ad supplicationem Eus- * tacii Arodi, militis, castellani castri de Revello, et quorundam de nostro consilio qui super hoc nos rogarunt, omnem penam et emendam criminalem et civilem, quam Petrus Arodi, domicellus, ejusdem militis filius, erga nos incurrit, sivé incurisse potuit, pro eo quod associavit Bernardum de Bareyo, burgensem Lugduni, quando Bertholomeus de Vico alapis et buffis in villa Lugduni verberatus extitit et ad terram prostratus, auxilium et concilium eidem Bernardo prestando in verberatione predicta, ex qua tamen vulnus aliquod,

aut mors, vel membri mutilatio‘non fuit, ut dicitur, subsequta, eidem domicello, auctoritate nostra regia ac speciali gratia, contemplacione serviciorum. per eosdem militem et domicellum et eorum parentes et amicos carissimo domino et genitori nostro et nobis in guerris nostris fideliter impensorum, in Ccasu predicto, tenore presentium, remittimus et quittamus, procuratore nostro super hoc silentium imponendo, satisfacto prius parti lese. Mandantes vobis quatinus ipsum domicellum: in persona.-vel in bonis, occasione hujusmodi, nullatenus molestetis, sed eum presenti gratia uti et gauderé pacifice permittatis, nichil in contrario attemptantes. Datum Parisius, die XIIIIa aprilis, anno Dormini millesimo APRES TOO" He | 3 In simptiei cauda.

Per regem ad relationein consilii.

N° 11 :4377, 10 septembre.

Remise d'amende accordée par la reine Blanche de Navarre, veuve de Philippe VI de Valois.

Arch. Nat. K 51, n° 25°.

Blanche par la grace de Dieu royne de France. A nostre viconte de la viconté de Gisors, salut. Savoir vous faisons que de la somme de quatre francs d’or, en quoy Gillebert Fouet de Noion sur Andelle a esté condempné envers nous par le maistre de nos torez a cause de la forfaiture d’une jument, nous audit Gillebert de grace especial avons donné et donnons par ces présentes deux francs. Si vous mandons que de notre dicte grace le faites et lessiez joïr, senz le contraindre au contraire ; et par rapportant ce mandement les deux francs dessus dis seront alouez en vos comptes. Donné a Neaufle le X° jour de septembre, l’an de grace mil GCC soixante et dix sept.

Par la Royne en son conseil Loussel [Sur simple queuel.

AO NT 1488, 17 février

Grâce accordée par Janus de Savote, comte de Genevois, à un meurtrier.

Turin, Arch. de Cour. Princes de Genevois-Nemours, paquet 2, n° 14.

Janus de Sabaudia, comes Gebennensis.. Universis facimus manifestum quod cum Guillelmus Exchaqueti de Annessiaco cum Jacobo de Ossens suo complice, processu in eum in curia castellanie nostre Annessiaci formato, intitulatus fuerit Aymonem Eyselleti, parrochie Veyriaci castellanie predicte Annessiaci, hostiliter invasisse, letaliter vulnerasse et tandem occidisse, cujus rei causa juxta formam edicti ducalis dati Carignani processum extiterit bonaque ipsius nobis fuerint confiscata et adjudicata et alie pene multiplices in eundem venirent infligende, super quibus in vim suarum deffensionum nobis multa exponi fecerit supplicando ut eidem in premissis sinistra ducto fortuna et de quibus vehementer perdoluit longeque jam temporis intervallo patriam nostram absentavit indulgere dignaremur. Cujus supplicationibus assensum prebere quovismodo voluimus. De materia tamen et totius negotii veritate informati, nobis super hoc factis et intervenientibus plurium ejus consanguineorum parentum' et amicorum precibus ac crebris supplicationibus, et postremo interventu illustrissimi principis domini nostri metuendissimi qui super e jusmodi indulgentia apud nos nunciis et litteris sedule intercessit, ex nostra certa scientia, pro nobisque et nostris, prefato Guillelmo Exchaqueti de et super premissis quantum nostrum fiscale interesse ea concernere possunt, benigniter indulgemus, omnem infamie labem qua pretextu e jusmodi necis pollutus dici posset ab eo abstringentes, et insuper omnes penas, bampna et muletas tam déclaratas quam declarandas quibus propterea tam in ere quam in corpore affligi posset unacum bonis suis propterea confiscatis et adjudicatis ac juribus et actionibus in eisdem nobis ideo

ADS

competentibus, reservatis fructibus seu preysiis super quibus liberis dicti interempti pro ipsorum injuria et interesse quinquaginta florenos parvi ponderis fecimus expediri etiam et mobilibus que tamen habuimus, remittimus et quittamus per presentes. Que premissa sic egimus tam liberaliter et de gracia speciali quäm mediantibus omnibus inclusis CC florenis parvi ponderis manibus dilecti fidelis consiliarii et Thesaurarii nostri Petri Mistralis qui de illis nobis legitime tenebitur computare. Mandantes propterea universis et singulis officiariis mediatis et immediatis, modernis et posteris, ac ipsorum locatenentibus et cuilibet eorumdem quantum ad eum spectaverit et suo suberit officio quatenus hujusmodi indulgenciam, remissionem et litteras nostras eidem Guillelmo observent et in possessionem dictorum bonorum ipsum ponant et inducant positumque manuteneant ; processum ideo formatum cancellet sumptibus moderatis et penas premencionatas a registris debeant alio non expectato mandato. Datum Annessiaci XVII° mensis februarii, anno Domini M° CCCC° LXXXVIILI, Caroli Sabaudie ducis domini VI°.

Page 1