‹ Pamphilus; ou, L'art d'être aimé: comédie latine du Xe siècle, précédée d'une étude critique & dChapitre 11 sur 25 · V. Genus âutem sciendi est morale, etc., etc · texte numérisé non relu

V. Genus âutem sciendi est morale, etc., etc

VI. Genus vero carminis est elegiacum, ex versibus constans hexametro et penthametro.

VII. Stilus autem comicus est et caracter humilis. Nam ejus persone non sunt magistratus , sed populares et fere plebeie, prêter Venerem Deam, que tamen protatica est persona, ut videbitur. Descendit vero stilus loquendi et demissus est usque ad usitatissimum et quotidianum sermonem , ita ut alia interpretatione minime indigere videatur. Hanc autem ipsam cur a me petieristantopere, mi Antoni, tu videris. Verum cum stilus ejusmodi sit familiaris, necesse est familiarem ejus interpretationem exilem esse et aridam. Quamobrem quid'excusationis afferam prêter ignorantie accusationem nonhabeo, nisiHoratianum illud interveniat :

Scribunt indocti doctique, etc.

VIII. At hoc ipsum poema comicum esse nemo qui legerit dubitabit. Ejus liamque omnia verba a quatuor

personis introductis proferuntur, ut nuUum autori dicendum relinquatur, prêter unicum illud in secunda scena primi actus, ubi scriptum est: il ^ Venus hec inquii , cujus tamen similia plurima Plautus in suis comediis interposuisse perhibetur.

IX. Quum igitur poema taie est, videlicet comicum, oportet ejus divisionem et modum procendendi per actus et scenas àccipere. Comedia vero, utplurimum, in quinque actibus perfîcitur, secundum illud Horatii, etc., etc. [nihil ad rem.)

Page 1