‹ Papiers d'état du cardinal de GranvelleChapitre 11 sur 153 · AU PAPE INNOCENT VIII · texte numérisé non relu

AU PAPE INNOCENT VIII

(Mémoires de Granvelle, I, 17-41.)

Bude, 1 et 2 5 juin 1489.

Beatissime pater et clementissime domine, pedum oscula beatorum, etc. Superioribus diebus, Benedictum, cursorem meum, ad

1 Suivre.

1 Mathias Corvin Hunniades, fils de Jean, gouverneur du royaume de Hongrie de i445 à 1453, était né en i44i.

Ladislas , dit le Posthume , étant mort le

2 3 novembre 1457, Mathias Corvin lui succéda sur le trône de Hongrie et conserva la couronne jusqu’à son décès, en îàqo.

3 Le calligraphe du xvi* siècle qui a fourni cet important document aux ma-

sanctitatem vestram destinavi, cui, ut accuratius demandatam sibi provinciam absolveret, partem salarii ex pecuniis sanctitatis vestrae, quae apud me sunt , ut illa discedenti mihi mandaverat, exolvi. Nihil nunc superest ni hoc deferam, quod pudet, cum Budam applicuisset orator Venetorum, velletque dominus rex de more, solemni pompa, illum audire, noluit magno auditorio adesse, in quo licet orator praeter communem congratulationem nihil retulit.

Posterum tamen diem ad colloquium, remotis arbitris, admitti se petiit, ac secreto auditus nihil, nisi ut dominus rex inibi1 retulit, pacem et concordiam, inter majestatem suam, et dominum Caesarem2 magnis precibus, magnis denique suasionibus, adnixus postulavit et deprecatus est.

Cui dominus rex, in sequentem diem, ut oratori responderet, spopondit; ac cum responderet, eo quod causa pacis et concordiae quae petebatur, etiam ad sanctitatem vestram et sedem apostolicam concernebat, me quoque, qui sanctitatis vestrae vices nunc hic gero, adesse voluit. Quod tamen non sua majestas, sed Jauriensis et Agriensis5, majestatis suae nomine, in haec verba et sententia4 retulerunt :

« Magnifice domine orator, serenissimo domino nostro regi gratissimum fuit, quod amplissimus ille senatus Venetorum pacem et concordiam inter cæsaream et regiam majestatem cupiat et optet, quam regia majestas, jure licet et merito recusare deberet , quandoquidem cæsarea majestas, anno superiore, sanctissimum dominum nostrum contempsit, et pro judice ac arbitrio inter suam et regiam majestatem in presenti causa habere recusavit. Conventum namque et compromissum fuerat inter regiam majestatem et illustrissimum

nuscrits Granvelle , l’a transcrit avec tant de négligence ou d’ignorance , qu’il a dénaturé plusieurs expressions et commis un grand nombre de fautes grammaticales.

Dans l’impuissance de rétablir en sa pureté le texte original, nous publions la copie telle qu’elle est, nous bornant à corriger les fautes les plus grossières, et reje-

tant entre parenthèses , au bas de chaque page, les expressions qui nous paraissent devoir être substituées à celles du copiste.

1 (Mihi'P)

2 L’empereur Frédéric III.

5 Les évêques de Raab et d’Agra.

4 ( Sententiam P )

dominum Albertum ducem Saxoniæ, locumtenentem et generalem capitaneum suæ cæsareæ majestatis, nomine ejusdem, ut materiæ et causæ belli hujus, simul etiam universae differentiae inter suas majestates ponerentur ad judicium et arbitrium suae sanctitatis, ita quod si sanctitas sua cognosceret, et declararet regiam majestatem non justam contra Caesarem causam belli habere, non justa arma etiam in eam sumpsisse, omnia per suam regiam majestatem a Caesare occupata restitui tenerentur; si vero contrarium declararet, posset sua regia majestas interea libere ceptum bellum prosequi, donec ei juxta inscriptiones satisfieret, prout in capitulis treguarum plenius continetur. Sed, ut prefertur, caesarea majestas conditionem acceptare et sanctitatem suam pro judice habere recusavit. Quia tamen sanctitas sua, prout reverendissimus dominus legatus, hic praesens, saepius hactenus nomine suae sanctitatis retulit, pro communi charitatis bono ipsam pacem et concordiam semper desideravit et desiderat, et nunc etiam senatus ille Venetorum, per vestram magnificentiam adhortatur et suadet, pacem ipsam libenter amplectitur et ad eam descendere , aequis tamen legibus , parata est.

« Sed ut vos, domine orator, rem omnem qua lege, quibus etiam ex causis ad tantum bellum ventum sit, volumus vobis ab initio aperire, vel potius perstringere; nam qui pacem inter dissidentes tractant, prius causas dissentionis cognoscant, est necesse.

« Cum, annis superioribus, damnatus ille Georgius1, rex Bohemiae, contra caesaream majestatem, obnon servatam fidem, ut ille Georgius dicebat, arma suscepisset, et primogenitum suum, ducem Victorinum, cum numeroso exercitu in Austriam destinasset, is etiam totam patriam ab altera Danubii parte et Danubium etiam ipsum brevi temporis spatio occupavit, et tam per decursum Danubii, quam in ipsa tota provincia, gravissimis exactionibus subditos Caesaris dici afferet2, ipsam etiam civitatem Viennensem , in qua erat Cæsar, obsidione cinxit. Videns autem Cæsar, et se et patriam illam in periculo , a regia ma-

1 George Podiebrad, comte de Glatz, beau-père de Mathias Corvin. — 2 (Dicti et roi dès i458, mori en 1^71. Il était afferens?)

jestate multis promissionibus auxilia sibi ferri postulavit; ad cujus exhortationem variasque promissiones, majestas sua regia nihilo segnius immorata, in illos Bohemos et alios eorum auxiliatores castra movit, et praemissa celeriter parte copiarum, ipsam civitatem Viennensem , in qua 1 hostes ipsi jam impetum fecerant, primum ah ipso impetu, quem sturmam 2 vocant , et tandem a tota obsidione liberavit, et illos versus Bohemiæ fines retrocedere coegit, quos regia majestas semper insecuta est. Sed qualis praestiti beneficii merces fuerit, nunc audies, domine orator. Ubi regia majestas retrocedentes insequitur Bohemos, et hostium castris sua castra opponit , veriti hostes domini regis arma, coeperunt cum caesarea majestate de pace et concordia tractare , et quia majestati suae tractatus ille placuerat, statini, verso, ut aiunt, mantello, contra omnem charitatem, et proximi sui amorem, irrequisita regia majestate, et omnino etiam ignorante, pacem cum illis conclusit ; et mox illas paucas copias suas auxiliares , quas castris domini nostri regis adjunxerat, non sine dolo et fraude revocavit; putansque, postquam illae subtraherentur, amplius dominus rex resistere nequiret, sed confusus ac inglorius, et quasi nullam ei opem tulisset, redire cogeretur : sicque regia majestas tam magnam grandemque belli molem suam ac hostium , non sine gravi labore , expensa et periculo vitae et status , sola in campo sustinere coacta , extitit.

« Cumque divina potius clementia , quam suis adjuta viribus , contra tot hostium impetus resisteret, exercitumque illum, praeter spem Caesaris, extra usque, dominia Caesaris fugasset, et totam Austriam ab illorum haereticorum rabie liberasset, ac re optime gesta gravi tamen affecta a Caesare injuria, in patriam fuisset; dominus Caesar contra ipsam regiam majestatem, nulla suscepti beneficii memoria habita, in dominum regem , tanquam in hostem, item in regnum suum Hungariae saevire coepit, et3. . . frequenter militiae4. . . plurimas villas diripere , incendere et incinerare non erubuit.

« Coepit preterea in perniciem domini regis plurimas hinc inde

(Quam P ) * Lacune dans 1’original.

De 1 allemand sturni, assaut. 4 Lacune dans l’original.

PAPIERS D’ÉTAT conjurationes cum diversis principibus, inter caeteros vero cum domino rege Poloniæ, facere, prout de facto fecit; huncque ex amico et bono vicino fecit inimicissimum ac bostem atrocissimum. Institit etiam cæsarea majestas quod primogenitus regis ipsius Poloniæ1, contra Deum et ejus justitiam, ac contra dispositionem sedis apostolicæ, contra denique jura regiæ majestatis, quæjam majestas quidem sua in regno Bobemiæ acquisita habebat, in regem Bohemiæ, non quidem per catholicos sed per haereticos2 *, eligeretur.

« Nec haec incommoda domino nostro regi intulisse caesareae majestati satis esse visa sunt; sed explere animum, quem odio et ingratitudine plenum erga dominum regem conceperat et non prius ab injuria abstinuit, quam alterum ejusdem Poloniæ regis filium5 nepharia et scelerata arma4 induerit, iliumque cum numeroso exercitu in Hungariam ad expellendum et exturbandum inde ipsum dominum nostrum regem, et usurpandum ejus regnum et imperium, immiserit. Sed justus Dominus justitiae domini regis nostri clementer favit; nam, non sine magna gloria domini nostri regis, regisque Poloniæ immortali dedecore et ignominia, maximo etiam accepto incommodo, ipsius regis Poloniæ exercitus fusi fugatique fuerunt. Nec tamen abest quomodo majestas regia maxima fuerit affecta injuria, regnum etiam suum maximum ex lato bello cepit detrimentum.

« His cæsarea majestas et plurimis etiam aliis similibus injuriis non satiata, sed ut molestior fieret, malum malis addidit. Parabant dominæ reginæ 5 pro regio apparatu solemnes nuptias : illas etiam dominus Cæsar turbare non recubuit6: misit enim [in] viscera usque Ungariæ, et quasi usque Budam , quosdam copiarum suos vel praedones potius, qui latrociniis et excursionibus magis quam praeliis, agrum

1 Wladislas, fils aîné de Casimir IV,

roi de Pologne , devint roi de Bohème en

1 47 1 , et succéda au trône de Hongrie après

la mort de Corvin.

* Les Hussiles.

3 Casimir, frère puîné de Wladislas.

4 (Nephariis et sceleratis armis ?)

1 Catherine , fille de George Podiebrad , femme, en i458, de Mathias Corvin.

6 (Erubuit?)

omnem et omnem proximam terram popularentur, usque adeo ut regia majestas e mediis pene (ut aiunt) himenæis, et genialo llioro surgere, et arma capere ac injuriam propulsare compulsus est.

« Coacto itaque subito exercitu , hostes illos non solum repulit , sed etiam, eos fugientes insequendo, in viscera usque Austriæ penetravit, ubi plurima oppida, civitates, arces, et alia loca munita brevi tempore expugnavit. Expugnasset autem universam eam patriam, nisi preces amicorum majestatem suam, et praesertim sanctae sedis apostolicæ adhortationes et reverentia vicissent.

« Sanctissimus dominus noster, bonae memoriae Sixtus pontifex, medio episcopi Forliviensis legati sui, tunc apud caesaream majestatem agentis, et item olim reverendissimi domini Agriensis, similiter legati apud regiam majestatem , constituti , partes suas interposuit. Cujus animum, postquam regia majestas intellexit, tanquam filius obedientissimus, immemor injuriarum et caedis suorum , ad pacis et concordiae tractus descendit, et certis sub conditionibus et capitulis et obligationibus cæsareæ majestatis, quas magnificentia vestra ex litteris suae majestatis, quæ statini coram perlegentur, intelligel, omnia loca illa capta et expugnata simpliciter restituit et resignavit ; sieque tunc bellum illud finem habuit.

«Confecta itaqye pace, et percussis foederibus, restitutisque oppidis, castellis, civitatibus ac locis omnibus, quæ regia majestas bello a Caesare receperat, dominus rex in patriam rediit, hostile nihil deinceps a domino Caesare sibi parari ac perpetua quiete frui I reputans ? ].

« Sed qualiter majestas sua cæsarea promissa servaverit, nunc accipite. Confecto primo illo bello, dum regia majestas (ut praedixi) in Hungariam rediens aliis rebus suis vacat, et se accurate contra Turchos praeparat, terminus in quo cæsarea majestas, vigore foederis et obligationis suae praetactae, quinquaginta millia aureorum regiae majestati pro prima dilatione solvere debebat, adventavit, in quo licet dominus Caesar pecuniam ipsam utcumque solverit, tamen in secunda dilatione nihil omnino solvere, et neque alia quæ in conventis scripta

PAPIERS D’ÉTAT sunt observare voluit. Quin potius unquam1 terminus appropinquaret, coepit regiam majestatem novis injuriis et damnis, novisque hostilitatibus provocare et diversas copias comparare , omnibusque in rebus belli signa offendere2.

« Praeterea, ad cumulum injuriarum hoc quoque adjecit, quod predicto primogenito regis Poloniæ, quem per haereticos, in injuriam regiae majestatis, et contra jus et aequum, in regem Bohemiae, ut praemittitur, eligi procuraverat, similiter in ejusdem injuriam , regalia et investituram de ipso regno Bohemiae concessit, sicque etiam illum, attrahendo copias ejus una cum suis quas, ut praefertur, comparaverat, in Hungariam immittit et cum igne ferroque vastat et populatur.

« Nec hac injuria dominus rex motus, legatos aliquot ad Caesarem mittit, iliumque militis3 precibus rogat, hortatur, admonet, et requirit ut capitulis pacis initæ satisfaciat, et regnum suum diripi non patiatur, tantisque injuriis et damnis regiam majestatem provocare cesset, quodque commissa jubeat emendari; nihil tamen facere, et neque preces suas exaudire vel advertere voluit.

•(Novissime vero Georgium, praepositum Posonienscm, prothonotarium apostolicum, similiter oratorem misit, quem cæsarea majestas novem menses in suspenso et absque ullo prorsus responso retinuit ; tandem assiduis per eum pulsata precibus respondit in hæc verba : •• Dicatis domino regi, quod si mei nunc capiunt gallinas, sui prius ra- « puerunt boves. » Et hoc acerbo responso post novem menses illum remisit. Quo quidem responso accepto, non potuit majestas domini nostri regis se continere, quin exercitum, quem in Turchum comparaverat et miserat, revocaret, et de tutela regni et subditorum suorum , illius medio, cogitaret; bisque 4 missis ad Caesarem litteris diffidatoci is, in eum se convertit, et facile illos qui Hungariam populabantur, fudit fugavitque , et par pari referens , depulsis illis , Austriam invasit et occupavit; expertusque est jam dominus Caesar horno homini quid intersit et qui molestus magisque gravis domino regi fuerat, quid

1 (Antequam?) 5 (Multis?)

2 (Ostendere?) 4 (Itaque?)

dominus noster rex, quid etiam Hungaria valeat, faciliime vidit.

«Vienna enim, et Nova Civitate1, potioribus Austriæ oppidis, sicuti ex lege foederis illi licebat, eum spoliavit. Nec quisquam putet, quod ex Moravia et Silesia aut Lusacia,quæ Bohemorum provinciae sunt, et in quibus dominus noster rex a cæsarea majestate regalia et investituram recepisse se profitetur, auxilia ad bellum hoc conticiendum habuerit, solum et duntaxat ex Hungaria copias auxiliares, quæ Cæsarem et jus cæsareum non recognoscunt. Unde nihil omnino habet catholica majestas quod adversus dominum regem nostrum queri possit, quia suis, id est Hungaris, duntaxat armis illum superavit, et penatibus ac avitis sepulcris exuit. Voluit itaque majestas sua fidem Caesari de regno Bohemiæ et ejus provinciis praestitam, pro suo veteri instituto, et more catholici ac magnanimi principis inconcussam conservare. »

Inter alia autem, beatissime pater, hoc quoque Jauriensis dux2 et asseruit : « Profecto majestas domini nostri regis contra cæsaream majestatem , pro non solutis illis quinquaginta millibus ducatis nunquam bellum movisset, nec via armorum pecuniam banc a Caesare extorquere tentasset, nisi cæsarea majestas regna sua post confectam pacem invasisset, et dominum nostrum regem, alio intentum, impedivisset, variisque injuriarum ac molestiarum generibus provocasset. Sed postquam majestas sua ab injuriis damnisque et persecutionibus domini nostri regis cessare noluit, coactus fuit tandem dominus noster deposita nuper arma reassumere et vim repellere, atque dominia sua tueri ac defendi.

« Et licet hæc, quæ dominus meus rex recipit bello, maxima sint vicemque alterius regni habeant; attamen sua majestas quæ bella gerit ut pacem habeat, ad exhortationem et reverentiam imprimis sanctissimi domini nostri et sedis apostolicæ, prout hic reverendissimus dominus legatus, nomine suæ sanctitatis , sæpius ac frequenter institit, necnon ad suasionem illius amplissimi senatus Venetorum, quos amicorum numero jamdudum annumeravit, hæc omnia, quæ

! Neustadt, actuellement l’un des faubourgs de Vienne. — 2 (Episcopus?)

hello recipit, dimittere et restituere, salva tamen capitulorum et conventorum inter dominum nostrum regem , et cæsaream majestatem , inscriptione et continentia, est paratus; id est , modo cæsarea majestas juxta promissa et obligationes suas satisfaciat domino nostro regi : imprimis de summa capitali et expensis in praesenti bello factis ; tandem vero de damno et interesse; paratus est arma deponere, et ablata omnia restituere ac cum sua cæsarea majestate in bonam pacem, concordiam, unionem et amicitiam descendere, ac illum instar patris colere, observare et venerari. Et profecto, domine orator, dominus meus rex non tam dolet molestias et damna passum se esse a cæsarea majestate , quam illum angit quod magnam rei bene gerendæ occasionem adversus Turcborum imperium abstulerit; nec dubitasset 1 regia majestas, sicut Christianorum imperatorem justis armis superavit, sic Turchorum imperium non minus pio quam religioso bello evertisset.

« Sed Deus parcat cæsareæ majestati , qui suo sive alieno usus consilio, se ipsum imprimis perdidit et regiæ majestati, cujus gloriae visus est invidere, magnum de hostibus christiani triumphum nominis ademit , ac prope in manibus paratam victoriam exturbavit. »

His autem dictis, mox Jauriensis perlegit capitula et inscriptiones, atque etiam privilegia Caesaris, in quibus majestas sua dominum regem Hungariæ dominum Bohemiæ regem appellat , et de romani imperii electoratu, et de dicto electoratu investituram concessit.

Ad quæ dominus orator Venetorum respondit : «Ego habeo in « mandatis ab illustrissimo dominio meo, ut quod dominus rex res- « ponderit debeam dico et sine mora aliqua ad illum rescribere.

< Itaque peto quod detur copia istarum inscriptionum et capituio- « rum. » Nec aliquid ultra ad rem hanc locutus est.

Ego , pater beatissime , etsi saepius domino regi de re hac , nihil quod nunc habeam in mandatis a sanctitate vestra, sim professus, attamen quantum pro spectaculo licuit, ingentissimas gratias hujusmodi...2, nomine sanctitatis vestræ, dominio Venetorum, quod pro

(Dubitat?) 5 (Exolvi?)

veteri et laudabili illo suo instituto in partem curae et sollicitudinis ad sanctitatem vestram accessisset , quod pacem et concordiam , tam solemni legationis pompa, inter cliristianos principes, eos praesertim a quibus cæterus christianus orbis pendet, nulla laborum habita ratione , qucreret. Hortabar insuper illos reverendissimos consiliarios, uti domini regis animum ad pacem capessendam, quam semper sua majestas, in medio tot victoriarum cursu, quibus adeo decoratus incedit, pro animi sui magnitudine amplecti visa est, prosequantur et capiant; hoc praesertim tempore , quo sanctitas vestra tot laboribus, tot denique impendiis ad bellum in Turchos capessendum , si aliorum non desint auxilia ,. se accingit ; quod profecto , non minus Deo , pro cujus gloria et laude hoc bellum paratur, verum et sanctitati vestrae imprimis, quae illius vices gerit in terris, sed universo orbi christiano rem sibi gratam facere polliceat et spondeat.

Dixerat sua majestas bis ferme diebus, quibus orator iste Venetorum advenerat, quod legatus iste imperatoris Turchi ab imperatore suo habeat in mandatis , quod si nihil cum domino rege de pace, nihil de induciis efficere potuisset, hoc saltem exposceret, quod rex Hungariae acquiesceret , quod copiae suæ per suum regnum transitum, sine subditorum suorum injuria et damno, habere possent, quibus copiis Venetorum terras posset invadere, ob id quod pollicitam fidem et concepta capitula non servassent.

Quodque ut nihil foret domino * regi ob transitum copiarum suspectum , pollicetur Turchus quod regius homo cum copiis iter agat, et omnia quæ ad comeatum copiarum spectant, sua pecunia et suo sumptu velle exsolvere; expondet quod si non servaret, liceat impune domino regi copias omnes invadere et spoliare.

Institi apud majestatem suam dicere dignaretur quod ad extremum id respondisset. « Dixi , inquit , dicatis domino imperatori vestro quod prius conveniamus de damnis utrique illatis, et postea quae potero facere pro honore majestatis suæ, si non sit contra honorem meum, libenter efficiam. Expecto, domine legate, quid sanctissimus i. 5

PAPIERS D’ÉTAT respondeat; propterea non volui sibi 1 pro certo respondere. >* Laudavi majestatem suam nihil quod alienum a modestia sua foret respondisset.

Postremo dominum Colocensem 2, juxta domini regis pollicitam iidem, ad mitiorem et proximiorem locum in Vicegrado3 deduxi. Processi illi obviam et effusus mox in lachrimas et gemitus , sanctitatis vestrae clementiam implorabat. Consignarunt illum mihi custodes illi , nomine regiae majestatis custodiendum , juxta sanctitatis vestrae dispositionem et mandatum; quem nolui recipere cum neque Vienna, nec Strigonium4 foret locus ille, ut a sanctitate vestra dixi me sigillatimi habere in mandatis. Nec5 tantum volui ut pro meo arbitrio locus daretur idoneus, et caetera quae usui esse possent pro modo fortunae et temporis. Est tamen corpore sanus et incolumis , et praeter ventrem grandiorem, ab illo, ut dicunt, qui hominem norunt, non est immutatus.

Habuit subinde maximas sanctitati vestrae gratias, servulo suo prodesse tandem memor fieri voluisset. Petiit insuper capellanum unum et puerum unum dari sibi in custodia comites. Hoc cum a rege petiissem, perbenigne concessit eos, tamen quos ipse eligeret; veritus, ut sua majestas dicebat, hominis in efficiente linguam, quam male, ut dicit, compescit : plenus animo ac fiducia plenus loquitur archi episcopus , nec flectit animum , sed turgidum et durum nescio quod super fortunae et temporis modum loquitur, servitia et labores annuens suos.

Demum ille, me adhortante et in spem erigente, tandem dixit quod in judicium cum domino suo descendere non vellet. Voluisset mecum clam loqui ; sed putavi consultius fieri, ut nihil nisi palam cum illo agerem.

Ille Thomas Dragi , ut ex bono loco accepi , priusquam ad sanctitatem vestram venerit, Camerinum ad concessit cum illo Cintio Anconitano; nescio quid id sit, quod et nuncii domini de Camerino

châleau fort et bourg , près de Bude.

4 Gran, ville de Hongrie.

5 (Hoc?)

1 (Eli?)

i Colocz, viEe épiscopale de Hongrie.

5 Visigrad ou Plindenbourg , ancien

huc venerint et rursus dominus rex Romam missurus nuncios suos etiam per Camerinum iter egerint. Alia non sunt quae scriptura digna putaverim. Optime ac felicissime valeat sanctitas vestra cujus sanctissimis pedibus humillime me commendo. Ex Buda, prima junii MCCCCLXXXVIIII.

Sed ego dum has litteras claudo, venit nuncius qui sanctitatis vestrae brevia defert. Legi illa, ut par est, reverenter, atque ipse ego ad manus suae majestatis detuli, quae etiam me presente legi jussit, et mox cum ea quae continebant audivisset, praelatos qui ibi aderant, jussit abire : « Et vere, inquit, domine legate, ego intelligo in quem finem dominus sanctissimus hæc scribit , sed ista non dico eo animo quod velim legato domini sanctissimi respondere. Sua sanctitas vult decimas habere; vero non habebitis, ego scio quid loquar. Dicit sua sanctitas quod magnam habet cum soldano 1 intelligentiam ; quam sua sanctitas habeat , et per istam crucem 2, quam utroque indice admoto fecerat, si portabitis illum Turchum3 per mare, ego portabo fratrem suum Turchorum imperatorem per terram in Italiam; vos videbitis, inquit. » Cui respondi : « Nescio, serenissime rex, quorsum sua sanctitas scribat hæc, nisi ut communi consilio potentatuum Christianorum bellum in Turchos decernat; sed si decimas vellet habere , non videtur majestati vestrae necessarium fore? Tanta enim res, tanta belli moles sine pecuniis, quæ bellorum nervi sunt , incohari , vel absolvi non potest. Nec puto quod majestas vestra bella quæ gessit sine pecunia absolvere vel incohare potuerit; sed pro Deo dignetur, quod non faceret, non dicere. Fuit hactenus majestas vestra murus et antemurale christiani nominis; curtam propere vult de domino nostro et ejus consiliis male sentire , qui nil nisi communi potentatuum Christianorum consilio bellum indicere parat? et quantum mihi pro ingenii tenuitate licet colligere, bellum hoc quod sua sanctitas indicere parat, aut classe aut terrestri exercitu fiet. De alterutro modo, legati Christianorum potentatuum, quos ad se

3 Allusion à Zizime, frère du sullan Bajazet.

1 Sultan.

2 Croisade.

vocal dominus noster, apud suam sanctitatem discutient; et si classe agendum erit, etiam communi consilio decernetur quis classis futurus sit praefectus ; si terrestri exercitu , etiam mature decernetur per cujus provinciam et terras, et , quid scit majestas vestra, forte omnium erit consilium quod majestas vestra, tam ratione militiae suae quam regnorum situ, ad invadendum Tureum, commodissime bellum hoc conficiat. Sed ego puto, serenissime rex, quod terrestris exercitus sine classe , aut classis sine terrestri exercitu , huic negotio non sit satis, sed utrumque requiratur; nam si terra agendum erit, classis est necessaria ad hostium incursiones propulsandas , quas mari forte facerent adversus christianos , ut illorum vires diverterent , et e converso. »

Et cum in hoc sermone utrinque multa dicerentur, respondit sua majestas : «Vere sunt magna ista quae, sicut dominus sanctissimus commemorat, fecit sedes apostolica; sed ego volo scribere ad suam sanctitatem, et videbit quod non sunt inferiora quæ ego et majores mei fecimus.

« Quantum ad deliberandum de isto bello , ego hoc negocium committam oratoribus meis , qui sunt in curia apud suam sanctitatem. De pace et concordia inter me et alios cum quibus ego haberem differentias, in quibus sua sanctitas pollicetur concordiam facere, ego habeo sanctitati suæ gratias, et credatis, domine legate , quod ego nunquam alicui damnum intuli vel injuriam , nisi cum fui provocatus, quia putavi quod tunc liceret mihi ut injurias propulsarem et me defenderem, et tunc male evenit illis qui mihi injuriam fecerunt.

« Et postquam sua sanctitas scribit de differentiis componendis, sciatis, domine legate, quod nunc sum advisatus quod rex Poloniae et rex Bohemiæ fecerunt unam confederationem inter se contra statum et personam meam; et ego ne sim solus, volo etiam confederationem facere cum quibus possum , ne isti noceant mihi : et certe non multum miraretur, quia est pater et fdius , sed quod expresse nominaverunt contra personam et statum meum. Hoc facit ut ego

cogitem de amicorum confederati one qui mihi auxilium ferant. » Nec mora, instructiones exhibuit qui in illicito stupore 1 fuerant , de quibus quod copias daret est pollicitus.

Cui respondi : «Serenissime rex, non possum nisi dolere quod aliqua emergant quæ vestram majestatem habeant turbare, hoc praesertim tempore, quo dominus noster bellum hoc in hostes christiani nominis justissimis armis parat indicere. Puto non ab re esse suae sanctitati significare, et si quid interea videatur majestati vestrae quod opera mea ad pacem fieri possit, illam polliceor et spondeo majestati vestrae. Nec a modesto videtur distare quod majestas vestra auxiliares amicos sibi quaerat associare , quibus illorum regum vim et injuriam, si inferre illam vellent, propulsare possit, modo auxilia talia sint et ab illis proficiscantur, .quorum religionem , si non societatem , non aspernantur 2, aut vitare deberet majestas vestra. » Haec, pater beatissime, de Turcho loquebar; subdidit protinus sua majestas, et maligno visu laetus : « Domine legate, rex Poloniæ etiam non curat vel aspernatur religionem auxiliorum suorum; immisit in regnum meum Tartarorum et haereticorum copias ad praedam et populationem faciendam. Cur ego non Tureorum petam auxilia? Illorum societatem petere me oportet qui utiles ad propulsandam vim , quam parant isti pater et filius , esse possunt. »

Reverendissime pater, intueor hunc dominum regem anxium et qui animo omnino concepisse videtur, quod sanctitas vestra bellum hoc classe sit indictura, eamque3 ad commodum et gloriam Venetorum factura sit, quodque amplius est, si Torinus Tureus in classe ponatur, Venetos.4, quos futuros praefectos classis putat, in bellum contra Tureum non proficiscentur, sed privata aliqua commoda, et privatas eorum passiones ulcisci intendent. Quo fit , ut plurimum verear, ne scandalum aliquod rex ipse facere cogitet. Dixerat enim mihi quod oratorem Turei dudum a se mittere volebat , nec adhuc dimisit et adhuc hic moram ducit, nec de societate cum Tureo ineunda clam

1 ( Quæ in indicato tenore erant ? )

2 (Aspeme tur ?)

5 ( Idque ? )

4 (Veneti?)

rogitat, sed palam et ingenue se facturum, inter loquendum cominatus est.

Quare , sanctitati vestrae supplico , pro sua divina prudentia , ut consuevit , optime consulat et disponat.

Agitur, ut audio , de sufficiendo hunc naturalem domini regis lilium1, ut patri in regnum succedat; ea2 tamen ex levi nescio qua fama mihi auditur; habet tamen illum in magno honore et statu quem salutari et revereri pro primogenito cupit et mandat.

Venit, ut audio nunc, orator quidam ducis Mediolani , parvo tamen apparatu, ut sponsalia illa concludat, vel hunc recipi a baronibus in regni successorem videat.

Ad regem Poloniae dominum Tagrabiensem, oratorem suum propediem mittendum, dominus noster rex designavit. Forte interse concordabunt, quod Deus faciat pro sua clementia.

De domino Colocensi expecto a sanctitate vestra audire quid illa me facere velit.

De Anconitanis rursus, cum domino rege, sermonem intexui. Perstat in proposito , quod domino Thomæ Dragi rem delegaverit, ut omnia faciat quae sanctitas vestra fieri mandat , modo sanctitas vestra per unum breve Anconitanis errata , quoad hanc causam , contemplatione suae majestatis, indulgeat et remittat, et nunc idem pollicetur scribere et sanctitati vestrae, etThomae oratori. Recessit tandem orator iste Turchi, et ut mihi auditur etiam, dominus rex oratorem suum propediem mittet ad Turchum. Puto, pater beatissime, quod majestas sua inter spem et metum naviget , et pedem unum in duobus calceis habere velit ad effectum ut videat quid sanctitas vestra de isto Turcho , quem in palatio observat , statuat et decernat, ut si forte dandum illum in classem Venetorum statuerit, illico cum Turco fodera jaciat; nec valeo majestati suæ suadere quod non solius dominii Venetorum exquirendum sit consilium , sed majestatis suæ praecipue , ac cæterorum christiani nominis potentatuum , habenda

1 Jean Corvin, que ses partisans cher- de Hongrie après la mort de son père, chèrent inutilement à élever sur le trône 2 (Id?)

sunt vota. « Sit, quæso, boni animi majestas vestra, quia videbit quod dominus noster nihil a modesto alienum , nil denique quod sanctitatem suam et sedem apostolicam non deceat , decernet. — Ego dico vobis, domine legate, inquit, dominus sanctissimus de isto Tureo non potest facere nisi quantum rex Francise mandat, et eum isto pacto recipit; cum et solum istud negocium est in manu de Balua1, et ipse totum gubernat, licet rex Francise esset bene contentus quod veniret ad manus meas. » Dixi : « Serenissime rex, non sunt mihi nota ista particularia, ut illa dicit. Ego puto quod dominus noster liberum habeat de illo Tureo arbitrium ; set sua sanctitas cupit Christianorum vota audire , quo melius et consultius de bello indicendo deliberet , et meminisse dignetur majestas vestra quod dominus noster plurimum adhortatur illam ne tantam fidem præstet delatoribus qui cupiunt semper scandala incitare. — Non credatis, inquit, domine legate, ista quæ loquor non veniunt de illo quem vos putatis; aliunde ego habeo. Et ex bono loco. » Ostendit sua majestas dudum binas litteras soldani, in arabico et turco sermone scriptas, et modeste a me pulsatus quid litterae dicerent, velut obaudiens, alio sermone divertit.

Venerunt ad me ex Bohemia certi patres minores de Observantia, qui centum fratrum oratores se dicunt , et a me petierunt ista sibi concedi, super quibus volui sanctitatem vestram consulere, cum dudum noverim sedi apostolicae speciali reservata.

Subinensis2, Agriensis, Tagrabiensis 3 et Cenadiensis4 petierunt a me consilium , quod de uxoribus quarum mariti , aut de maritis quorum uxores hostium Tureorum servi forent, quorum aliqui et aliquæ de facto nova$ insuper ducunt uxores aut maritos et in concubinatus vivunt, an illis ecclesiastica sacramenta danda forent, si nolint a concubinatu discedere? Allegant , ut isti domini episcopi referunt , grave esse quod ab ecclesiasticis sacramentis fiant alieni, attento quod nulla eorum vel earum culpa apud hostes maritus vel uxor detineatur, et

1 Jean , cardinal de la Balue. 3 Tagraba , ou Agram , autre ville de

2 Peut-être Sabaria , Stein-ani-Anger, Hongrie.

ville de Hongrie. • 4 Chañad , ville de ce royaume.

cum maritis uxores , aut uxoribus maritos redimere facultas non sit , et carnem continere non valeant ; si sacramenta denegentur, minantur se adTurcos migraturos; et, ut novit sanctitas vestra, facilis Ungaris et Slavis ad Tureos est transitio. Ad sanctitatem vestram bos tam graves casus remittendos censui, quia si non sit culpa, tamen est causa.

Venerunt duo nuncii domini Maximiliani \ levi tamen apparatu , ut vix quinque aut sex secum habebant. Pararunt 2 mandatum domini Maximiliani , in quo profitetur se a Caesarea majestate patre suo habere plenam potestatem inducias prorogandi. Voluit dominus rex, pro sanctitatis vestræ reverentia , [ ut ] tractatui sæpius discusso adessem, et quia mandatum , quod primo exhibuerant , satis leve fuerat vel difficultatem habere videbatur, dominus rex remittendos et excludendos nuncios, si aliud non haberent mandatum, censuit; sed ubi apud eos arctius institum est, plenius mandatum exhibuerunt, ac spoponderunt dominum suum habiturum ratum quicquid, super mandatum , dominus rex concludi in treguis voluisset ; sic que ad sex menses induciae sunt prorogatae, ac hodie qua sacratissimi corporis Christi celebritatem colimus , inter laetaniarum solemnia , D. Jauriensis inducias publicavit, adjiciens dominum regem imprimis , ob sanctitatis vestræ reverentiam et adhortationem, et Maximiliani complacentiam fecisse; quodque amplius est, D. Jauriensis, serenissimi regis jussu, omnium animos in spem maximam erexit, ut si pacem fieri contingat , vires regni et arma omnia in bellum , quod Tureus indicit, ex nunc convertet. Et profecto, beatissime pater, dominus rex longe mitius se habuit, et mitiores, ut dicunt, oídas, id est pecuniarum tributa imposuit urbibus Austriæ quæ restant bello occupanda, quam alias cum catholica majestate egerit. Quod totum et sanctitati vestræ , et Maximiliano tribuisse profitetur. Est quoque in induciarum capitulis illud , ut dominus rex diem dicat et locum quo Maximilianus ad superiorem ascendat Germaniam , ad colloquium cum domino rege de pace acturus; putant qui recte sentiunt pacem concludi debere. Amat enim dominus rex dominum

1 Fils de lempereur Frédéric III. 2 (Præsentarunt?)

DU CARDINAL DE GRANVELLE. h 1

Maximilianum, seque facere posse1 cum illo componere 2 negotia hæc profitetur. Quod de patre, aliter longe est; detestatur illius desidiam , infidelitatem et ingratitudinem, ac repuerascentis senis mobile et varium ingenium.

Habui ego publica concione, nomine sanctitatis vestrae, suae majestati ingentissimas gratias, quod ad inducias primo, mox ad pacem quæ mutuo colloquio sperabatur, animum inclinasset. Laudavi insuper suam majestatem, quod non minus devote quam reverenter, et monitiones et adhortationes sanctitatis vestrae, ut catholicum decet principem, audiret.

Debet profecto sanctitas vestra majestati suae plurimum , quæ etsi ad hanc rem a me, qui nullum ad rem hanc petendum mandatum habebam, pulsata non fuit, attamen publice majestas sua professa est se ob sanctitatis vestrae reverentiam facere, ac omnem exercitum, quem ex Silesia et Lusatia ad bellum hoc nuper eduxerat, alio convertit. Composuit enim Yaradinus, qui nuperrime rediit, rem omnem quæ dudum fuerat , cum marchione illo Brandenburgensi et ducibus illis de Saxoniaet Bohemis omnibus, qui a majestate sua defecerunt, non sine domini regis commodo, gloria et honore, ut Yaradinus dicit.

Quare supplico sanctitati vestrae humiliter, ut ipsa quoque animum ad ea quæ domino regi ad gloriam sunt et honorem, ut facere consuevit et aliis suis ad me litteris professa est, inclinet, ac suis litteris majestatem suam, pro tam religioso et pio desiderio in sanctitatem vestram , commendet et laudet. Hic jam nihil hostile suspicamus, et praeter arma quæ majestas sua in Carinthios etStyrios , qui treguas violarunt, movit, nihil auditur, nec pro illis oratores isti verba faciunt , sive quod juxta3 arma rex moverit in eos qui, fide fracta, in causa sunt quod bello et armis lacessantur, sive «quod non habeant in mandatis.

Occupavit jam dominus rex, nullo resistente, certa oppida cum arcibus, et victoriam prosequitur; nec quisquam fert opem, nisi quantum ope castelli aut murorum obsidionem pati possunt.

1 (Posse ut?) — 1 (Componeret?) — * (Justa?)

Subinde cum litteras claudere instituissem, volui dominum regem alloqui, ut si quid foret ulterius, litteris mandare possem, et de industria repetito sermone de isto Tureo quem sanctitas vestra servat , quod magnam scilicet foret huic bello , quod sanctitas vestra parat , allaturus utilitatem : « Domine legate , inquit, de isto Turco non est opus ulterius cogitare; orator soldani, qui est Romae, supplicavit domino sanctissimo, pro parte istius Turchi, quod sua sanctitas sit contenta recipere a soldano ducenta millia ducatorum , et quod eum det ad manus soldani , et sua sanctitas fuit contenta ; sic misit unum hominem ad Rho dum, sub pretextu quod pro aliquibus fratris1 religiossimis Rhodiensium vadet ad Rhodum, sed inde, mutatis vestibus, ibit ad soldanum pro compositione istius pecuniae et aliarum rerum. Ego , inquit , bene credo quod faciet magnum bellum contra fratrem suum Magnum Tureum ; sed dominus sanctissimus deberet cogitare quod soldanus et ille Tureus ambo sunt infideles , et si isti fiant magni, erunt maximi inimici fidei nostrae , et si vincet iste Turcbus, qui nunc est captus, credatis, domine legate, quod nos habebimus duriorem inimicum quam istum Magnum Tureum.

«Item dominus sanctissimus nunc alium hominem suum mittit, mutatis vestibus, ad Magnum Tureum. Nescio tamen, inquit, pro qua causa; quantum autem deceat unum papam ista facere, sua sanctitas, quae prudentissima est, potest melius considerare, et quid sint dicturi alii christiani principes quando ista audierint. »

Dixi: « Serenissime rex, hæcsunt mihi omnia incognita, nec possem credere quod sua sanctitas, quae per suas litteras omnium potentatuum exquirit oratores, ut communi consilio rem decernat 2, quod tam propere voluisset rem concludere, et non videtur mihi verisimile quod pro ducentis ¿nillibus... 3 hoc factum sit; nam meminisse potest majestas vestra, quod alias ego ad dominum nostrum scripsi, quod soldanus olferebat sexcenta millia, quare nunc pro ducentibus millibus? Tamen quando hoc foret quod dicit majestas vestra, forte ista ducentam illia volet sua sanctitas pro isto bello parato contra Tureos. »

1 (Fratrum?) — (* Decernant?) — 5 (Ducatis?)

« Domine legate, inquit, si non scit hoc prudentia vestra, scio ego et forte quod plus sunt; sed de ducentis millibus ego sum bene certus. Et non credatis, inquit, quod sua sanctitas velit pro isto bello, sed vult pro bello quod intendit facere contra regem Neapolitanum 1 ; et jam sua sanctitas est deliberata, in mense augusti proximo, eum excommunicare et certa alia facere contra eum. Ego, inquit, pro honore meo non possum eum relinquere, et credatis, domine legate, quod ista res habet majorem caudam quam credatis, et faciet tantum ignem quod sua sanctitas non poterit extinguere cum voluerit. »

« Serenissime rex , inquam , haec omnino sunt incognita et nunc primum audio; imo quando discessi, videbam sanctitatem suam satis ad pacem inclinatam, et inibi commiserat quod cum majestate vestra facerem , ut illa partes suas interponeret et regem Neapolitanum adhortaretur quod capitula et conventa servaret, cum nullum adhuc servare voluisset. Et credat majestas vestra quod mirum est illius domini regis ingenium, qui nunquam fidem servat; tamen nescio quid ad hoc respondeam, cum nihil hactenus audiverim. »

« Domine legate, inquit, omnes nos amici sui hoc dicimus, quod rex Neapolitanus nunquam servat fidem. Tamen dominus sanctissimus ipsemet est in culpa : a principio quando vos, domine legate, venisti, ego incœpi super hac re laborare, et scio quod illud, quod promisisset, quod manus mea vellet, nollet ipse servasse. Immo dominus rex non libenter audiebat quod ego me interponerem, quia forte non intendebat servare quod promittebat; sed sua sanctitas istam rem commisit Laurentio de Medicis, postea domino Ludovico, postea Venetis. Quandó ego audivi hoc, nolui me impedire. Dominus sanctissimus isto anno effecit quod dominus Ludovicus erat jam confœderatus cum sua sanctitate et deseruerat regem Neapolitanum; sed ego tantum feci quod concordavi eos, et hoc forte sua sanctitas ignorat.

“ Praeterea ego audivi, inquit, quod isti Veneti fecerunt querelam contra me ad suam sanctitatem, quod illum dominum de Came-

Fertlinand I", de la maison d’Aragon, mourut en 1494, après un règne de trente-

fils naturel du roi Alphonse, dit le Sage. Il six ans.

riño ego conduxi ad stipendia mea, et quod in capitulis ego promisi sibi1, quod pecuniam, quam isti Veneti debent illi domino de Camerino, per vim solvere faciam. Ego, inquit, possem per Deum jurare quod non modo hoc non est expressum in capitulis, sed hoc nunquam scivi, nec unquam de hoc fuit mihi factum verbum. Est verum, inquit, quod postquam ego vidi quod dominus noster vadit ad istas suas passiones et non vult pacem habere cum rege Neapolitano, non possum cum honore meo relinquere eum. Ego consideravi, inquit, quod melius est quod ego habeam gentes de Italia et cum minore impensa quam mittere hinc; et propterea conduxi eum dominum de Camerino, qui vadat in auxilium ipsius regis, quando sit opus. Sied ego credo, inquit, quod intra paucos dies habebo novum, quod marchio Mantuanus erit ad stipendia mea. »

Dixi : « Serenissime rex , de rebus italicis ego possum liberius loqui , quia Italus sum. Ille dominus de Camerino est subditus romanæ ecclesiae, et non puto quod audeat arma sumere, ubi senserit dominum nostrum habere interesse; et quid putat majestas vestra, quod ille sit? praeter montes niliil habet : bene puto quod in illis montibus aliquid posset, quia habet, ut dicitur, pedites sagittarios bonos, sed extra eorum loca et montes, praeter istos qui dicuntur Cerretani, qui portant falsas indulgentias, nihil habet, nec aliquid valet; sed credat majestas vestra quod adhuc de illo dictura est : Curva lia olas visit 2. » Et ulterius ad rem non est locuta.

Audio quod ad vm septembris sua majestas diem dixerat, quo ad colloquium de pace tractanda cum Maximiliano convenient; et nescio quo levi murmure mihi refertur, quod isti nuncii domini Maximiliani domino regi spem dederint, de fdia Maximiliani3 quæ in Gallia est, quod matrimonio cedet huic naturali lilio regis. Alii referunt de fdia regis Neapolitani , et hoc dominæ reginae 4 in-

1 (Illi?) nand Ier, roi de Naples, et seconde femme

! (Curva via aulas visit?) de Mathias Corvin. Sa niècelsabelle épousa,

Marguerite d’Autriche. en 1489, Jean Galeaz Sforce, duc de Mi-

* Béalrix d’Aragon , fdle de Ferdi- lan.

ventum est , ut turbet nuptias istius sororis ducis 1 * Mediolani.

Praeterea, ut audio, brevi dominus rex gubernationis regni Ilungariæ titulum huic filio suo dabit, ac jurari in regem, ut post ejus obitum, in regno succedat. Efficiat optime ac fcelicissime valeat sanctitas vestra, cujus sanctissimis pedibus humillime me commendo. Ex Buda, vigesima quinta junii mcccclxxxviiii.

Sanctitatis vestrae ,

Humilissimus servus.

Page 1