‹ Paris et ses historiens aux XIVe et XVe siècles;Chapitre 173 sur 221 · SALA · texte numérisé non relu

SALA

/4q5 Aula est praeterea castri pulcherrima, namque Quinquaginta pedes lata est, et longa ducentos; Quam super alta manet testudo, cuique fenestree Et multae et magnœ clarissima lumina prœstant. Quatuor hase in se forma prœstante caminos Gontinet, in varia murorum parte locatos; Quorum sunt bini fabricati ex ordine pulchro In capite ipsius aulœ; quibus imminet alta Orchestra, eximiam mire confecta per artem, Et variis signis variisque ornata figuris. 5o5 Quodque magis miror, tam docti facta magistri

Cuncta fuere manu, quod, ni michi lumina testes Essent, vix unquam potuissem credere frondes Arboris et fructus, uvas et plurima parvi Gorporis, in petra sculpi sic posse rigenti. 5io Illinc cum nymphis dominique virique potentes , Semoti a populo, possunt spectare choreas Et ludos, si qui tota celebrantur in aula. ,

NOVEM PROBI.

Adde novem veterum fama praestante virorum . Nomen apud Gallos clarœ probitatis habentum , Hlic compositas ex petra albente figuras. Ex quibus existunt Judea ab origine nati Très domini : Josue, Judas Machabœus, et ipse David; très autem gentilis sanguinis : Hector Trojanus, Cœsar Romanus Jullius, atque Magnus Alexander; très vero Régis Olimpi, Qui fuit ob nostram passus tormenta salutem, Excoluere fidem, certe meliora secuti :

Arturus rex, et rex Magnus Karolus, atque Is qui pro Christo postremus subdidit urbem Jérusalem, œterno Gothofredus nomine dignus.

LODOYCUS, DL'X AURELIANENSIS.

Addidit his genitor nostri hujus principis, héros Summae virtutis, Lodoycus. munera longe Promeritus famœ, qui non mediocriter auxit Hoc castrum .

Page 1