COMPENDIUM
Et burgum taceo cui dant Compendia nomen, Cujus agros pingues bona copia reddit aquarum. Hic est ex pauco factus sacer annulus auro 775 Qui Christi matris digitum circumdedit almae, Quodque caput sanctum texit vellamen eidem, Multae et relliquiae quas est mora longa referre.
LANUM.
Transeo Lanensem mirandi roboris urbem,
Quae, quamvis illam circumdent undique campi 780 Fecundi et rerum cunctarum pene feraces,
Est fundata tamen mediocri in monte , decenter
Vitibus et patris munito munere Bacchi.
Unde nichil mirum si prisco tempore sedem
Gallorum reges illic habuisse feruntur.
785 Hic est praeclarum templum quod praesidet urbi,
Cujus mirandam non possem expromere formam.
Nec procul hinc, omnes Gallorum nota per oras.
Laeticiœ matri sunt templa dicata Mariae,
Quae facit assidue miracula clara per orbem.
SUESSIO.
790 Urbem praetereo cui suavis sessio nomen
Praebet, et hanc placidus mediam perlabitur amnis. Quem reor illius fecundam reddere vallem. In cujus rippa, quod toti praesidet urbi, Quamvis exiguum , tamen est mirabile castrum
79r> Aurelianensis domini, tam robore mûri
Quam forma prœstans, et magna laude ferendum. Ut sileam templum formée prestantis, et almi Sebastiani corpus, quod habetur ibidem, Et tôt relliquias, ut possit nemo referre.
AMBIANUM.
800 Praetereoque urbem cui clarum nomen ab amnis Ambitu positum fuit, in qua nii magis ipse Egregium vidi, quamvis non pauca relatu Digna et laude forent, quam templum antistitis urbis :
COMPIEGNE.
Je ne dis rien de cet autre bourg qui tire son nom des chemins de traverse et dont une grande abondance d'eaux rend les champs fertiles. Là se voient et l'anneau sacré fait d'une petite lame d'or, qui entoura le doigt de l'auguste mère du Christ, et le voile qui couvrit sa tête sainte, ainsi que beaucoup de reliques qu'il serait trop long d'énumérer (2).