DE AULIS CAMPELLORUM ET DE ALIIS DOMIBUS PARISIUS
Ista si quidem jocunditatis amenissime mansio letabunda, sub inestimabilium preciosorum gazopliilaciis permaximis, cunctas et universas jocalium species, in domo Aule Campellorum vocata, présentât. Ibi nanique, si facultat.es tibi suppetunt et vo-limtas, emere poteris omnia gênera ornamentorum, que sagacissima factive rationis industria, ut lacune desideria compleantur, deproperat excogitare. Istorum autem generum singulas velle specialissimas species describere, forsan hoc opus tante prolixitatis dispendio prolongaret, quod et in lectoris anima generaret fastidium, et sui actoris ignaviam, propter impossibilia sibi querere insinuaret. Hoc tamen prorsus nolo tacere quod, in quibusdam inferiorum partium illius foralis domus, ofïeruntur, quasi sub innumeris congeriebus et cumulis, panni pulcri, puïcriores et pulcherrimi ; in aliis autem forrature(2) décentes, hee quidem ex animalium pellibus, ille vero ex sindalis (3) constitute; alie quoque ex ceteris delicatis et extraneis materiebus facte sunt, quarum propria nomina latini ydiomatis michi fateor esse ignota. In superioribus vero illius edis partibus, que ad modum unius vici mirabilis longitudinis ordinate sunt, pretenduntur specialia particularum humani corporis paramenta; pro capite quidem corone, serta et mitre ; discriminalia quoque eburnea pro capillis; spécula pro oculis(4); cinguli pro lumbis; burse pro lateribus; cyrothece pro manibus; monilia pro pectore ; ceteraque talia de quibus nominum latinorum penuria, magis quam visive cognitionis defectus, me tacere compellit. Sed, ut illa politorum corporum refulgentia creberrima, quorum secundum individua numerus infinitus complemento profunde et dearticulate narrationis obsistit, saltim in aliqua superficiali summa, tangere se permittant, liceat ita proponere : In illis foralibus locis, procedentium visibus tôt et taies sponsalium jocunditatum ac festivitatum celebrium varie decorationes arrident, ut, una série semiplene prospecta, impetus desiderii mox festinet ad alteram, et, tota longitudine pertransita, insatiatus resumende oblectationis affectus, non solum semel neque bis, sed quasi infinicies, ad principium reflectendo, si ratio sibi crederet, inspectiones faceret iterare.
(1) Cette leçon est celle du manuscrit de Vienne. Le manuscrit de Paris, à peu près indéchiffrable en cet endroit, semble porter, impossibikm quœshum, ou impossibilium sibi quœsitum; ce qui revient au même pour le sens.
(2) Forraturk , pellitium quo cestis ornatur, vel eliam id quo aîiquid rmmitur et farcilur. (Du Gange, t. III, p. 372, e'd. Henschel.)
(s) Étoffes de soie. (Voyez duCange, Gloss. med. ci inf. latin, au mot Cendalum.)
(4) Spécula pro oculis. Dans la première édition de cet éloge, nous avions traduit ces mots par besicles pour les yeux; mais les bésicles, d'une invention moderne en i3-2 2, ne devaient pas être encore assez répandues pour se trouver aux Halles des Champeaux. Ces mots, au milieu d'une énumération d'objets de toilette et de luxe, semblent devoir être mieux interprétés dans un sens analogue à celui des expressions qui les précèdent et les suivent.