‹ Petit cérémonial selon le rit romain [microforme]Chapitre 139 sur 191 · PSAUMES PARTICULIERS POUR LES VEPRES DE CERTAINES FETES · texte numérisé non relu

PSAUMES PARTICULIERS POUR LES VEPRES DE CERTAINES FETES

Psaume 115.

Credidi propter quod locutus sum : * ego autem humiliatus sum nimis.

Ego dixi in excessu meo: * Omnis homo mendax.

Quid retribuam Domino, + pro omnibus quæ retribuit mihi? . ù

Calicem"salutaris accipiam ; * et nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus : * pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

‘ O Domine! quia ego servus tuus, + ego servus tuus,

et filius ancillæ tuæ.

Dirupisti vincula mea : * tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; ‘in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.

Gloria Patri, etc.

Psaume 116.

Laudate Dominum omnes gentes, * laudate eum, omnes populi.

Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, * et veritas Domini manet in æternum.

Gloria Patri, etc.

Psaume 119.

Ad Dominum, cum tribularer, clamavi ; * et exaudivit me.

Domine, libera animam meam à labiis iniquis: * et à lingua dolosa.

Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi, * ad linguam dolosam ?

Sagittæ potentis acutæ, * cum carbonibus desolatoriis.

Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar ; * multum incola fuit auima mea.

sumu;

facere Ma lætan Cor rens il Qui Eu Ver mani] Glo

Page 1