PRES
em humi-
nendax, e retribuit
)omini innlo ejus : * ejus.
rvus tuus,
stiam lau-
nis populi Terusalem.
eum, om-
dia ejus, *
et exaudiis: *età
A linguam
ssolatoriis.
bst ! habia fuit aui-
Cnm his qui oderunt pacem, eram pacificus: * cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
Gloria Patri, etc. Que
Psaume 121.
Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: * in domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri, * in atriis tuis, Jerusalem.
Jerusalem quæ ædificatur ut civitas, * cujus participatio ejus in idipsum.
Iluc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, * testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
Quia lilic sederunt sedes in judiciv, * sedes super domum David.
Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem : * et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua, * et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos, et proximos meos, * loquebar pacem de te.
“ds domum Domini Dei nostri, * quæsivi bona
tibi.
Gloria Patri, etc.
Psawme 125.
In convertendo Dominus captivitatem Sion, * facti sumus sicut consolati.
Tunc repletum est gaudio os nostrum, * et lingua nostra exultatione.
Tunc dicent inter gentes: * Magnificavit Dominus facere cum eis.
Magnificavit Dominus facere nobiscum, * factisumus lætantes.
Converte, Domine, captivitatem nostram, * sicut torrens in austro.
Qui seminant in lacrymis, * in exultatione metent.
Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. |
Venientes autem venient cum exultatione, * portantes manipulos suos.
Gloria Patri, etc.
PSAUMES POUR LES VÊPRES Psaume 126.
Nisi Dominus ædificaverit domum: * in vanum laboraverunt qui ædificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem; frustra vigilat qui custodit eam.
Vanum est vobis ante lucem surgere : ” surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum: * ecce hæreditas Domini, filii; merces fructus ventris.
Sicut sagittæ in manu potentis: *ita filii excussorum. L
Beatus vir, qui implevit desiderium suum ex ipsis ; * non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.
Gloria Patri, etc.
Psaume 127.
Beati omnes qui timent Dominum, * qui ambulant in viis ejus.
Labores manuum tuarum quia manducabis : * beatus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis abundans, * in lateribus domus tuæ.
Filii tui sicut novellæ olivarum, * in circuitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicetur homo, * qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion: * et videas hona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
Et videas filios filiorum tuorum, * pacem super Israel.
Gloria Patri, etc.
Psaume 129.
De profundis clamavi ad te, Domine: * Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes, in vocem deprecationis meæ.
Si iniquitates observaveris, Domine ; * Domine, quis sustinebit ?
Quia apud te propitiatio est ; «et propter legem turm sustinui te, Domine.
um Jaboa vigilat
ite post-
\æreditas
EXCUSSOce ipsis ; * porta.
bulant in
, * beatus
nine, EX-
ecationis
Sustinuit anima mea in verbo ejus: * speravit anima mea in Domino.
À custodia matutina usque ad noctem, * speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia ; * et copiosa apud eum redemptio. Û
Et ipse redimet Israel, * ex omnibus iniquitatibus
ejus.
Gloria Patri, etc.
Psaume 131.
Memento, Domine, David, * et omnis mansuetudinis ejus.
Sicut juravit Domino: * votum vovit Deo Jacob.
Si introiero in tabernaculum domus meæ, * si ascendero in lectum strati mei ;
Si dedero somnum oculis meis, * et palpebris meis dormitationem. |
Et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, * tabernaculum Deo Jacob.
Ecce audivimus eam in ‘Ephrata: * invenimus eam in campis silvæ.
Introbimus in tabernaculum ejcs: * adorabimus in loco, ubi steterunt pedes ejus.
Surge, Domine, in requiem tuam, * tu et arca sanctificationis tuæ.
Sacerdotes tui induantur justitiam; * et sancti tui exultent. ;
Propter David servum tuum, * non avertas faciem Christi tui.
Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam : * de fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Si custodierint filii tui testamentum meum, * et testimonia mea hæc, quæ docebo eos ;
Et filii eorum usque in sæculum : * sedebunt super sedem tuam.
Quoniam elegit Dominus Sion : * elegit eam in habitationem sibi.
Hæc requies mea in sæculum sæculi : * hic habitabo, quoniam elegi eam. .