‹ Précis d'un cours sur l'ensemble du droit privé des romainsChapitre 152 sur 262 · LIVRE HE. BIENS. SECï. II. CRÉANCES. § ISO · texte numérisé non relu

LIVRE HE. BIENS. SECï. II. CRÉANCES. § ISO

Item exercitor navis, aut cauponce, aut stabuli, de dolo aut furto, quod in nave, aut in caupona , aut in stabulo factum erit , quasi ex maleficio teneri videtur, si modo ipsius nullum est maleficiura, sed alicujus eorum , quorum opéra navem, aut cauponam, aut stabulum exerceret. Quum enim neque ex contractu si t adversus eum constituta haec actio, et aliquatenus culpa? reus est, quod opéra malorum hominum uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri videtur. In bis autem casibus in factum actio competit , qua? heredi quidem datur, adversus heredem autem non competit. Pr. — § 3, I., iv, 5, De obligat, quœ (juasi ex delicto nasc .

Ex maleficiis servorum , veluti si furtum fecerint , aut bona rapuerint, aut damnum dederint, aut injuriam commiserint, noxales actiones prodita? sunt, quibus domino damnato permittitur, aut litis aestiraationem sufferre, aut hominem noxa? dedere. Noxa autem est corpus, quod nocuit, id est servus ; noxia ipsum maleficium, veluti furtum, damnum, rapina, injuria

Sed veteres quidem baec et in filiisfamilias masculis et feminis admiserunt. Nova autem hominum conversatio hujus modi asperitatem recte respuendam esse existimavit et ab usu communi ha?c penitus recessit. Quis enim patiatur, fiîium suum, et maxime filiam in noxam alii dare, ut pa?ne per corpus pater magis, quam jfilius periclitetur, quum in filiabusetiam pudicitiae favor hoc bene excludat? Et ideo placuit, in servo lantummodo noxales actiones esse proponendas, quum apud veteres legum commentatores invenerimus saepius dictum, ipsos filiosfamilias pro suis delictis posse conveniri . § 1 et 7, I./ïv, 8, De noxalibus actionibus.

Animalium nomine, qure ratione carent, si quidem lascivia, aut fervore, aut feritate pauperiem fecerint , noxalis actio lege XII Tabularum prodita est; qua? animalia, si noxa? dedantur, proliciunt reo ad libéra tionem , quia ita lex XII Tabularum scripta est; puta, si equus calcitrosus calce perçussent, aut bos cornu petere solitus petierit. Ha?c autem actio in his , quœ contra naturam moventur, locum habet. Cœterum, si genitalis sit feritas, cessât actio. Pr., I., iv, 9, Si f/uadrupes pauperiem fecisse dicetur.

Page 1