‹ Précis de droit romain contenant avec l'exposé des principes généraux le texte, la traduction et l'explication des Institutes de Justinien et suivi 1. d'une table générale des Institutes, 2. d'une table alphabétique des matières, 3. d'une tables des textes littéraires indiqués ou expliqués (volume 2)Chapitre 196 sur 255 · DE LA CAPACI · texte numérisé non relu

DE LA CAPACI

possint, exceptis iis quos antea enumeravimus, et prœcipue militibus qui in potestate parentum sunt, quibus, de eo quod in castris adquisierunt, permissum est ex constitutionibus principum testamentum facere. Quod quidem jus initio tantum militantibus datum est, tam ex auctoritate divi Augusti quam Nervae, necnon optimi imperatoris Trajani; postea vero, subscriptione divi Adriani , etiam dimissis militia, id est veteranis, concessum est. Itaque si quod fecerint de castrensi peculio testamentum, pertinebit hoc ad eum quem heredem reliquerint. Si vero intestati decesserint, nullis liberis vel fratribus superstitibus, ad parentes eorum jure communi pertinebit. Ex hoc mtelligere possumus, quod in castris adquisierit miles qui in potestate patris est, neque ipsum patrem adimere posse, neque patris creditores id vendere vel aliter inquietare, neque pâtre mortuo cum fratribus commune esse, sed scilicet^proprium ejus esse qui id in castris adquisierit, quanquam jure civili omnium qui in potestate parentum sunt peculia perinde in bonis parentum computantur, ac si servorum peculia in bonis dominorum numerantur :

exceptis videlicet iis quce ex sacris constitutionibus et pnecipue nostris propter diversas causas non adquiruntur. Prœter hos igitur qui castrense peculium vel quasi castrense habent, si quis alius fîlius familias testamentum fecerit, inutile est, licet suaî potestatis factus decesserit.

Page 1