DÉPOSITION DE GABRIEL CHAPELAIN, MEDECIN
Honestus vir, Gabriel Ghappellain, praticus apud Semiilé, diocesis
Andegavensis, etatis quadraginta trium annorum .
Postea, super ix° articulo, dicit quod bene scit quod, a novem decem annis citra vel circiter, Rex Ludovicus undecimus coegit nobiiem virum Johannem Pierre, scutiferum, avum Marie Pierre, ad dandum in uxorem ipsam Mariam, tune etatis xi aut xn annorum, Jacobo de Saint Venant, camerario dicti Regis, prout crédit, contra voluntatem parentum : et erat ipsa Maria dives, ipse autem de Saint Venant pauper. Dicit ulterius quod, post mortem ejusdem Regis Ludovici XI, prefatus avus fecit interfici prefatum Jacobum, in odium violenti matrimonii et aliorum excessuum factorum occasione dicti matrimonii.
Dicit eciam quod, tempore Ludovici XI, dicebatur quod Rex Ludovicus undecimus compullerat avum cujusdem sue nepotis, cognominate de la Reraudiere, patrie Andegavie, ad iilam tradendam in uxorem Regnato de ia Roche, venatori Regis, eratque ipsa de divite domo, ipse autem de la Roche [de] non divite.
Nec aliud .
Sic signatum : Ghappellain.
Amboise, i5 octobre.