‹ Procédures politiques du règne de Louis XII [i.e. douze]Chapitre 305 sur 348 · RELIGIEUSE A LA MADELEINE · texte numérisé non relu

RELIGIEUSE A LA MADELEINE

Anno Domini miUesimo quadragesimo nonagesimo octavo, die décima mensis octobris.

Religiosa mulier, Perrecta de Cambray, relicta deffuncti Pétri Bonnyn, professa et commorans in prioratu beate Marie Magdelenes prope Aurelianis , etatis sue annorum quinquaginta vel circa , testis .

Deinde, super septimo actoris articuio et ree interrogatoriis, eidem testi ad plénum perlectis et verbis galicis, ut decet, expositis, examinata , deponit alias vidisseapud locum de Linieres, Bituricensis diocesis, serenissimam principissam Mariam de Cleves, matrem dicti actoris, presentibus eodem actore et illustrissima domina Jobanna de Francia, rea. Gum hoc, deponit dicta testis vidisse, quomodo dictus actor infirmabatur de veroia , ipso existente apud Bituris in domo vulgariter appellata de Linieres, sunt quindecim aut sexdecim anni, illo tempore quo deffunctus Ludovicus Rex undecimus suos gressus faciebat apud Sanctum Clauclium M, alias pro certo de tempore non recolit testis, accidebat pluries quod dicta rea superveniebat, visitandi causa eumdem actorem : sed, quum ipse actor eamdem ream videbat, abhorrebat et tristabatur, et nichil dicebat quum eam videbat. Et crédit ipsa testis, secundum ejus judicium, quod numquam eamdem ream idem actor pro uxore sua gratam habuit, actentis gestis et modis que faciebat idem actor quando eamdem ream videbat, presentibus prefata domina Maria de Cleves, domina abbatissa Frontisesberaudi, egregia domina de Nerbonne, sororibus actoris^, Claudio Rabodanges, domino de Linieres et ejus uxore, cum pluribus aliis. Eciam deponit testis vidisse, quando

(l) i483. — <s) Le texte porte : Actorum.

PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII

actor et rea erant simili cubantes in uno et eodem iecto, quiiibet eoruni residebat suo in loco, nec se appropinquabant, prout apparebat videndo eorum iectum in quo erant apparencie de premissis.

Deinde, super octavo actoris articuio et ree interrogatoriis, deponit examinata nichii scire nisi per auditum, nec, interrogata, recordatur per quos audivit dici hoc quod continetur in eodem articuio.

Deinde, super nono actoris articuio et ree interrogatoriis , deponit, examinata, contenta in eodem fore vera. Interrogata quomodo scit, deponit, examinata , hoc vidisse, et maxime in villa Bituricensi, quando idem Ludovicus undecimus fecit injuste, ut dicebatur, suspendere publiée piures personas (1), ob hoc quod non obtemperabant sue voiuntati.

Deinde, super decimo actoris articuio et ree interrogatoriis, deponit, examinata, solum actorem cognovisse a tempore quo fuit associatus cum dicta rea; cui actori ipsa testis audivit dici et proferre verba faciencia et imminencia quod , nisi fuisset timor Regis Ludovici undecimi, non se teneret cum dicta rea, ymo aiiam suam acciperet in uxorem, présente Magdalena, fdia dicte testis, et hoc apud Bituris, in domo vulgariter appeliata la maison de Linieres. Et, interdum, dicta testis remonstrabat et dicebat dicto actori quare itaque saltabat et faciebat sui corporis excessus; qui quidem actor respondebat dicendo : cr Puisque je ne suis point marié, que vouliez vous que je face ? d galice. Et semper idem actor fugiebat dictam ream et ejus societatem.

De protestacionibus autem actoris, eadem testis deponit nichii scire alias quam supra deposuit.

Super undecimo actoris articuio, deponit, examinata, ut supra deposuit.

Demde, super decimo sexto actoris articuio et ree interrogatoriis, deponit, examinata, ut supra deposuit. Sed, durante tempore Karoii Regis uitimi deffuncti, non vidit actorem nec ream simul, nisi in monasterio predicti loci beate Marie Magdalenes prope Aurelianis, sine aliud dicendo. Sed miratur dicta testis quod, depost decessum deffuncti

( ) Allusion a la révolte de i 4 - 4 et à sa dure répression.

Ludovici undecimi, dictus acior non accepit aliam mulierem suam in uxorem, et crédit quod, si itaque fecisset, ad bonum fmem devenissetM, premissis actentis.

Deinde, super decimo septimo actoris articulo et ree interrogatonis, deponit, examinata alias bene cognovisse dictam ream in etate novem annorum, et depost; quam nunquam vidit nudam, sed vidit bene quomodo dicta rea erat defformis, prout est et erat magna pietas respiciendi eam, nec testis umquam vidit mulierem, in statu dicte ree existentem, habere prolem, tamquam ad hoc non habilem.

Gum hoc, deponit interdum audivisse dici quod actor eamdeni ream carnaliter cognoverat, et maxime domino de Linieres, qui hoc dicebat deffuncto Ludovico XI0 pro sibi complacendo , ipsa teste présente , et interdum aliis quod idem actor eamdem ream carnaliter non cognoverat. Et plus audivit dici quot actor eamdem ream carnaliter non cognoverat, quam cognoverat; sed nescit testis si actor ream carnaliter cognoverit, vei ne.

De residuo . deponit nichil scire .

La Madeleine, 10 octobre.

Page 1