‹ Psalterium juxta hebraicam veritatem = Les psaumes d'après l'hébreuChapitre 115 sur 491 · Considerat peccator justum ;* et quærit mortificare eum · texte numérisé non relu

Considerat peccator justum ;* et quærit mortificare eum

33. Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus ; * nec damnabit eum cum judicabitur illi.

34. Exspecta Dominum, et custodi viam ejus ; et exaltabit te ut haereditate capias terram, *, cum perierint peccatores, videbis.

35. Vidi impium superexaltatum, * et elevatum sicut cedros Libani.

36. Et transivi, et ecce non erat; * et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.

37. Custodi innocentiam, et vide æquitatem;* quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.

38. Injusti autem disperibunt simul; * reliquiæ impiorum interibunt.

39. Salus autem justorum a Domino ; * et pratector eorum in tempore tribulationis.

40. Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ; * Et eruet eos ; * a peccatoribus, et salvabit eos, qui speraverunt in eo.

[In] aeternum conservantur

sed semen peccatorum destruetur :

Justi possidebunt terram,

et habitabunt in aeternum super eam.

Os justi meditatur sapientiam

et lingua ejus loquitur justum ; Lex Dei ejus in corde ejus,

non vacillat incessus ejus.

Insidiatur peccator justo et quaerit occidere eum ; [nibus ejus, [Sed] Jehova non derelinquet eum in manec damnat eum in judicari eum.

Expecta Jehovam et custodi viam ejus et exaltabit te ad possidendam terram

in destrui peccatores contemplaberis.

Vidi impium terribilem

et se diffundentem ut arborem frondosam:

Transivit et ecce non [est] ille,

et quaesivi eum, et non fuit inventus.

Observa innocentem et contemplare justum:

certe posteritas [est] homini pacis ;

Dum peccatores destruuntur simul, posteritas impiorum destruitur.

Nam salus justorum [est] a Jehova.

[est] praesidium eorum in tempore tri- [bulationis, Et auxiliatur eis Jehova et liberat eos, liberat eos a peccatoribus, et salvat eos, quia confugerunt in se.

Page 1