Omnia a te expectant, ut des illis escam in tempore
28. Dante te illis, colligent: * aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate
29. Avertente autem te faciem, turbabuntur : * auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
30. Emittes spiritum tuum, et creabuntur : * et renovabis faciem terra.
31. Sit gloria Domini in sæculum ; * lætabitur Dominus in operibus suis :
32. Qui respicit terram, et facit eam tremere : * qui tangit montes, et fumigant.
33. Cantabo Domino in vita mea : * psallam Deo meo quamdiu sum.
34. Jucundum sit ei eloquium meum : * ego vero delectabor in Domino.
35. Deficiant peccatores a terra, et iniqui ita ut non sint : * benedic anima mea Domino.
Omnia haec versus te sperant
'ad dandum escam eorum in tempore suo :
Das eis, colligunt,
aperis manum tuam, saturantur bono, Avertis faciem tuam, turbantur,
aufers spiritum eorum, exspirant,
et ad pulverem suum revertuntur ; Emittis spiritum tuum, reficiuntur,
et renovas faciem terrae.
Sit gloria Jehovae in aeternum Jehova laetetur de operibus suis, Ille respiciens terram, et contremit (ille qui] tangit montes, et fumant!
Cantabo Jehovae per vitam meam, psallam deo meo dum adhuc ego [ero] ; Jucundus sit ei sermo meus, * ego laetor in Jehova.
Deficiant peccatores a terra et iniqui, amplius non [sint] isti !
Benedic, anima, mea, Jehovae !
HALLELU-Yan !