ALLELUIA
[SINE TITULO
In exeundo Israel de Aegypto, domum Jacob de populo barbaro, Factus est Juda in sanctificationem ejus ; Israel [in] dominium ejus ;
Mare vidit et fugit,
Jordanis conversus est retrorsum, Montes saltaverunt ut arietes,
colles sicut parvuli gregis :
Quid [fuit] tibi, o mare, quod fugisti,
0 Jordanis, [quod | conversus es retrorsum :
O montes, [quod] saltastis ut arietes,
colles, sicut parvuli gregis ?
A facie domini contremisce, terra, a facie dei Jacob ;
Convertentis rupem [in| stagnum aquarum, saxum in fontem aquarum !