Qui statis in domo Domini, * in atriis domus Dei nostri
3. Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; * psallite nomini ejus, quoniam suave.
4. Quoniam Jacob elegit sibi Dominus : * Israel in possessionem sibi.
5. Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, * et Deus noster præ omnibus diis.
6. Omnia quacumque voluit Dominus fecit in ccelo, in terra, * in mari, et in omnibus abyssis.
7. Educens nubes ab extremo terre: * fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis.
8. Qui percussit primogenita Ægypti ab homine usque ad pecus.
9. Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte: * in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
10. Qui percussit gentes multas : * et occidit reges fortes :
11. Sehon regem Amorrhæorum, et Og regem Basan, * et omnia regna Chanaan.
12. Et dedit terram eorum hæreditatem ; * hæreditatem Israel populo suo.
13.Domine, nomen tuum in æternum : * Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14. Quia judicabit Dominus populum suum * et in servis suis deprecabitur.
15. Simulacra gentium argentum et aurum, * opera manuum hominum.
16. Os habent, et non loquentur: * oculos habent, et non videbunt.
17. Aures habent, et non audient : * neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18. Similes illis fiant qui faciunt ea: * et omnes qui confidunt in eis.