‹ Quatrième croisade; la diversion sur Zara & ConstantinopleChapitre 14 sur 20 · TEXTE DU TRAITÉ · texte numérisé non relu

TEXTE DU TRAITÉ

« Instrumentum concordiae , inter comités Flandriae..., marchionem Môntisferrati et Venetos.

(Mense martii, indictione VII.)

t ...Inprimis omnium armata manu, Ghristi invocato nomine, civitatém expugnare debemus , et si, divina auxiliante potentia, civitatém intraverimus...., totum havere, quod in civitate inventum fuerit a quolibet, duci débet et poni in commune, eo loco quo fuerit ordinatum, de quo tamen havere vobis et hominibus Venetis.... (suivent ici les détails précis sur le mode de partage du butin, détails dans lesquels n'est pas entré le chroniqueur). Debent etiam sex homines eligi pro parte vestra et sex pro nostra, qui juramento astricti eam personam eligere debent in exercitu, quam credant melius scire tenere et melius posse tenerQ, et melius scire ordinare terram et imperium... Débet vero iste imperator habere universam quartam partem acquisiti imperii, et palatium Blachernae et Buccam Leonis. Reliquae vero très partes per medietatem inter nos et vos dividantur... Insuper

enim jurare debemus, tara ex nostra parte quam ex vestra, quod ab ultimo die instantis mensis Martii morari debemus usque ad annum expletum... Deinde vero in antea omnes, qui remanserint, ipsi imperatori astringi debent juramento, secundum bonam et rationabilem consuetudinem; et illi qui tune imperio remanserint , ut prsedictum est , jurare debent quod firmas et stabiles partes et partitiones, quae factse fuerint, habebunt. Est autem et sciendum quod a nostra et vestra parte duodecim homines, vel plures, pro parte eligi debent qui, juramento astricti, feuda e% honorificentias inter homines distribuere debent, et servitia assignare quae ipsi homines imperatori facere debent, secundum quod illis bono videbitur et conveniens apparebit... Teneatur etiam utraque pars ad dandam operam boria fide , ut hoc a Domino papa possit impetrari , ut si aliquis contra banc institutionem ire tenta verit, sit excommunicationis vinculo innodatus... » (Migne t. II, pièce 205, col. 517-519).

Page 1