DOCUMENT N° I
Roma, li 14 agosto, 1891.
Oggetto :
Si accusa recezione di uno schéma di décrets per la formazione del sindacato dell' Università Laval a Montréal.
Révérende Domine,
Una cum tua epistola diei 26 preteriti junii ad me pervenerunt ccetera adjuncta documenta, inter quae exemplar cujusdam Decreti subjiciendi approbationi Supremi Concilii legiferi istius Provincise pro constituenda nova corporatione seu syndicatu cui gestio rei économies istius Universitatis erit demandada.
Omnia quae ad Universitatis Lavallensis majorem profectum conferre videbuntur, haec Sacra Congre-
gatio haud levi favore profecto prosequitur. Attamen cum in schemate Decreti uti supra de re agatur quse Universitatem ipsam Lavallensem quodam modo attingat, ut ab hac S. Congregatione supra memoratum decreti schéma ad examen revocaretur, necesse esset ut super ipso Emus ac Remus Archiepiscopus Quebecensis una cum universis RR. PP. Episcopis ejusdem Quebecensis provincise emitteret votum.
Ideoque in presentiis nihil aliud mihi fas est nisi Dominationi Tuas testimonium prsebere receptionis ejusdem schematis.
Dominationis Tuae
Addictus,
JOANNES CARD. SIMEONI, Prœfedus.
IGNATIUS ARCHIEP. DAMIETTEN, Secretarius.