BASILE
De li te ris ad Bullingerum nihil adhuc audivi, et interea tamen 1 itéras a Simlero et Lavalero aliis de rébus accepi. De Frederico si quid inaudieris, facito ut sciam. Erbergerus mihi charissimus erit , et quidem eo nomine praesertira quod Episcopo tuo dignus abdicatione atque ablegatione ista visus est. Poterat exemple vir tam callidus calliditate sua moderatius abuti. Berna vulpeculam diutius ferre non potuit, neque Basilea cum fraudes ejus impias intellexerit, diutius feret : tamen disces, si vivas, viro bono religionis synceritatem tempo ris modo metiendam non esse. Pro Theatro tibi jam gralias habui babeoque rursum. Nam pulpiti mea , ut dixi , inania tantum supererant , quae per Theatri speciem jam splendide sint exornata. Hic enim liber est instar librorum omnium. Landrinus aulicus homo est valdeque me fallet, si quid nobis gratificetur. Saluta Amerbachium, Boinum, Hospinianum, etiamsi Schegkianus sit : Aristoteleus enim modo adversus Schegkium factus sum. Saluta utrumque Iribunum et praecipue B. Brandum, meque vehementer admiratum dicito, cur ab Œcolampadio discesserint. Saluta uxorem tuam lectissimam cum flliolo. Vale. Lutetia? Non. jan. 4572.
Tuus Raitos.
(Même remarque.)
HEN. BULLINGERO , SINGUIARI THEOLOGO , S. TIGURI.
Literas tuas (die Id. dec. 4571 seriptas), vir eximie , tanto gratins accepi, quanto diutius expectavi. Satisfacis de disciplina, deque voce substantix missis libris, testibus quippe locupletibus et idoneis, qui minime dubiam sententiam vestram efficerent : misso etiam cumplo epistol» Rupellans, unde malitia certorum bominum plane
ÉCRITS DE RAMU8.
cqnviiiciiur; pro quibus omnibus aeternas gratins habeo. Quod vero adduci non potes, ut credas, inter hserelicos recenseri in Actis Rupellanis, qui vocabulum substantif in negolio Ccnnae Dominiez rejicjant, facis tu quidem pro tua singulari pietate, qui a tali fraude tam vehemeoter abborreas. At res ita tractata est in extremis Actis illius synodi, et quidem (quod mirabilius est) eo praeside [Beza] conclusse, qui folio trieesimo suae hoc de verbo adversus Xanthiura [de Xainctes] theologum Parisiensem apologiae profltetur, se invitum substantiae vocabulo utl, ut Lutheranorum ihflrmitati consulat. Damnatus ést Lugduni quidam Momannus, qui vestram bac de re sententiam tuebalur; nescio an orator idem vobis persuaserit fabulosum id esse. Monui et moneo rursum f ut ista pro tua summo judicio diligentius expendas, et talia synodi illius Acta ex aliis vera esse cognoscas. Lege interpretalionem, judicabis eujusmodi sit, et quam lubrica. Artiticium hominis video apud vos élaborasse , ut vobis persuaderet totam Galliam veluli novo civili bello conflagraturam, si tanti legislatoris nomothesia in dubium vocaretur. Idemque apud nostrum Admiralium tentavit , nec aliud tamen assequi potuit , quam ut artificis artes depretu* nderenlur. Idem spero apud vos assecuturum. Nebulse istae veritatis, tanquam solis, interventu discutientur. Si quis in Evangelio papy l li rit , anathema esto : et sine dubio erit. Deus Opt. Max. te quam diutissime suis omnibus Ecclesiis servet incolumem , facialque ne tandem non credendo , cogaris etiam quae minime velis credere. Scribam ad vos, quae proxima synodo Francise bis de rébus décréta fuerint. Res enim christiane et fraterne legitimis tantum et Bcclesiasticis conciliis disseritur, et quidem per ordinarios tantum Eeclesiae redores. Vale. III die martii 4572. Lutetiae.
Saluta fratres nostros, D. D. Simlerum, Gualterum, Lavateru», Stuckium , qui libros suos recuperabit.
Tuus tibique deditissimus, Petrus Ramus.
(Autographe. Arch. Eccles. Tigur. Epist., t. III, p. i328 )
HENRICO BCLLINGIRO, SINGULARI THE&L060 , 8. TIGURI.
Scripsi superiore proximo mense ad vos de rejectione eorum qui nollent substantiae vocabulum in Cœna admittere; nunc adjicio, quae consecuta sunt. Ad XII. diem martii , Franciae provinciae synodus
cœpta est haberi, cui a vobis praesertim stimulalus interfui, totamque caussam de decisione doctrinae et disciplina, de electione praefectorum Ecclesiae et gubernatorum , de excommunicatione fratrum proposui, et latius Uterisque explicavi. Noli putare quiequam unquam mihi tam prcCter spem accidisse. Una omnium sententia ac vcre decretum est, ut nullum Ecclesiasticum decretum dieeretur, nisi quod sententia et consensu univers» Ecclesiae statutum ac deliberatura esset. Singula ut acta sunt, postea tibi plenius explicabo. Gratias tamen Deo maximas habui, qui lucem mundi in sole et luna et stellis reliquis collocasset, sed qui praecipue mentes bominum ipsa lu ce divinilatis illuminasset, manifestaque gratiae suae lumina prœsenti synodo praetulisset , unde ad ipsius gloriam, ad Ecclesiae suae aediflcationem tam insperatus animorum consensus accidisset. Gratias deinde fratribus carissimis habui, qui se tam benîgnos tamque libérales praestitissent. Itaque publicis et precibus et gratulationibus concordia haec celebrata est. Ultimo synodi die de vocabulo substantif disputatum est. tJlinam vestrum alibis Adfuisset, qui de vestris laudibus testis nequaquam suspectus esset : ut a me primum vestra in theologicis studiis simplicitas, integritas, facilitas, veritas celebrata sit : ut deinde mlnister e nostris, CapellUs nomine, ambiguitatem substantiae vocabulo inclusam libère detestatus sit, utque sit in Bezam nominatim invectds ; qui tam imperiose non solum opiniones suas, sed sua etiam vocabula Prancis obtruderet. Tum socio tali adjutus recitavi historiam de Farello et Cal vin o ; proposui Marbacbii et Sulceri fraudes, praeclaro isto substanti» tectorio tectas et occultas, (jui 1ms Àrgentinensium et Basiliensium religio subversa esset. Itaque miriflca omnium consensio fuit , ut si D. Beza suo vocabulo tantopere delectaretur, eo uleretur, adhibita tamen interpretatione quie Evangelicam veritatem contineret ; Tigurinorum tamen opinio et aliorum quorumvis Christianorum , qui tam captioso tamque periculoso verbo uti nollent, nequaquam rejiceretur; sed liberum esset omnibus uti vel non uti. Haec igitur vos ignorare nolui, ut si qua a montants istis imperiis contraria contentio oriatur, sitis edocti, quid provinciali Francise synodo tractatum sit. Res enim nationali synodo (quae ad initium maii apud Nemausum Narboniensis Galliae civitatem futura est) amplius agetur; nec puto quieluros, qui periculo Christian» Ecclesiae de sua amplitudine atque authorilate tantopere dimicant. Itaque vehementer optarem , ut vestrum aliquis adesset, aut saltem epistola aliqua a vobis bue perveniret, quae de Ecclesiae liber»
ÉCRITS DE RAMUSé
(ate honestam admoniiionem aliquam haberet, pr^serlim de vocabulo substantiae, ne quisquam ab Ecclesia rejiciatur, qui eo uU nolit. A ni m os enim ac spiritus hominis [Berae] nosti , qui talia nobis machinatur : nec facile cedet, et habet qui ipsius eau s sa vehementer permoventur, tanquam hic ageretur non de stabiliendo Christi regno, sed de emetendis et rescindendis Bez» legibus ac decretis. Quamobrem oro vos per Deum Opt. Max. , adjuvate et precibus et ■ votis et viribus quibuscunque vestris Ecclesiam , eamque quantum potestis conflnnate. Vaie. Lutetiae XIX martii 4572. Tuus in aeternum ,
Pethus Ramus.
(Autographe. Arch. Eclesiœ Tigur., Epist. v t. III, p. !St4.)