XLII. — EüSTRATHIUS IN ETHICA
(Translatio græco-latina. )
Philosophia in duas parte» divisa : dico autem in tlicoricam et practicam. Circa utrasquc Arisloteles studuit, et negotia de ambabus exposuit ,'pcrtranseuntium hominum animas arte et doctrina instrucns, sectmdum congruum unicuiquc subjecto. Tbeorica autem rursus secundum subdivisionem in très partes divisa : in physiologicam , theologieam et mathematicam. Qui nobis nunc instat in perscrutalione sermo de nulla est harum ; sed de quadam earum quæ sunt sub practica partium. Divisa enim et bac in très : in Ethicam , Yconomicam , et Politicam. De Ethica aliquid coordinare proposuimus ; illud quod est ad Nichomacum quoddam Aristotelis negotium proponentes, et quædam ad ipsius manifestationem dicere volentes (2).