CAP. X
Qualilcr resistendum sit diabolo et tentamentis ejus circa praemissa.
Sed sciât iste vir desideriorum , quod diabolus mullipliciter euro tentabit avellere a proposito multis taediorum affeclionibus et aliis variis oc-
(1) Hocloco codex habet verba : graviter — moriturum.
cupaiionibus et similibus, quia valde dolet de hoc, quod quis ad fontem salulis primordialem seu ad contemplandam faciem Dei, saltem in speculo et aenigmate per sacra desideria praesentiae ejus , nititur vel laborat. Quoties faciem desiderat Dei toties reverlilur ad statum , a quo diabolus hominem facit ejici. Sed résistât viriliter et eonfidal in Domino et assuescat, et irridebit eum. Immo sciât, quod diabolus saepe procurabit sibi bonis libris, ut illis inbians cursum temporis sine fructu expendal, et intérim dissuescat esse curn Deo, et sic mores suos sanctos negligat et, ut prius, vanus fiat. Sentiunt enim dolorose experli, quid prosil, immo nocuerit, nunc hune librnm, nunc ilium quaternum percurrisse. Plus enim valeret , quod bomouni virtuti insisteret, se in ea exercitando, ut humililali , obedientiae , patientiae cell., quam mille quaternos studere et sine fructu vivere. Sicut religiosns deiicatis cibis renunciavit , ita lecturis , nisi illis, quibus disceret bene virere. Mulli plura sciunt, sed pauci bene vivunt. O qualiter punientur illi , qui legunt : fac hoc , et ipsiraet non faciunt.