CAP. IX
De rcmediis centra negligentias privatas.
Volens ergo sic vivere Deo , ante omnia assuescat , quod cogitet, quantos saepius poterit , Dominum Jesum praesentem et inspicientem actus suos , ac si prope enm staret. Et vocet, ubicunque fuerit, iocum suum : «Deus videt, » et cogitet, eum vibrasse gladium suum super se. Tune sentiet ille, quod in omnibus factis suis erit timidus et pavidus , ne offendat; immo quasi cumdefectu vocum loquens singula verba et facta et sic etiam cogitationes (?). Quomodo ergo offendat ille? immo humiliabit se in omnibus, quoniam si deridetnr, libenter patietur, quoniam et Jésus prius derisus est. Et limeat , ne forte dicat : ego derisus sum propter te , et tu non propter me. hril silentium tenens , mansuetus , obediens , modestus, pacificus cett. Omnia talia babebit , quae sunt in Domino Jesu Christo, ne percutiatur ab eo vel improperetur. O quantum valet haec praesentia , praecordiatissimeJe.su! Cogita, quia vere praesensest. Si esset episcopus vel alter domines reverendus praesens, qualiter mensuraremus et ponderaremus verba vel facta nostra, ne offenderemus; mullo magis ergo propter carissimum Jesum , qui est spéculum et exemplar omnium virtutum. Celerum si interrogatur , vel oporteat loqui , habeat semper mellifluum Jesum in ore in quinto verbo, et hoc assuescat et quaeret in mente sua; semper simile quid dictum est de Scripldris sanctis, ponderose et morose loquendo , nec utatur tribus verbis, si suffleiant duo, prout Spiritus sanctus docebit , postquam incepit. Postea quando libet cogita re , cogitet de biblia, de psalterio, de bistoriis, canlicum , hyinnorum collectas , capitula et talia meditando , ut hoc : Quoniam timet Deum, faciet bona , dicendo : vere verum est : o bone Jesu , da mihi timorem tuum , ut bona faciam, et similia- Etiam cogitet, quando placet, immo ante omnia ut placeat Deo , quid faciendum est in ecclesia , quid in ebdomada sancti Chrisli, de quali sancto quid tenendum, et cetera talia; aliquaudo oret vel dicat horas suas , ne truncatum oflicium offerat Deo propter improvisionem. Etiam curet discere aliquando unuin auctorilatem bonam , et intérim , quod in memoria nitilur tenere iliam et apprehendere , aliae cogitationes dimiltenl eum ; et sic semper in opéré et memoria sancta exerceat se , aliquid discendo cordelenus. Sed sine dubio taedio affleietur saepe, quia diabolus obslat , quantum potest, ne Deo vacel, sed si nilitur perseverare , Deus adjuvabil eum gloriose. Praeter ista omnia , quae de
die in diem legit et andit in Scripturis suis horabilibus , potest isla viginti unum facta Jesu Christi cogitare : primo Scripturae de praemordio incboaiionis in bumanitate, et sunt baec : conceptio , nalivitas, circumcisio , apparitio, oblatio in templum , fuga in Aegyptum et educatio. Deinde alia septem conversa tionis , quae sunt baptismus, tentatio, convictus, conversatio, dissensus, praedicatio et legis aemulatio. Deinde septem con summationis, quae sunt coena, oratio , comprebensio , illusio , crux, mors et sepultura. Ecce tôt poteris cogitare de die, ludendo cum Jesu puero , solatiando cum Maria gaudiosa , cum regibus et apostolis , prout Detts dabit. Et ultra ista potest mente conscendere in coelum et cogitare de gloria Jesu , quantum licet, ut salutare beatissimam Yirginem Mariam et congratulari de gloria ejus. Deinde visitare ordines angelorum , Serapbim , Cherubim , Thronos , Dominaliones , Principatus , Potestates , Virtutes , Arcbangelos , Angelos , et orare , ut intercédant et dent munuscula coelestia. Deinde ad patriarchas , prophetas et legis doctores , sanctos apostolos , evangelistas , discipulos Domini , martyres , athletas , confessores , virgines , viduas et continentes , et dicere : Ab Petre , quanta est gloria tua ; tu negaSti , et ego negavi ; intercédé pro me. Ad Paulum , ad Baptistam , et ad ceteros Sanctos et Sanctas , et praecipue ad ilium vel ad illam , cuius dies vel festum est, solatiose loquendo et gaudiose. In talibus diem peragere , sauetum est, si non restât opus injunctum et adbuc in opéré posset fleri ; et postea quando licet, debet loqui de ejusdem cogitatis. Ista ergo potest facere, quando placet sedendo in oratorio vel spatiando. Et semper oret pro defeclibus omnibus , et pro defunctis. Si videret fratrem peccare , oret dicendo : O mi pie Jesu , ignosce sibi. Eliam si audit aliquem graviter peccasse , vel mortuum aut eliam moriturum , pro illo celebret vel oret dicendo : Placebo vel agendam (i) ; et pro tribulalione terrarum et pro defunctis in bello vel in periculis. Et pro periculis futuris, ne veniant, ut pro seduclione alicujus cett. El dical in caritale missas pro tribulatione, pro peccatis, pro inimicis, pro omni gradu ecclesiae, pro familiaribus , prout sancta ecclesia instituil. Si vero non fuerit sacerdos, dicat orationes privatas pro praemissis, et laelabitur de vesperc peracto die in lali servitio Dei.