‹ Recherches historiques et critiques sur le véritable auteur du livre de l'Imitation de JesusChrist examen (volume 3)Chapitre 45 sur 53 · CAP. II · texte numérisé non relu

CAP. II

De excitaiione spei, ne quis desperet.

Tamen non excedatur modus in nimia tristitîa cordis propter demenliam , quae mollis capite debilibus solet et posset (?) evenire. Sed adjicial magis talia : Bone Domine, bone Jesu , licet in illo peccato et in illo tantum te offenderim , et ita abominabiliter egerim , quod merito me terra absorbuisset , vel ignis tuae vindiclae penilus consumpsisset , tamen in aeternum non desperabo, immo semper sperabo, quod mihi roisericordiam faciès et remissionem ; quia tune non vindicasti , sed ad istam contritionem , quam etiani mihi das, servasli Etscio, quod major ex hoc crit gloria tua , quia mei misereberis. Sicut miserlus fuisli Pétri et Zachaei, qui gloriosiores , sicut et Paulus, surrexere poenitentes : ita de me te facturum non dubitabo in aeternum.

Talia iocalia et socialia intermisceat ad quodlibet peccatum, propter recreationem suorum spirituum et virium suarum , dicendo : Bone Jesu, Mariae Magdalenae prima agnitio et confidentia latronis, revocatio Pétri, conversio Pauli , David , Ghananeae , publicani prima et cognitio , et talis et talis dat mihi audaciam, veniam petendi. Rogo ergo, pie Domine, da mihi contritionem de peccatis, et remissionem, et tui familiaritatem.

(<) Hue forlasse traosponendum est illud : $emcl intra diem et noctem

Page 1